De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XI. De uniuersali prouidentia Dei, cuius legibus omnia continentur.

Deus itaque summus et uerus cum Uerbo suo et Spiritu sancto, quae tria unum sunt, Deus unus omnipotens, creator et factor omnia animae adque omnis corporis, cuius sunt participatione felices, quicumque sunt ueritate, non uanitate felices, qui fecit hominem rationale animal ex anima et corpore, qui eum peccantem nec inpunitum esse permisit nec sine misericordia dereliquit; qui bonis et malis essentiam etiam cum lapidibus, uitam seminalem etiam cum arboribus, uitam sensualem etiam cum pecoribus, uitam intellectualem cum solis angelis dedit; a quo est omnis modus omnis species omnis ordo; a quo est mensura numerus pondus; a quo est quidquid naturaliter est, cuiuscumque generis est, cuiuslibet aestimationis est; a quo sunt semina formarum formae seminum motus seminum adque formarum; qui dedit et carni originem pulchritudinem ualetudinem, propagationis fecunditatem membrorum dispositionem salutem concordiae; qui et animae inrationali dedit memoriam sensum adpetitum, rationali autem insuper mentem intellegentiam uoluntatem; qui non solum caelum et terram, nec solum angelum et hominem, sed nec exigui et contemtibilis animantis uiscera nec auis pinnulam, nec herbae flosculum nec arboris folium sine suarum partium conuenientia et quadam ueluti pace dereliquit: nullo modo est credendus regna hominum eorumque dominationes et seruitutes a suae prouidentiae legibus alienas esse uoluisse. [*]( 4 spirito Cl 5 eunt om. 01 6 quius Lx 7 e ueritate, e m. 2 ituert., e 8 rationabile, bi punctis deleta, C 10 derelinquit L At 15 generi 01 16 formae .... formarum om. e 18 fecunditate i1 C 19 compositionem e t econcordiam 6; concordia q 20 inrationabili k f rationabili f 22 caelum .. nec om. C 1 23 contemti Z1 animatis Lx 24 pinnulam ZA C\' Domb.; pennulam CJ rell. v 25 derelinquit L Al )

232
CAPUT XII. Quibus moribus antiqui Romani meruerint, ut Deus uerus, quamuis non eum colerent, eorum augeret imperium.

Proinde uideamus, quos Romanorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod autem ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem etiam superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt, et praesentis uoluminis partes superiores, quas huc usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam, cui iam persuasam esset non illorum deorum cultu Romanum imperium propagatum adque seruatum, nescio cui fato potius id tribueret quam Dei summi potentissimae uoluntati. Ueteres igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat historia, quamuis ut aliae gentes excepta una populi Hebraeorum deos falsos colerent et non Deo uictimas, sed daemoniis immolarent, tamen \'laudis auidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant; hanc ardentissime dilexerunt, propter hanc uiuere uoluerunt, pro hac emori non dubitauerunt; ceteras cupiditates huius unius ingenti cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, quoniam seruire uidebatur inglorium, dominari uero adque imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde [*]( 19 san. Cat. 7 ) [*]( 2 meruerunt p 3 eum non p 7 regna/terrena, n eraso, C Quod antem ut C; quod autem L A\'; quod ut AJ ab d ep q u Domb. 8 diacere Ll possemus L Aa b de p q kl v; possimus C a 2 f Domb. etiam LAp; et C rell. v Domb. 9 potes///tas, erasis ut uidetur bis positis litteris tas, C 10 deorum om. C 14 qui Ll 15 id trib. C\'; attrib. (J2 18 crederent, in margine colerent, e 19 abidi L A liuer. L 21 uibere L; uincere a; uincere superscripto i uiuere b pro hac emori 1 s Cv; pro hac et mori L2A b epj propter hanc emori a; propter hanc et mori d-)

233
dominam esse concupiuerunt. Hinc est quod regalem dominationem non ferentes (annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini a regnando adque dominando\'; cum et reges utique a regendo dicti melius uideantur, ut regnum a regibus, reges autem, ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina putata est regentis uel beneuolentia consulentis, sed superbia dominantis. Expulso itaque rege Tarquinio et consulibus institutis secutum est, quod idem auctor in Romanorum laudibus posuit, quod \'ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum breui creuerit; tanta cupido gloriae incesserat.) Ista ergo laudis auiditas et cupido gloriae multa illa miranda fecit, laudabilia scilicet adque gloriosa secundum hominum existimationem.

Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros uiros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens quod diu illa res publica non habuit quemquam uirtute magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti uirtute, diuersis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod sibi magnum imperium, exercitum, bellum nouum exoptabat, ubi uirtus enitescere posset. Ita fiebat in uotis uirorum uirtute magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et flagello agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi uirtus eorum enitesceret. Hoc illa profecto laudis auiditas et gloriae cupido faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt. Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis illorum; inde quippe ait: [*]( 2 Cic. rep. II, 31 10 SaU. Cat. 7 15 Cat. 53 sq. ) [*]( 1 conenpiuerunt codd.; concupierunt v 2 fecerunt L A Cab dep q k fv; fecere a Domb. 3 aut] ac a 6 regius m. 2 in fine uersus C i beniuolentia I<ACe sed omn. 11 9 seqntum L A est sup. lin. C 10 incrediuile L memoratus C1; memorata C2 est om. C aJ liuert. C 13 laudauilia L 16 M. C G. C 20 exoptauat L A 21 dfiebat, d m. 2 superscript. C; fidebat Mett. editt. 25 liuert. L 27 reddi tC rei om. ql poeta testimonium etiam q )

234
  1. Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
  2. Accipere ingentique urbem obsidione premebat;
  3. Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter mori aut liberos uiuere. Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio quaereretur, dum pro magno habetur, quod uelut loquente Ioue idem poeta dicit:
  1. Quin aspera Iuno,
  2. Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
  3. Consilia in melius referet mecumque fouebit
  4. Romanos rerum dominos gentemque togatam.
  5. Sic placitum. Ueniet lustris labentibus aetas,
  6. Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
  7. Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis
  8. .
Quae quidem Vergilius Iouem inducens tamquam futura praedicentem ipse iam facta recolebat cernebatque praesentia; uerum propterea commemorare illa uolui, ut ostenderem dominationem post libertatem sic habuisse Romanos, ut in eorum magnis laudibus poneretur. Hinc est et illud eiusdem poetae, quod, cum artibus aliarum gentium eas ipsas proprias Romanorum artes regnandi adque imperandi et subigendi ac debellandi populos anteponeret, ait:
  1. Excudent alii spirantia mollius aera,
  2. Cedo equidem, uiuos ducent do marmore uultus,
  3. Orabunt causas melius caelique meatus
  4. Describent radio et surgentia sidera dicent:
  5. [*]( 1 Aen. VIII, 646 sqq. 9 Aen. I, 279 sqq. 24 Aen. VI, 847 sqq. )[*]( 1 iubebat accipere erasa sunt in e et m. 2 superscriptum restituere nolebat 3 ene[ades ad ferrum m. 2 in ras. e 4 mori LA1p; emori rell. v Domb. liueros uibere L 5 et 6 liuertas L 7 babetur LAC dep al kl; haberetur a b q a1k1 I v 13 lauentibus L A 14 pthiam L A C; phythia e 17 facta ex fato corr. b 18 propterea om. C1 19 liuert. L 21 al. gent. art. v 22 eubigendi A2. C2 in marg.. ab d p qkv; subigiendi LA\'; subiendi /; subiugandi e (in marg. subigendi), a Domb.; om. 01 25 cedo equidem L A 2 C d e k Domb.; cedequidem Alp.c; caedo eq. al; credo eq. abq (,(2 v 26 melius] alii a 27 fulgentia C )
    235
  6. Tu regere imperio populos, Romane, memento
  7. (Hae tibi erunt artes) pacique inponere mores,
  8. Parcere subiectis et debellare superbos.
Has artes illi tanto peritius exercebant, quanto minus se uoluptatibus dabant et eneruationi animi et corporis in concupiscendis et augendis diuitiis et per illas moribus corrumpendis, rapiendo miseris ciuibus, largiendo scaenicis turpibus. [Unde] Qui tales iam morum labe superabant adque abundabant, quando scribebat ista Sallustius canebatque Vergilius, non illis artibus ad honores et gloriam, sed dolis adque fallaciis ambiebant. Unde idem dicit: *Sed primo magis ambitio quam auaritia animos hominum exercebat, quod tamen uitium propius uirtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, inquit, uera uia nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis adque fallaciis contendit.\' Hae sunt illae bonae artes, per uirtutem scilicet, non per fallacem ambitionem ad honorem et gloriam et imperium peruenire; quae tamen bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, id est bonus, uera uia nititur. Via uirtus est, qua nititur tamquam ad possessionis finem, id est ad gloriam honorem imperium. Hoc insitum habuisse Romanos etiam deorum aput illos aedes indicant, quas coniunctissimas constituerunt, Virtutis et Honoris, pro dis habentes quae [*]( 11 Cat. 11, 1 ) [*]( 1 popnlo C el 2 hae L A C ab dep q ex V; haec kl Domb.; hac .f artes] partes m. i sup. lin. L. A mores L A ab dep qak I; morem Cc Domb. 5 dabant. postea (posteri m. 2) uero paulatim degenerauerunt. uoluptatibus se dando. et eneruatione (sic) animi, glossa marginali haud dubie in textum recepta, p eneruatione a1 A; neruationi e 6 illa Cl 7 cibibus LA 8 unde qui tales iam moram labe (laue LA) mas., inclusi unde, quod ex initio seqwmtis sententiae huc irrepsisse uidetur. quae Domb. Morelium secutus edidit: Undique tales iam morum labes superabant, iam eo displicent, quod sequens pars sententiae non illis artibus-ambiebant et subiecto et uinculo caret 11 inde a 12t oanimas b 13 proprius Cs uirtute/, m deleto, C; uirtuti e 15 doli Cl 18 ignabus LA 21 //imperium, et eras., L 23 uirtutes et honores Cti Virtutis om. e )
236
dantur a Deo. Unde intellegi potest quem finem uolebant esse uirtutis et quo eam referebant qui boni erant, ad honorem scilicet; nam mali nec habebant eam, quamuis honorem habere cuperent, quem malis artibus conabantur adipisci, id est dolis adque fallaciis. a

