Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Haec uerba se negarent forte dixisse, nisi sua possent suscriptione conuinci. ecce quam diligenter actum est pro salute uestra, ut uerbis nostris suscriberemus, quod fieri omnino nolebant et ut facerent tandem aliquando pudore conpulsi sunt. nam exstant uerba eorum, ubi hoc facere recusarunt, et rursus alia uerba, ubi hoc facere consenserunt quod primo negauerant; omnia scripta sunt, omnibus suscriptum est. ideo enim uidebantur nolle suscribere, ut negare se possent dixisse quod dixerant et de gestis corruptis iudici calumniari. quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum, qui ut contra illos iudicaret non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt, quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inuiti, suis tamen prosecutionibus suscripserunt. ideo ergo nolebant suscribere. ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant, et ideo postea instante iudice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere nihil se aliud indicare nolendo suscribere, nisi se uerba sua ne sibi legerentur timere. maluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere quam eas tam cito damnare.

Sed uidete, rogamus uos, quemadmodum ipsa sua defensione se peius implicent et agant causam nostram et omnino perimant suam. nam post conlationem, posteaquam uicti appellare uoluerunt, obiecta sunt eis haec uerba, et ea conantur peiore sua implicatione defendere, quando ab eis quid egerint quaeritis. ita enim uos putant cor non habere, ut non intellegatis eos omni modo esse superatos, quando uobis ea dicunt quae omnino non dicerent, si aliquid utile quod dicerent inuenirent. quis enim ferat uictos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata sententia? quasi non [*]( .3 cf. Breuic. II 3. ) [*]( 1 se om. A negarent forte se c 5 eitant BCbc 8 possint v 9 dixefunt c caluminari C 11 illas b iudicare Bml 18 et et cml 15 et ideo-consenserunt om. em] 16 sentiant BmlC aparere BmlC 17 uindicare ABmlCc se s. l. Bm2 19 eis Bml 26 non om. BmlC 27 ea om. BCb non om. BmlC 28 quod ex quid Aml con quaeri A )

113
saepe iudices audiendi necessitas tenet, ut usque ad multam partem noctis sedere cogantur, aut ideo non est uerum quod dicitur, quia per noctem dicitur. nec audiunt scripturam clamantem: per diem mandauit dominus misericordiam suam et nocte declarauit, et iterum: ad annuntiandam mane misericordiam tuam et ueritatem tuam per noctem. aut quod dixerunt nocte uenisse ad dominum tenendum persecutores, non adtendentes quoniam ipsis nocturnis horis etiam dominus ueritatem suis discipulis praedicauit,. nec aduertere uoluerunt quod scriptum est, apostolum Paulum usque ad medium noctis produxisse sermonem. si haberent uerum quod dicerent, nox eos impedire non posset. sed sane tenebrosissimam noctem in suis mentibus patiebantur, quando contra se ipsos tanta proferebant nec ad ueritatis lucem peruersum animum corrigebant. et adhuc utique dies erat, quando nobis forensi more de tempore praescribebant, dicentes causam lapsam esse et agi iam omnino non posse, nec intellegentes nihil se hominibus ostendisse nisi quantum timuerint ne ageretur, ubi eorum peruersitas et catholica ueritas monstraretur.