Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Hoc ipsum etiam, quod sibi acutum inuenisse uidebantur, contra se potius proferebant. si enim dominus propterea retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus ecclesiam conparauit, quia malos in ecclesia non manifestos, sed latentes intellegi uoluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores, propterea ergo et areae conparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti praenuntiarentur futuri. neque enim palea, quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. de hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter ceteras ex euangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt nisi Hieremian prophetam dixisse: quid paleis ad triticum? quod ideo dixit, quia similia non sunt, non quia permixta esse non possunt, quia in horreo non simul erunt, non quia in area pariter non triturantur. quamquam Hieremias, cum hoc diceret, non agebat de populo dei, sed de somniis hominum et uisionibus prophetarum, quia haec duo nulla similitudine conparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas paleae non potest conparari.-

Temptauerunt sane episcopi uestri negare scriptum in euangelio, quod areae sit ecclesia conparata, sed mox euangelicorum uerborum commemoratione conuicti ad id se conuerterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est: ueniet ferens uentilabrum in manu sua et mundabit aream suam, [*]( 14 Hier. 23, 28. cf. Breuic. III 8, 10 22 cf. Breuic. III 9, 15 26 Matth. 3, 12 ) [*]( 3 pariter] paceter Cml 5 intelligit Bml 6 coeperint Aml 8 praenuntiaren tiarentur Arnl 9 fumentis Cml 10 in ea occulta sint b 11 hic (a 8. i) B 12 qua Bml 13 literis B 14 heremiam B hieremiam C ieremiam bc(v) paleae c 15 non quia-possunt mg. Bm2 18 cum hoc ageret non dicebat c 21 comparari non potest b 22 temtauerunt C 23 conparata om. b )

111
frumenta recondet in horreo, paleas autem conburet igni inextinguibili. uos itaque iudicate, aperite oculos, aures intendite ueritati. si propterea, sicut ipsi dixerunt, dominus ecclesiam retibus conparauit, quia non manifestos, sed latentes in ea malos intellegi uoluit, quos ita non uident sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non uident piscatores, numquid et area sub aqua uel sub terra trituratur aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur aut in ea rusticus caecus operatur? quanto ergo melius se ipsos corrigunt quam euangelia sancta peruertunt et ad uanum suae mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! aut enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed tantum propter mixtos in ecclesia malos a domino posita est aut certe singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de piscibus propter occultos, de area propter manifestos malos, quod, sicut illi ante litus, sic isti ante uentilabrum bonis in ecclesia misceantur. ipsi enim nos admonent, ut in area paleam manifestos in ecclesia malos intellegamus, qui pisces reprobos intra natantia retia propterea malos occultos intellegi uolunt, quia, sicut illos nesciunt piscatores, sic istos nesciunt sacerdotes. cur enim non dicamus: \'sic ergo et palea manifesti sunt mali, quia in aperto eam uident trituratores\'? sed sicut illi non possunt ante litoris exitum separari, sic nec illa potest ante finem debitum uentilari. custodit autem deus innocentiam sanctorum et fidelium suorum sicut piscium bonorum, sicut pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera reprobanda et in ista area non eis noceat permixta palea uentilanda, quia, sicut ipsi dixerunt relegerunt suscripserunt, nec causae causa nec personae poterit praeiudicare persona. [*]( 1 horreum BCb et Uulg., cf. Cresc. II 22, 27 5 uidente Cml 7 areae Gml 11 conatur Bml 17 iruarea A aream b 19 propterea scripai propter codd. v occultos malos bv occulto A uoluit A 21 enim (nim in ras.) A sic] sicut Bm2 23 ante ex an Am2 28 sicut 8. l. B ipse Bml illi c )
112