Melius laudatus est Cato. De illo quippe ait: (Quo minus petebat gloriam, eo illum magis sequebatur.\' Quando quidem gloria est, cuius illi cupiditate flagrabant, iudicium hominum bene de hominibus opinantium; et ideo melior est uirtus, quae humano testimonio contenta non est nisi conscientiae suae. Unde dicit apostolus: Nam gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae; et alio loco: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero. Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant et quo bonis artibus peruenire nitebantur boni, non debet sequi uirtus, sed ipsa uirtutem. Neque enim est uera uirtus, nisi quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius non est. Unde et honores, quos petiuit Cato, petere non debuit, sed eos ciuitas ob eius uirtutem non petenti dare. Sed cum illa memoria duo Romani essent uirtute magni, Caesar et Cato, longe uirtus Catonis ueritati uidetur propinquior fuisse quam Caesaris. Proinde qualis esset illo tempore ciuitas et antea qualis fuisset, uideamus in ipsa sententia Catonis: \'Nolite, inquit, existimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum adque ciuium, praeterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis [*]( 6 Cat. 54, 6 11 2. Cor. I, 12 12 Gal. 6, 4 25 Cat. 52, 19 ) [*]( 1 uoleuant L 4 cupient Lt At que malis C; qug in malis e 7 peteuat L 10 testimonio LAabdepqakƒv; iudicio C Domb. 11 Nam et b 12 alio loco, m. 2 superscripto in, A 13 suum autem L A 19 petibit L; petiuit m. 2 superscripto fpuit (i. e. spraeuit) e 20 cibitas L )

237
est. Sed alia fuere quae illos magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam adque auaritiam, publice egestatem, priuatim opulentiam; laudamus diuitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia uirtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi uos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem publicam.\'

Qui audit haec Catonis uerba siue Sallustii, putat, quales laudantur Romani ueteres, omnes eos tales tunc fuisse uel plures. Non ita est; alioquin uera non essent, quae ipse item scribit, ea quae commemoraui in secundo libro huius operis, ubi dicit, iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque dissensiones domi fuisse iam inde a principio, neque amplius aequo et modesto iure actum quam expulsis regibus quamdiu metus a Tarquinio fuit, donec bellum graue, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat, finiretur; postea uero seruili imperio patres exercuisse plebem, regio more uerberasse, agro pepulisse et ceteris expertibus solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi dominari uellent, illi seruire nollent, finem fuisse bello Punico secundo, quia rursus grauis metus coepit urguere adque ab illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquietos et\' ad concordiam reuocare ciuilem. Sed per quosdam paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur [*]( 14 c. is ) [*]( 1 fecerunt LACabdepqkIv; fecere a (ut apud Sail.) Domb. 3 linid. L . 6 uirtutam praemia... mirum m. uet. in marg. infer. C 7 sini L A 9 impetus fiat, in marg.l imperatur e I I cathonis O. 12 romani om. Cl ueteres om. a tunc tales C 13 ita om. Cl 14 eaq; L A 21 morem C\' ueruerasse L A 23 bellent L bel- lum punicum secundum blekv 24 urg?ere A;v urgere C 26 cibilem LA 27 amminist. L A )

238
adque illis toleratis ac temperatis malis paucorum bonorum prouidentia res illa crescebat; sicut idem historicus dicit multa sibi legenti et audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari adque terra praeclara facinora fecerit, libuisse adtendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam sciebat saepenumero parua manu cum magnis legionibus hostium contendisse Romanos, cognouerat paruis copiis bella gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare dixit, paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse, eoque factum ut diuitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. \'Sed postquam luxu adque desidia, inquit, ciuitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorum adque magistratuum uitia sustentabat.\' Paucorum igitur uirtus ad gloriam honorem imperium uera uia, id est ipsa uirtute. nitentium etiam a Catone laudata est. Hinc erat domi industria, quam commemorauit Cato, ut aerarium esset opulentum, tenues res priuatae. Unde corruptis moribus uitium e contrario posuit, publice egestatem, priuatim opulentiam.

CAPUT XIII. De amore laudis, qui, cum sit uitium, ob hoc uirtus putatur, quia per ipsam uitia maiora cohibentur.

