Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

An forte lex non moechandi apud illos iustos antiquos semiplena erat, donec a domino adinpleretur addente, ne quis ad concupiscendum uideat mulierem ? sic enim commemorasti [*]( 1 Matth. 5, 22 ) [*]( 1 reus (in ras.) C concilii LSGMb, (ci in ras.) C gehenne C igęnis C 2 uiuebant eodem modo om. LSGMPb 4 conuitio SG & lacessendtl (fi s. l.) S lacessandum Lx 8 facere Jf1 G1L fateare S 9 quur LC bibebunt Mt 16 licere quod ante 995 lic. SG 18 intellaum G 19 antiqua (,add. m. 2) L 20 fatuae LGM fatuffl C 28 defuerint C 24 eaant L2 25 moecandi L antiquos iustos SMG 26 adimpleretur (ad s. I.) S 27 sic (c s. l.) C )

520
ipsam sententiam: audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem. adinpletio est, inquis. explica plane ipsa uerba euangelica, noli tuis extenuare, quod dictum est, et uide, quid de illis antiquissimis iustis senseris. audistis, inquit, quia dictum est: non moechaberis; ego autem dico uobis: si quis uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. itane uero illi iusti, Seth uel Enoch uel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis et aut non erat cor eorum templum dei, aut moechabantur in templo dei? quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos iam tunc plena erat, modo ueniens Christus inpleuit?

De non iurando autem, quia et hic illorum legem a Christo adinpletam esse dixisti, non possum adfirmare antiquos iustos non iurasse; nam et Paulum apostolum iurasse inuenimus. de uestro autem ore non tollitur crebra iuratio, cum iuretis per lumen, quod amatis cum muscis — neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. nostis aliqua ex parte cogitare - et per dominum uestrum Manichaeum, qui Manis lingua patria uocabatur. sed uos, ut apud Graecos nomen insaniae uitaretis, uelut declinato et prolongato nomine quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. sic enim mihi quidam uestrum exposuit, cur [*]( 5 Ex. 20, 14; Matth. 5, 27 sq. 14 cf. Ex. 20, 7 ; Matth. v. 33—37 17 cf. Rom. 1, 9; Phil. 1, 8; H Cor. 1, 28 20 cf. Ioh. 1. 9 ) [*]( 1 easel 6 C moecaberis LC 2 concupiscais C1 Equidem ad. est. (E 8. I. add. m. 2) L 5 inquid Ll 6 est (8. I.) S moecaberis LC mechaberis S moecaneris M1 7 moecatus L 8 suo om. SMG- itine M 9 enoc L fuerint b moecabantur L 10 eorO (corr. m. 1 ex erat! C 11 moecabantur L 17 non inuenimus b ore om. SG 19 ment.ium (corr. ex mentuum) G mentitum et Sl mentis & S1 21 parte te G 22 manicheum LC mams SMG 23 grecos L insanie L 24 prolongatoque S amplius («. I. m. 1) C 25 laueremini LtG lauaremini SM quur L )

521
appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tamquam manna fundere uideretur, quia graece fundit XET dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius uobis somniaremini insaniam. neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna, sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannicheum, sed Manichaeum, ut nihil aliud uobis tam prolixis et uanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. saepissime iuratis et per paracletum, non sane illum, quem Christus discipulis promisit et misit, sed per eum ipsum, ut latine nomen eius interpreter. insanifusorem. cum ergo iurare numquam desinatis, uellem scire, quomodo intellegatis hanc quoque legis partem, quam uultis antiquissimam intellegi. quod uobis dominus adinpleuerit, et magis propter iurationes apostoli. nam uestra quae auctoritas est uel uobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? unde puto iam clarere, quam sit aliter recipiendum, quod ait Christus: non ueni legem soluere, sed adinplere. non his uidelicet additamentis, quae uel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum uel ad conuersationem. non ad inpletionem.

Quia enim non intellegebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam uita priuaretur, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere putari. unde et Iohannes dicit: qui odit fratrem suum, homicida est. et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina inlicitam conmixtionem uocari [*](10 cf. Ioh. 14, 16 et 26; 16, 7; Act. 2, 2 sqq. 24 I Ioh. 8, 15 ) [*]( 1 greca LC 2 fundare IA funderetur C uideretur om. C grece C fundi C chei lib. 8 *omniaremini (s er.) L somniaretis C 4 priori SG 5 manna (sec. n in ras.) C 6 mannicheum LC manicheum BIG sed Manichaeum om. SG 8 sepissime L paraclaum i1 paraclitum S 9 quê. L 10 ut latine (in ras.) C interpraaer L 12 quomodo-legis (in ras.) C 15 ne.dum (c er.) S 16 clare SG 17 soluere legem SMG 18 his Lt is L2 22 apperuit SG O 24 deputari C 26 mechiam S )

522
moechiam, demonstrauit magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. item quia peierare graue peccatum est, non iurare autem sicut uerum iurare nullum peccatum est, sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consueuit. quam qui uerum iurare procliuis est, maluit nos dominus et non iurantes non recedere a uero quam uerum iurantes propinquare periurio. itaque et apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, numquam iurauit, ne iurandi consuetudine aliquando uel nescius in periurium laberetur. in scripturis autem. ubi est consideratio maior atque propensior. pluribus locis iurasse inuenitur. ne quisquam putaret etiam uerum iurando peccari. sed potius intellegeret humanae fragi. litatis corda non iurando tutius a periurio conseruari. quibus perspectis inuenimus nec illa esse destructa, sicut Faus tu putat, quae uelut proprie uult ad Moysen pertinere.