Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem scripturis illis non esse credendum. certe non argumentaris ? et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua deo suo subuenit, ne ille regno priuaretur, eiusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, uiolabilem. coinquinabilem, ut pars eius quaedam nec mundari ualeat et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis uisceribus nihilque apud se peccantem tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi subplicio puniatur. iste finis est omnium argumentationum fabularumque uestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore uestro, ut aliquando tam execrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. sed ex ipsis, [*](8 cf. II Cor. 13, 3 12 cf. Gal. 1, 8 sq. ) [*]( 1 eiusdem (s 8. 1. a m. 2) L sotietatis C apparet Lxb illo Lx 2 cognouissent L( MG, (n in ras.) S 4 accedentibus Gl 7 in (add. m. 2) LM om. b ei ipse M 8 manicheus LC 10 ei (in ras. a m. 2) L 18 inquid Sl om. C qua* (e er.) L 14 non] nunc 590 M1 non, er. L argumentaris (gu add. m. rec.) C 15 enim om. SG redigitur (d ex g fec. m. 1) C 18 suo subuenit] subsubuenit S illa LMl naturA (~ add. m. 2) L 20 quędam (ka m. rec.) C 23 subplicio (b ex p) C suplicio M 24 argumentortl C 25 finis (t mute in s) C 26 blaspheas Zl )

743
inquit, litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, quoniam contraria sibi loquuntur. cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum tamquam inconstantibus seseque inpugnantibus testibus? sed hoc, inquit, eligo. quod consen- . taneum uideo ueritati. cui ueritati? fabulae scilicet tuae habenti in capite bellum dei, in medio contaminationem dei, in fine damnationem dei, et nusquam, inquit, creditur litteris sibimet aduersis atque contrariis. sed ideo tibi hoc uidetur, quia non intellegis; nam et quicquid protulisti,. quod tale uideretur, demonstratum est, quam non intellegas, et quicquid protuleris, demonstrabitur. nulla ergo causa est, quare illis litteris tanta auctoritate praeditis non credamus; et plane ista maxima causa est, cur eos, qui aliud adnuntiant, anathememus.

LIBER UNDETRICESIMLS.

FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod uisus ac passus est, si natus non est. eadem in te uicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus aut quod editus sit, si seminatus non fuit. extra legem naturae esse constat uirginem peperisse multoque magis inuentam etiam post partum uirginem. quare ergo et hoc praeter naturam non uis, ut contigerit, pati eum potuisse uolentem sine sorte natiuitatis? mihi crede; quantum ad rem adtinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur . sed hoc interest, quod nos honeste, uos turpiter; nos passionis eius rationem aliquam reddimus et probabilem; uos natiuitatis aut nullam [*]( 1 quam] nequaquam S1 non ubique om. SG credo sit] esse credendum SG sit-credendum om. SG 2 quoniam] quam b locuntur P3 loquitur MPl quur LC ego P1 potius om. C 3 numquam L 4 testibus om. GSM inquid JP1 5 fabule SG 7 finem SG fine (uirg. er.) M inquid LI credatur Lb 9 intelligis C 10 intelligas C 13 quur LCM anathemamus MlLSG 15 Cap. LVI LPSMG magia S 18 post legem quippe leg. in G, (8. l.) S 19 inuentQ (utrum Q an a sit dub.) C inuentam (a ex u fec. m. 2) L inuentd b 20 et om. SG 22 sorte (m er.) L utrumque hoc G'lS 23 contrarium GiS )

744
praestatis aut falsam; denique nos specie tenus passum confitemur nec uere mortuum; uos pro certo puerperium fuisse creditis et utero muliebri portatum. aut si non ita est, fatemini et uos, quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut uideretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. nam illud quidem, quod saepe adfirmare soletis necessario eum esse natum, quia alias hominibus uideri aut loqui non posset, ridiculum est, cum multotiens, ut iam probatum a nostris est, angeli et uisi hominibus et locuti esse monstrentur.