Quam ob rem quam diu fuissent regna Orientis inlustria, uoluit Deus et Occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed imperii latitudine et magnitudine inlustrius, idque talibus potissimum concessit hominibus ad domanda grauia mala multarum gentium, qui causa honoris laudis et gloriae consuluerunt patriae, in qua ipsam gloriam requirebant, salutemque [*]( 2 Cat. 53, I 11 Cat. 52 ) [*]( 1 tempera/tis, n eraso, C 3 legenti L A C rell.; et legenti a Domb. 4 licuisse A 5 adtendere qa2kl Domb.,\' se adtend. LA Gal bcdepat fv 8 quam L1 opulentibus a 9 cibium L A 12 ena Ll 13 magistratum Z1 15 a om. Ll 21 ipsam C; ipsum rell. v Domb. 22 quam diu ZA\'p; cum diu C rell. v Domb. 25 multoram C 27 ipsa Cl; \'malim ipsorum\' Domb. )

239
eius saluti suae praeponere non dubitauerunt, pro isto uno uitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa alia uitia conprimentes. Nam sanius uidet, qui et amorem laudis uitium esse cognoscit, quod nec poetam fugit Horatium, qui ait:
  1. Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
  2. Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Idemque in carmine lyrico ad reprimendam dominandi libidinem ita cecinit:
  1. Latius regnes auidum domando
  2. Spiritum, quam si Libyam remotis
  3. Gadibus iungas et uterque Poenus
  4. Seruiat uni.
Uerum tamen qui libidines turpiores fide pietatis inpeti\'ato Spiritu sancto et amore intellegibilis pulchritudinis non refrenant, melius saltem cupiditate humanae laudis et gloriae non quidem iam sancti, sed minus turpes sunt. Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quos de re publica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe ciuitatis, quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira adque praeclara gloriae cupiditate fecisse. Huic igitur uitio non solum non resistebant, uerum etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes hoc utile esse rei publicae. Quamquam nec in ipsis philosophiae libris Tullius ab hac peste dissimulet, ubi eam luce [*]( 6 Ep. 1, 1, 36 sq. 10 C. II, 2, 9 sqq. 19 Lib. V ) [*]( 1 uno uitio m. 1 sup. lin. C 2 pecunae C 3 sanus a 4 poeta Cl orat. Cde 6 tumes: sunt] tumescunt de 7 cum t?r C tempore, iri marg. ai. q te ter pure, b 10 latium C abidum L A1 dominando A C e2 ql I; dommandi et 14 liuid. L 15 intelligiuilis L; intelligeQtibilis e refrenat L1 18 binc] homo q indeisdem C 19 statuendo a 21 multa gloriae mira adq. praeclara cupiditate L A, transpositionis signa in I. m. 2 superscripta sunt; in A gloriae m. 2 lineola deleta et super cupiditate scripta eat 22 igitur] ergo p v resistebat C1 uerum ....... censebant om. e 23 accedendum C )
240
clarius confitetur. Cum enim de studiis talibus loqueretur, quae utique sectanda sunt fine ueri boni, non uentositate laudis humanae, hanc intulit uniuersalem generalemque sententiam: \'Honos alit artes, omnesque accenduntur ad studia gloria iacentque ea semper, quae aput quosque inprobantur.\'

CAPUT XIIII. De resecando amore laudis humanae, quoniam iustorum gloria omnis in Deo sit.

Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto et ab hac inmunditia mundior. Quae in hac uita etsi non funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes animos tentare non cessat, saltem cupiditas gloriae superetur dilectione iustitiae: ut, si alicubi iacent quae aput quosque inprobantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor humanae laudis erubescat et cedat amori ueritatis. Tam enim est hoc uitium inimicum piae fidei, si maior in corde sit cupiditas gloriae quam Dei timor uel amor, ut Dominus diceret: Quo modo potestis credere gloriam ab inuicem expectantes et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes? Item de quibusdam, qui in eum crediderant et uerebantur palam confiteri, ait euangelista: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei. Quod sancti apostoli non fecerunt; qui cum in his locis praedicarent Christi nomen, ubi non solum inprobabatur (sicut ille ait: iacentque ea semper, quae aput quosque inprobantur), uerum etiam summae [*]( 4 Tusc. I, 2 19 1o. 5, 44 22 Io. 12, 43 ) [*]( •i I qum Ll 4 acceduntur L At Cel 5 gloria L, gloriae A, gloriamo C iacentque, n m. 2 in ras., C improuantur IA1 et sic u. 26 8 est p 11 et LA e p q; est C reM. vet si, et m. 1 sup. lin., L 14 ut ex et corr. A 15 humanao laudif C 16 eruuesc. L A hoc eat C 19 potestes Cl ab .. expectantes omn. e 20 expec///tantes, erasa eyllahtt tan, C 24 in om. a 25 et 26 inprouab. £ A )

