Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quid habent ergo isti, unde legi et prophetis [*](3 consumaretur S pphetice (ce in ras.) S propheticae G 4 inprobata L1 5 tminata C 6 inponeretur L' 9 quae] quia SlG iubeatur itf1 iubeba+t (n ras.) C uidebatur L 12 quia C 14 institutos (pr. s 8. I.) C 15 nec (c s. l. a m. 1) C cogebatur S' obseruari SG prohibebatur 81 17 prohibebatur S] 20 Hoc igitur inc. c. 18 in b 21 moderamenque C 24 cogeret SMl cogerent (n s. I. a m. 1) L iudeiazare C1 25 symmacianorum LSGM simoniacianorum b nazarenorum LSGMb nazareorum C 28 ergo (r 8. l.) L )

517
calumnientur, quod eos Christus soluere uenerit potius quam adinplere, quia christiani non obseruant, quae ibi praecepta sunt, cum ea sola non obseruent, per quae Christus promittebatur, et ideo non obseruent magis, quia eadem promissa iam Christus inpleuit, nec adhuc promittuntur, quia iam inpleta sunt, eorumque promissiua signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adinplentis iam talibus inbutos inuenerat? numquid enim non obseruant christiani, quod in illa scriptura est: audi. Israhel, dominus deus tuus deus unus est; non facies tibi idolum et cetera huiusmodi? numquid non obseruant christiani, quod ibi dicitur: non accipias nomen domini dei tui in uanum? numquid ipsum sabbatum, quod ad intellegendam ueram requiem pertinet, non obseruant christiani? numquid honorem parentibus christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est ? numquid a fornicationibus aut homicidiis aut furtis aut falsis testimoniis, a concupiscenda uxore proximi <aut a concupiscenda re proximi) non se temperant christiani? quae omnia in illa lege conscripta sunt. haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum; haec inplentur per adiuuantem gratiam, illa per redditam ueritatem: utraque per Christum et illam gratiam semper donantem, nunc etiam reuelantem, et hanc ueritatem tunc promittentem, nunc exhibentem, quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. denique ista. quae in recte uiuente conscientia conseruantur, fide per dilectionem operante conplentur; illa uero, quae in promittente significatione uersata sunt, rebus [*](9 Dent. 6, 4 18 Ei. 20, 4 sqq. 28 Ioh. 1, 17 26 Gal. 5, 6 1 quos SlG 5 quae C 6 promiasa ibi C 7 adimplendis b 8 in (I. l.) S 10 facias SM 13 ad (s. l.) 8.2 om. G intellegendam (a ex u a m. 1) L 16 aut a concupiscenda (aut in inarg. m. 2 add.) Lb 17 aut—re proximi ed. Maurina: om. lib. b 18 lege illa SMG conscribta C 20 illam BiG illa (uirg. er.) M, (m er.) L 21 semper gratiam SMG 23 nunc L'ps1Mb promittentS*» (n I. l.) C lie er. C lex (a, l. m. 1) C 24 est lgi C 25 ista S' istaq' G consciencia C 26 conseruetur C operante om. C (signa r adpos.) )
518
redditis transierunt. ita et ipsa non soluta. sed adinpleta sunt, quia ea non inrita nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.

Non itaque. sicut Faustus opinatur. quaedam dominus Iesus adinpleuit. quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moyseos, sicuti est: non occides. quod non contrario redarguit, sed magis firmauit. cum et ab ira et a conuicio reuocauit. quaedam uero soluit. quae propria uidebantur legis Hebraeorum, sicuti est: oculum pro oculo. dentem pro dente. quod uidetur potius abstulisse quam confirmasse. cum ait: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram. praebe illi et alteram et cetera. nos enim dicimus etiam haec. quae isti putant soluisse Christum. uelut contraria referendo et tunc pro tempore bene fuisse instituta et nunc a Christo non soluta, sed adinpleta.

Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti. Enoch et Seth — hos enim potissimum Faustus commemorat — et si qui alii. non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa aut dixerunt fratri: fatue. si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? quodsi et talia docuerunt, quaero, quemadmodum uel eorum iustitiam doctrinamque Christus adinpleuerit addendo: ego autem dico uobis: si quis irascitur fratri suo aut si quis dicit "racha" aut si quis dicit "fatue." [*]( 8 cf. Ex. 20, 13; Matth. 5, 21 sq. 9 Ex. 21, 24; Matth. 5, 38 sq ) [*]( 1 impleta SG 2 sint Cl 4 n.on C quaedam] quae SltlG quaed'|a||(& add. tn. 2) L dominus om. L 5 iesus christus b //adimpleuit (ad er.) C instis om. SG 6 lege LStM moseos LlMl 7 et ante ab 8. Z. S 9 habreorum C 12 maxillani (sec. 1 8. l.) C dexteram CSGMb 18 hec C 14 isti (i fitł. in ras.) GS2 referrendo S referando (Mtp. a M. 1 add. e) C 15 tum X1 18 enoc LCMS1 hos (h s. l.) C potissimum //// (favtu er.) C 19 et sec. s. l. S 20 sunt C avt (v s. I.) C 21 dixer//, C fatuę SC fatuae G quur L 22 alia LIM' quemammodum LG 23 iusticiam C 15 fatue SG )

519
reus erit uel iudicii uel consilii uel gehennae ignis, quandoquidem et illi eodem modo uiuebant, eodem modo uiuendum monebant. an ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam nec petulanti conuicio fratrem lacessendum, aut nouerant quidem, sed ab his se abstinere non poterant ? ergo rei erant gehennae, quomodo igitur iusti ? profecto enim nec inperitam rerum ad suum officium pertinentium nec intemperantem audes dicere eorum fuisse iustitiam in tantum, ut eos faceret reos gehennae. cur ergo illam legem. secundum quam uiuebant antiqui iusti, haec addendo Christus inpleret, cum eorum quoque iustitia sine istis esse non posset? an dicturus es, quod praeceps iracundia et lingua inproba. ex quo uenit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere, antea uero non erat iniquum uel corde uel ore ista committere? sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis inuenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit uel quod ante non licuerit, nunc licere. non usque adeo desipis, ut hoc dicas.; sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adinplere uenerit, quod legi antiquae defuit, sed legem instituere. quae non fuit, si dicere fratri "fatue," cum apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum esse Christus uoluit. ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. proinde nondum inuenisti, cuinam legi haec aliquando defuerunt, quibus nunc additis eam Christus inpleret.