Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER DUODETRICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. et ego respondeo: nec nasci poterat, nisi deus non esset; aut si potuit et deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori ? uides ergo utile satis non esse in his consequentiam quaerere aut argumentis adniti, cum de rebus agitur, quae pertineant ad Iesum; sed quaerendum potius est, quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem praedicarint. [*]( 1 querere C 3 nirili b 6 et ei C 9 et in euangelio b 10 Cap. Lin LPSGM Agustinus L tibi s. I. m. 1 L 12 conaiQcpris 3f 16 ista quae] itaq: L id qd (corr. ex ita quae) M 17 manichei LC et in C 23 Cap. LIIII LPSGM 25 non post quare om. lib. 26 poterit SG * 29 apoetoluS G apostolis 1 eius (tn ru.) 8 sui (s add. <M. 2) M praedicarint (in in rxu.) C predicarent b )

739
ipsaque adeo pertractanda genealogia est et uidendum, si sibi conueniat, non ex coniectura passionis natiuitatis eius exquirere ueritatem, quia et pati non natus potuit et natus minime pati praesertim ipsis uobis fatentibus deo esse inpossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit non po- . tuisse mori non natum.

AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis, a quibus confutaris. nemo tibi dicit: non poterat mori, nisi natus esset, quia mortuus est Adam, quamuis natus non fuisset; sed dicitur tibi: natus est, quia hoc sanctum euangelium, non nescio quis haereticus loquitur; mortuus est, quia hoc in sancto euangelio, non in libro alicuius haeretici legitur. sed tu, qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur, quae pertinent ad legum, et quaerendum censes, quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem praedicarint, cum coepero Matthaei euangelium recitare apostoli eius, ubi narratio natiuitati)J eius tota contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit uniuersa ecclesia ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta. tu mihi quid contra lecturus es ? aliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus negatur esse natus ex uirgine. sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore, quo Manichaeus uiuebat in carne, per discipulos eius certa successione praepositorum uestrorum ad uestra usque tempora custoditus atque perductus est: sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore, quo Matthaeus ipse in carne uixit, non interrupta serie temporum ecclesia certa conexionis successione [*]( 1 ipsa quoque C 7 Cap. LV LPSGM Agustinas respd L 11 hereticus LCSG 13 heretici LCSG 15 de se s. I. S apostolissui S apostolis soide (s add. m. 2; fuit uide) M sui in ras. G 16 praedicarent P (et 18, 26) mattkei L mathei C 21 (et 23) manichei LG 23 esse (s, I. a m. 1) C 26 sic?ta p3G sic/ill (ut er.) M credit SG credite (exp. m. 3) P crede b 27 mattheus L matheus C 28 series LS*GMb ecclesia Ll certa] et certa BGMLib ex certa C ) [*]( 47* )

740
usque ad tempora ista perduxit. et dic mihi, cui libro potius credere debeamus: eiusne apostoli, qui Christo, cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an nescio cuius Persae, qui tanto post natus est? sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicuius apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem adcommodare debere? eine, quem illa ecclesia ab ipso Christo inchoata per apostolos prouecta certa successionum serie usque ad haec tempora toto terrarum orbe dilatata ab initio traditum et conseruatum agnoscit atque adprobat, an ei, quem eadem ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita ueracibus, ut Christum laudent esse mentitum?