241
detestationis habebatur, tenentes quod audierant a bono magistro eodemque medico mentium: Si quis me negauerit coram hominibus, negabo eum coram patre meo, qui in caelis est, uel coram angelis Dei, inter maledicta et obprobria, inter grauissimas persecutiones crudelesque poenas non sunt deterriti a praedicatione salutis humanae tanto fremitu offensionis humanae. Et quod eos diuina facientes adque dicentes diuineque uiuentes debellatis quodam modo cordibus duris adque introducta pace iustitiae ingens in ecclesia Christi gloria consecuta est: non in ea tamquam in suae uirtutis fine quieuerunt, sed eam quoque ipsam ad Dei gloriam referentes, cuius gratia tales erant, isto quoque fomite eos, quibus consulebant, ad amorem illius, a quo et ipsi tales fierent, accendebant. Namque ne propter humanam gloriam boni essent, docuerat eos magister illorum dicens: Cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis aput patrem uestrum, qui in caelis est. Sed rursus ne hoc peruerse intellegentes hominibus placere metuerent minusque prodessent latendo, quod boni sunt, demonstrans quo fine innotescere deberent: Luceant, inquit, opera uestra coram hominibus, ut uideant bona facta uestra et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. Non ergo ut uideamini ab eis, id est hac intentione, ut eos ad uos conuerti uelitis, quia non per uos aliquid estis; sed ut glorificent patrem uestrum, qui in caelis est, ad quem conuersi fiant quod estis. Hos secuti sunt martyres, qui Scaeuolas et Curtios et Decios non [*]( 2 Mt. 10, 33; Lc. 12, 9 15 Mt. 6, 1 21 Mt. 5, 16 ) [*]( 2 dem eoque, dem m. 1 superscript., L 3 est in celis p 4 uel codd., et v 5 persequut. L A 6 fraemitu C 8 bibentes L 9 pace, ac in ras., C 10 consequuta L A 12 cuius radendo ex quuius corr. I. eoneulenant L 13 accedebant e 14 nam//, eraso que, b ne m. 1 sup. lin. L 15 eos] ergo I, cauạ̇ete e 19d proessent C 20 de- monstrat Cl 23 non m. 1 sup. lin. L 26 t ohos b; hoc q IX 27 sequuti L A ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pars I. ) [*]( 16 )
242
sibi inferendo poenas, sed inlatas ferendo et uirtute uera, quoniam uera pietate, et innumerabili multitudine superarunt. Sed cum illi essent in ciuitate terrena, quibus propositus erat omnium pro illa officiorum finis incolumitas eius et regnum non in caelo, sed in terra; non in uita aeterna, sed in decessione morientium et successione moriturorum: quid aliud amarent quam gloriam, qua uolebant etiam post mortem tamquam uiuere in ore laudantium?

CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.

Quibus ergo non erat daturus Deus uitam aeternam cum sanctis angelis suis in sua ciuitate caelesti, ad cuius societatem pietas uera perducit, quae non exhibet seruitutem religionis, quam λατρείαν Graeci uocant, nisi uni uero Deo, si neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet: non redderetur merces bonis artibus eorum, id est uirtutibus, quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur. De talibus enim, qui propter hoc boni aliquid facere uidentur, ut glorificentur ab hominibus, etiam Dominus ait: Amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. Sic et isti priuatas res suas pro re communi, hoc est re publica, et pro eius aerario contemserunt, auaritiae restiterunt, consuluerunt patriae consilio libero, neque delicto secundum suas leges neque libidini obnoxii; his omnibus artibus tamquam uera uia nisi sunt ad honores imperium gloriam; honorati sunt in omnibus fere gentibus, imperii sui leges inposuerunt multis [*]( 20 Mt. 6, 2 ) [*]( 3 illi ont. (J1 7 tam quam C 10 reddet C 12 era/t, n eraso, C deus dat. v 13 suis na. 1 sup. lin. C ciuit. sua v 14 exbiebet C 15 latrian a; latriam LAC de 20 ominibus C 21 receperunt a\' e 22 pro re pub. C 23 acerario d; aerio et 24 liuero ei 25 linidini L 25 Sed his e 27 imperii.... gentibus in marg. e )

243
gentibus. hodieque litteris et historia gloriosi sunt paene in omnibus gentibus: non est quod de summi et ueri Dei iustititia conquerantur; perceperunt mercedem suam.

CAPUT XVI. De mercede sanctorum ciuium ciuitatis aeternae, quibus utilia sunt Romanorum exempla uirtutum.

Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic obprobria sustinentium pro ueritate Dei, quae mundi huius dilectoribus odiosa est. Illa ciuitas sempiterna est; ibi nullus oritur, quia nullus moritur; ibi est uera et plena felicitas, non dea, sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu peregrinantes eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos; ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium priuatis rebus angustis, ubi thensaurus communis est ueritatis. Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta est propter hominum gloriam., [*]( 12 lit. 5, 45 ) [*]( 2. 3 summimoros,dem, omissa uerba ad (sic pro et) ueri... perceperunt ill marg., e 7 mercis d 8 ueritate codd.; ciuitate qs v 9 Illa.. est om. e 11 fide L1 12 respiramus b 14 publ. aer. codd.; aer. (he- rar. q) publ. qv 15 thensaurus L Ai p (I.; htenfauruf C 18 aeternae om. 01 19 sobri/e, a eras., L; subrie C 20 debetur 01 ) [*]( 16* )

244
CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint et quantum his quos uicere contulerint.

Quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus, si illi qui imperant ad inpia et iniqua non cogant? Aut uero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria triumphantium. Neque enim et Romani non uiuebant sub legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine uincente ubi nemo pugnauerat: nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque condicio? praesertim si mox fieret, quod postea gratissime adque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues essent, ac sic esset omnium, quod erat ante paucorum; tantum quod plebs illa, quae suos agros non haberet, de publico uiueret; qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis extorqueretur.

Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas certe hominum dignitates, quod alii uicerunt, alii uicti sunt, omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. Numquid enim illorum agri tributa non soluunt? Numquid eis licet discere, quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in [*](I in C capitis XVII numerus adscriptus est uerbis Nam quid l. 23 2 gesserunt p 3 quas C uincere p; dicere C contulerant p 6 uibat L 8 subiungatis C 11 uibebant L 12 imponebat 01 14 none Cl gentibus ont. a IS CO) ibes L; cinis Cl si C1 a d 20 niberet L pastos C1 25 niomno C 27 ardentia] ingentia b2e2kl 28 solbunt L namquid 01 )

245
aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt? Tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod si peruersitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta contemserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro humana gloria, qui eam tamquam mercedem talium uirtutum accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad obprimendam superbiam, ut, cum illa ciuitas, in qua nobis regnare promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fecit et lunam, nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues, si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala. aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio peccatorum, quae ciues ad aeternam colligit patriam, habet aliquid, cui per umbram quandam simile fuit asylum illud Romuleum, quo multitudinem, qua illa ciuitas conderetur, quorumlibet delictorum congregauit inpunitas.

CAPUT XVIII. Quam alieni a iactantia esse debeant Christiani, si aliquid fecerint pro dilectione patriae aeternae, cum tanta Romani gesserint pro humana gloria et ciuitate terrena.

Quid ergo magnum est pro illa aeterna caelestique patria cuncta saeculi huius quamlibet iucunda blandimenta [*]( 1 facite a 3 ammitt. L 6 qaantas k2 f 7 cupeditates subigerent C1 10 superoiam L ut] et e 14 solem fecit codd., fec. sol. v 17 et p. 246, 1. 7 terraena L 20 simile;, m eras., C 21 quod mult. e quo illa L A1 24 debent esse q 25 aeternae patriae v )

246
contemnere, si pro hac temporali adque terrena filios Brutus potuit et occidere, quod illa facere neminem cogit? Sed certe difficilius est filios interimere, quam quod pro ista faciendum est, ea, quae filiis congreganda uidebantur adque seruanda, uel donare pauperibus uel, si existat tentatio, quae id pro fide adque iustitia fieri conpellat, amittere. Felices enim uel nos uel filios nostros non diuitiae terrenae faciunt aut nobis uiuentibus amittendae aut nobis mortuis a quibus nescimus uel forte a quibus nolumus possidendae; sed Deus felices facit, qui est mentium uera opulentia. Bruto autem, quia filios occidit, infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator. Ait enim:
  1. Natosqne pater nona bella monentes
  2. Ad poenam pulchra pro libertate uocabit
  3. Infelix, utcumque ferent ea facta minores
  4. .
Sed uersu sequenti consolatus est infelicem:
  1. Uincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae ad facta conpulit miranda Romanos. Si ergo pro libertate moriturorum et cupiditate laudum, quae a mortalibus expetuntur, occidi filii a patre potuerunt: quid magnum est, si pro uera libertate, quae nos. ab iniquitatis et mortis et diaboli dominatu liberos facit, nec cupiditate humanarum laudum, sed caritate liberandorum hominum, non a Tarquinio rege, sed a daemonibus et daemonum principe, non filii occiduntur, sed Christi pauperes inter filios conputantur? [*]( 13 Aen. VI, 820 sqq. ) [*]( 4 conseruanda IX 7 dibitiae L uibentibus L 8 mortuus el j morientibus a nescimus-a quibus om. p 9 forte] certe a 10 quia] qui C 14 ad paenS pro libertatem pulchra uocabit L et A nisi quod libertate habet pulchra/, m eraso, C uocabit, b radendo in u mutato, C uocauit adep 15 ferant 16 consulatus G\'i 17 uinci.t, ex uincent corr., C; uicit p 18 haec L 19 compulere p v 19. 22 liuert. L 20 pro cupid. e laudumqao; L 23 liueros I, 24 liuerand. L )

