Adtendite, aduertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. ueritatem, quae uobis occultabatur, deus aperire dignatus est, falsitatem. quae uobis offundebatur, deus confutare dignatus est; tanto eius beneficio quare adhuc estis ingrati? hoc est nempe, quod uobis saepe dicebant, unde cordis uestri oculos astuta fallacia caligabant, et adhuc etiam conuicti inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi [*]( 2 cf. Breaic. III 19, 37 ) [*]( 1 esse falsum BC concucimus Bml conuincimus Bm2 4 est Olll. B (an e uel # eras.t), et b arciuo Ac pubplico C 6 non potuerunt cml 7 aput C 14 imperatores BmlCml 17 damnabitur BmlC 21 pernitioni aduBquse Bml pernicionem aliqua ut uid. Bm2 pernitiosum adusque C pernicie aliqua b 23 nobis BCb )
120
ostendentes esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem patitur, non facit. non uos ergo adhuc fallant; hoc eis facimus., quod maiores suos et ipsum quem praedicant uelut martyralis gloriae uirum Caeciliano fecisse gloriantur. hoc egit ille apud imperatorem, conuictus Caecilianus ut illius iudicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti conuicti similia paterentur. si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? si autem recte fecit, quare hoc catholica parti Donati non faciat? immo recte fieri nec illi dubitant. qui hoc maiores suos, quos multum laudant, fecisse gloriantur, nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui uerbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti; et si forte imperator permotus mentis sacrilegae pertinaciam grauiore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant iudices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam. interim ergo, quamuis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a uobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse ueram ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit; fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani. quam et ipsi Christi ecclesiam non esse confirmant. ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis et mali bonis, et pati persecutionem non est iustitiae documentum, quia eam non soli boni pro pietate, sed (et) mali pro iniquitate patiuntur.
Restat ergo uobis errore depulso ecclesiam Christi [*]( 15 ef. epist. 139, 2 ) [*]( 1 esse in ecclesiam (sed in del. mf) AC esse in ecclesia c quia scripsi quae codd. v 2 non quae facit Bm2bc, cf. 31, 53 post med. 3 uelud Bml 4 caecilianum Bml 5 ut conuictus Caecilianus bm2v 7 pr. facit Bml ille ABmlCc 10 ei A 12 mittissima BmlC 13 permotos Am2 14 pertinatia Bml 15 mollire Bb 16 ostendit Bml 18 eam om. c ueram esse c 23 et om. c 26 et addidi 27 Restat-121. 2 patitur om. BmlCml )
121
uidere ac tenere catholicam, non ut inde eam eligatis. quia persecutionem patitur. cum enim dixisset dominus: beati qui persecutionem patiuntur, ne inde se iactent haeretici, addidit: propter iustitiam. nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et circumcelliones partis Donati, nostis et uos. incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensae etiam priuatae domus, rapti homines de sedibus suis, et omnibus quae inerant ablatis aut perditis ipsi caesi laniati excaecati. nec ab homicidio potuit - temperari, quamuis sit mitius huic luci morientem quam istam lucem auferre uiuenti. uentum est ad homines. non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur. nec tamen nostros ideo iustificamus. quia ista perpessi sunt, sed quia pro christiana ueritate, pro Christi pace, pro ecclesiae unitate perpessi sunt. illi autem sub tam multis. sub tam seueris legibus et sub tanta ecclesiae catholicae quam dominus ei tribuit potestate quid tale patiuntur? si quando enim morte multantur, aut ipsi se occidunt aut eorum cruentae uiolentiae dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati nec pro errore sacrilegi schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, quae more latronum inmani furore et crudelitate committunt. pro parte autem Donati uix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt.