Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, quia ibi dies et consules legebantur, et exigebant a nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies recitarentur et consules. ipsi enim Carthaginiense concilium factum sine die et consule proferebant. dicebant enim etiam concilium Cypriani consules non habere, ubi tamen legitur dies, in illo autem ipsorum Carthaginiensi nec dies. nos autem [*]( 26 cf. Breuic. III 14, 26-17, 32 ) [*]( 4 christianis Bml 11 his] is Bml iis Bm2 hiis b 12 ammoniti c 14 illi om. BCb feri BC 18 et om. BC ce(cae-B)lebrarentur BCb celebrantur A celebrabantur cv 20 adiu..uerint B 21 nisi qui Bm2b 22 illi om. b hoc v 23 cirthensibus ABCm2b cirthencibus Cml 24 exiebant BmJ 26 concili*»um A )
117
quod in manibus erat Romanum concilium Miltiadis, sicut illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules. neque enim tunc ad horam antiqua archiua ecclesiastica discutienda nobis fuerunt, unde ista consuetudo etiam ueterum fuisse doceretur. nec tamen inanes eis etiam nos calumnias mouere uoluimus, quare in Cypriani concilio dies inueniretur, in ipsorum autem non inueniretur, quia illi uanas moras uolebant innectere, quas nos conabamur (auertere). nam etiam hoc exigebant, ut de scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies et consules esse conscriptos; quasi episcoporum concilia scripturis canonicis aliquando fuerint conparata aut possint etiam ipsi de scripturis sanctis proferre concilium, ubi apostoli iudices sederint et accusatum aliquem uel damnauerint uel absoluerint. et tamen respondimus eis etiam prophetas libros suos praenotatis et definitis commendasse temporibus, quo anno cuius regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum super eos fuerit uerbum domini, ut ostenderemus, quam inaniter et calumniose de diebus et consulibus episcopalium conciliorum quaestiones uanissimas excitarent. fieri enim potest, ut in codicibus sit ista uarietas, dum alii etiam dies et consules diligentia maiore describunt, alii tamquam superfluum praetermittunt: sicut etiam codex, de quo primum legimus iudicium Constantini, quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos pronuntiauit, diem et consulem non habebat, alius autem, quem contra eorum calumnias postea protulimus, habebat. qui etiam illic inuidiosissime proclamauerant, quod imperatoris
[*]( 22 cf. Breuic. III 19, 37 sqq. ) [*]( 1 e..rat (ra eras.) C 2 cirthense ABCb monstrabamus BCb 3 oram Bml arciua Ac archiuan Cml 6 mouere**.*** (ritis eras.) C 7 in-inueniretur om. BCb 8 auertere om. codd. euertere mg. Bm2, et b 9 exiebant Bml 10 nesse Cml quasi] quia BCb 11 possint ex possent Aml possent v 12 iudicis Bml 13 damnauerunt uel absoluerunt Bml 14 respondemus Am2 15 praeFnotatis Aml temporibus commendasse b 18 de] di Cml 20 ista sit Cml ueritas ABCb etiam alii BCb etiam s. 1. Aml 25 horum Bm2 26 qui scripsi quia codd. v, ef. p. 116, 23 ) 118
litteras sine die et consule recitauimus, et tamen etiam ipsi alias eiusdem imperatoris litteras in causa Felicis ordinatoris Caeciliani, quas mirabili caecitate contra se ipsos protulerunt, sine die et consule recitarunt. nec eis inde aliquid obiecimus, ne similiter ut ipsi tempora necessaria superfluis uerbis occuparemus; haec autem modo dicimus, ut uos saltem oculos aperiatis et tenebrosa nocte careatis, quam uestri episcopi corde gestabant, qui nocturnam sententiam cognitioni iudicis obiecerunt et ipsi per diem interioribus tenebris inuoluti mirabili caecitate contra se ipsos tanta dixerunt.
Leguntur actis apud Carthaginis magistratum ex- „ pressa uerba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri maiores uariis exiliis uexauerunt, et in conlatione probare conantur accusantibus maioribus suis ab imperatore Caecilianum exilio esse damnatum. dicunt in litteris suis communionem suam ecclesiam ueritatis, quae persecutionem patitur. non quae facit, et conantur ostendere Caecilianum damnatum iudicio imperatoris persequentibus maioribus suis, et hoc dicunt factum non per Donatum Casensem, sed per eum, quem prae ceteris praedicant, Donatum Carthaginiensem. hoc enim scriptis suis [per suos] modo iactare dicuntur, ubi uicti iudicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna ueritas confutauit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt ecclesiae Carthaginis ornamentum et martyralis gloriae uirum, sic commendare uoluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constantini cognitionem ipse reum et asseruerit et conuicerit Caecilianum. ille ergo uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum illamque cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est, illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore [*]( 2 cf. Breuic. III 23, 41 15 in litteris mis] cf. Breuic. III 8, 10 init. 23 cf. Gesta secundae cognitionis cap. 10 ) [*]( 4 inde eis Cml aliquit Bml 7 taenebrosa A 11 in actis Bm2b 16 suam esse v ecclesia C 21 per suos deleui, cf. 20, 32 sub fin. 23 alt. illum om. Cml inquandonatum Bml 24 martjrialis cv (passim) 26 asseruit Bm2 assuerit b 28 asseruit et constituit bml 29 uiro ex uero B )
119
damnatus est. quod quidem nos falsum esse conuicimus. qui eiusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et iudicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum calumnias detestatus est, prolatas de archiuo publico recitauimus. contra quas omnino quid responderent nihil inuenire potuerunt et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. proinde a maioribus eorum apud imperatorem accusatum constitit Caecilianum, damnatum autem non constitit, immo etiam constitit absolutum. sed tamen uel uos uidete, quantum adiuuerint causam nostram episcopi uestri, qui de illa uoluerunt etiam falsitate gloriari. si enim Donatus ille uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum asseruit Caecilianum et illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore damnatus est, respondeant uobis, quando haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus, qui hominem apud imperatorem persequebatur, an Caecilianus, qui illo persequente ab imperatore damnabatur? ubi est nunc illa definitiua regula ipsorum communionem Donati esse ecclesiam ueritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? ecce patitur Caecilianus, Donatus facit: quis eorum est uir gloriae martyralis?