247

Si alius etiam Romanus princeps, cognomine Torquatus, filium, non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen quia contra imperium suum, id est contra quod imperauerat pater imperator, ab hoste prouocatus iuuenali ardore pugnauerat, licet uicisset, occidit, ne plus mali esset in exemplo imperii contemti quam boni in gloria hostis occisi: ut quid. se iactent, qui pro inmortalis patriae legibus omnia, quae multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt? Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cuius ceruicibus acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damnatusque ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: quur extollatur, uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis carnalibus grauissimam exhonorationis passus iniuriam non se ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam ipse haeresem condidit, sed eam potius quantum ualuit ab haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita ad aeterna aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege pax fieret, qui grauissimo bello Romanos premebat, quia Porsennam ipsum occidere non potuit et pro eo alterum deceptus occidit, in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens multos tales, qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse [*]( 1 etiam om. q tarquatns Cl 2 patria/, m eras., C 3 impera// uerat C 4 imperator pater L iuuenili e2pq v 7 de se e; de m. rec. sup. lin. C pro om. e 8 terraena L 9 cerbicibus L 10 ac. errimorum, c eraso, Ch ueientium, h "a. Met. superscript., C; beientium L AI; uegentium e depullerat L A damnatasque ..... liberauit om. p\' 11 liuerauit L 12 possit C uibere L gloriosius L A p; gloriosus rell. v qur L 13 ecclesab CI 16 haeresem L A ad e p q Domb.; haeresim C b" ad heret. perniciosissimam prauitatem p 17 pernitiosa b prau.] uanitate belA\' 18 sint LAp uibatur L 20 prgemebat A porsinnam 01 22 oculos eius v 23 multos tales C1 dett. v; multos se tales C2 e; m. esse tales LAp illum] \'malim. ipsum\' Domb. qui in eius erit. iurassent a )

