Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Hic dicturus es: genealogia ipsa consideretur duorum euangelii librorum, utrum sibi conueniat. iam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit. neque enim uos mouet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. quodsi cogitantibus non occurrisset unus, qui genuit, alius, qui adoptauit, nec sic facile debuistis aduersus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam; nunc uero si uel admoniti cogitatis, quam hoc fieri potuerit, euangelio simpliciter credite et uos potius tam male ac peruerse argumentari desistite.

Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Iesus ipse praedicauerit, cui non iustum uideatur? sed numquid hoc sciri potest nisi discipulis eius narrantibus? quibus si non creditur adnuntiantibus, quod de uirgine natus sit, quomodo eis fides habebitur adnuntiantibus , quid [*](1 cui] cuius ed. Maur. 3 cuius ed. Mattr, : cui lib. b 5 contestat sl0 consta*»r (re er.) M 6 non e,sse (s. l. a m. rec.) C 7 mendaciQ b 8 cesses SlG censaes (exp. m. 3) P 9 inchoata (h 8. l. a m. 1) MP3Gl inchoata (0 s. I.) S 10 tempore SlG . 15 hoc SG 18 quemftmodum L 22 quam hoc fieri hoc (pr. hoc post add.) S 23 malg L peruerse L 26 predicauerit C uideatur (a s. l. a m. 1) S 29 quod SG )

741
de se ipse praedicauerit ? si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur, unde fieri poterat, ut si uere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in eius ecclesia. quae ab ipso per apostolos succedentibus sibimet episcopis usque ad haec tempora propagata dilatatur multis in ea iam conpletis, quae ante praedicta sunt et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque uenturis? quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat, a quibus proferrentur: si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios peruenire. quod si factum esset, per illas, quas commemoraui, praepositorum et populorum successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. quis est ergo tam demens. qui hodie credat esse epistulam Christi, quam protulerit Manichaeus, et non credat facta uel dicta esse Christi, quae scripsit Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo, utrum iste ipsa scripserit, dubitat, de . ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod inuenit in ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur, et credat nescio oui ex transuerso de Perside post ducentos uel amplius annos uenienti et suadenti, ut illi potius, quid Christus dixerit feceritque credatur, cum ipse apostolus Paulus post ascensionem domini de caelo uocatus, si non inueniret in carne apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo euangelium [*](25 cf. Act. 9 ) [*](1 ipso SG praedicauerint SG 2 propriae LSG 3 potuerat Lb 4 auctoritati P1 auctoritatis (c 8. l.) S 6 minerent SlG seminerent P1 apostolos (o fin. retract. m. 2) L 6 usque add. tn. 2 L 9 ille G proferentur CPL1 10 proferentur Ll 11 potuerint SG potuer (~ add. m. ree) C coherebant LG 1S comme moraui C 15 epistolam L 16 protulitulerit S manicheus LCS 17 mattheus LC 18 mattheoXC t Y ipe ipsa (t add. m. 2) C ipsa ista S ipse ista G iste ista b debitat M1 20 matthei LC 22 trans uerso C 28 sua denti C 24 ipso S )
742
eiusdem societatis esse adpareret, ecclesia illi omnino non crederet? sed cum cognouisset eum hoc adnuntiantem, quod etiam illi adnuntiabant, et in eorum communione atque unitate uiuentem accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur, ita eum domino commendante meruit auctoritatem, ut uerba illius hodie sic audiantur in ecclesia, tamquam in illo Christus, sicut uerissime ipse dixit, locutus audiatur. et putat Manichaeus credi sibi debere ab ecclesia Christi loquenti contra scripturas tanta et tam ordinata auctoritate firmatas, per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi adnuntiauerit praeterquam quod accepit, anathema sit.