248
cuius ille fortitudinem et coniurationem talium perhorrescens sine ulla dubitatione se ab illo bello facta pace conpescuit: quis regno caelorum inputaturus est merita sua, si pro illo non unam manum neque hoc sibi ultro faciens, sed persequente aliquo patiens totum flammis corpus inpenderit? Si Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum terrae se praecipitem dedit, deorum suorum oraculis seruiens, quoniam iusserant, ut illuc id quod Romani haberent optimum mitteretur, nec aliud intellegere potuerunt, quam uiris armisque se excellere, unde uidelicet oportebat, ut deorum iussis in illum interitum uir praecipitaretur armatus: quid se magnum pro aeterna patria fecisse dicturus est, qui aliquem fidei suae passus inimicum non se ultro in talem mortem mittens, sed ab illo missus obierit; quando quidem a Domino suo eodemque rege patriae suae certius oraculum accepit: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere? Si se occidendos certis uerbis quodam modo consecrantes Decii deuouerunt, ut illis cadentibus et iram deorum sanguine suo placantibus Romanus liberaretur exercitus: nullo modo superbient sancti martyres, tamquam dignum aliquid pro illius patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et uera felicitas, si usque ad sui sanguinis effusionem non solum suos fratres, pro quibus fundebatur, uerum et ipsos inimicos, a quibus fundebatur, sicut eis praeceptum est, diligentes caritatis fide et fidei caritate certarunt? Si Marcus Puluillus dedicans aedem Iouis Iunonis Mineruae falso sibi ab inuidis morte filii nuntiata, ut illo nuntio perturbatus abscederet adque ita dedicationis gloriam collega eius consequeretur, ita [*]( 15 Mt. 10, 28 ) [*]( 1 et om. C perorresc. IA1 2 dubitatione codd. praeter q; dila- tione q v 4 persequ/ente, a (?) eraso, C 5 alio L Al 6 babrutum e 13l mmttef C 14 a sup. lin. L; extra lin. (J2 quidem om. e 15 timere sup. lin. C 18 debouerunt I. 19 liuer. L 20 supemient L 22 si om. LAC e 25 pulbillus L; piluill. e 26 iobis L At Iunonis] uimonis el minerbae L Al; et mineruae a )
249
contemsit, ut eum etiam proici insepultum iuberet (sic in eius corde orbitatis dolorem gloriae cupiditas uicerat): quid magnum se pro euangelii sancti praedicatione, qua ciues supernae patriae de diuersis liberantur et colliguntur erroribus, fecisse dicturus est, cui Dominus de sepultura patris sui sollicito ait: Sequere me et sine mortuos sepelire mortuos suos? Si Marcus Regulus, ne crudelissimos hostes iurando falleret, ad eos ab ipsa Roma reuersus est, quoniam, sicut Romanis eum tenere uolentibus respondisse fertur, postea quam Afris seruierat, dignitatem illic honesti ciuis habere non posset, eumque Carthaginienses, quoniam contra eos in Romano senatu egerat, grauissimis suppliciis necauerunt: qui cruciatus non sunt pro fide illius patriae contemnendi, ad cuius beatitudinem fides ipsa perducit? aut quid retribuetur Domino pro omnibus quae retribuit, si pro fide quae illi debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam perniciosissimis inimicis debebat passus est Regulus? Quo modo se audebit extollere de uoluntaria paupertate Christianus, ut in huius uitae peregrinatione expeditior ambulet uiam, quae perducit ad patriam, ubi uerae diuitiae Deus ipse est, cum audiat uel legat Lucium Valerium, qui in suo defunctus est consulatu, usque adeo fuisse pauperem, ut nummis a populo conlatis eius sepultura curaretur? audiat uel legat Quintium Cincinnatum, cum quattuor iugera possideret et ea suis manibus coleret, ab aratro esse adductum, ut dictator fieret, [*]( 6 Mt. 8, 22 14 Ps. 115, 3 ) [*]( 1 proici etiam b in sepulchrum p sic LACale; et sic a2 b p qx Domb. 3 pdtsanctificatione, pdi corr. m. superscr., C 4 patrae C1 liuer. L 6 sepellire LAde 7 Marcus LAbepq; M. Cav Domb. crudelissimos, os ut uidetur ex um corr., C 10 cibis L 12 negauerunt X1 A\' 14 perducet 01 15 pro ante fide om. C 18 ut editur ZAC\' abdep f Domb.; se autem C2 a k; autem se qvtalia pauper uolun,tate, corr. m. emend., C 20 ipse Deus q t7 21 lucium codd. praeter C; L. sup. tin. C; L. v ualerio C 23 legat om. a Quintium codd.; Q. v 25 adductum LAC ad e Domb.; abductum bpqv )
250
maior utique honore quam consul, uictisque hostibus ingentem gloriam consecutum in eadem paupertate mansisse? Aut quid se magnum fecisse praedicabit, qui nullo praemio mundi huius fuerit ab aeternae illius patriae societate seductus, cum Fabricium didicerit tantis muneribus Pyrrhi, regis Epirotarum, promissa etiam quarta parte regni, a Romana ciuitate non potuisse deuelli ibique in sua paupertate priuatum manere maluisse? Nam illud quod rem publicam, id est rem populi, rem patriae, rem communem, cum haberent opulentissimam adque ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant, ut quidam eorum, qui iam bis consul fuisset, ex illo senatu hominum pauperum pelleretur notatione censoria, quod decem pondo argenti in uasis habere conpertus est; ita idem ipsi pauperes erant, quorum triumphis publicum ditabatur aerarium: nonne omnes Christiani, qui excellentiore proposito diuitias suas communes faciunt secundum id quod scriptum est in actibus apostolorum, ut distribuatur unicuique sicut cuique opus est, et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia, intellegunt se nulla ob hoc uentilari oportere iactantia, id faciendo pro obtinenda societate angelorum, cum paene tale aliquid illi fecerint pro conseruanda gloria Romanorum?

Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteris eorum, quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur, nisi Romanum imperium longe lateque porrectum magnificis successibus augeretur? Proinde per illud imperium tam latum tamque diuturnum uirorumque tantorum uirtutibus praeclarum [*]( 17 Act. 2, 45; 4, 32 ) [*]( 3 praedicauit C qui L A Cab dep qakf Domb.; quod v 4 fu- rie//t C subductus e 7 deuelli (debelli ZA) IA C\'; diuelli Clo6 de pqv 8 illud quod, m. 2 ex illum cum corr., C 9 haberet C1 10 detiss. Cl 11 consul bis L A 12 paup. hom. v 14 ditauatur L Ai 17 actis v 19 oportere] debere C 20 optinenda ZAC 23 huius modi L A Cadep; huiusce m. b v Domb.; om. q repper. IAC1 25 romanum, ro ex hu corr., C latequ/e, a eras., C )

251
adque gloriosum et illorum intentioni merces quam quaerebant est reddita, et nobis proposita necessariae commonitionis exempla, ut, si uirtutes, quarum istae utcumque sunt similes, quas isti pro ciuitatis terrenae gloriae tenuerunt, pro Dei gloriosissima ciuitate non tenuerimus, pudore pungamur; si tenuerimus, superbia non extollamur; quoniam, sicut dicit apostolus, indignae sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Ad humanam uero gloriam praesentisque temporis satis digna uita aestimabatur illorum. Unde etiam Iudaei, qui Christum occiderunt, reuelante testamento nouo quod in uetere uelatum fuit, ut non pro terrenis et temporalibus beneficiis, quae diuina prouidentia permixte bonis malisque concedit, sed pro aeterna uita muneribusque perpetuis et ipsius supernae ciuitatis societate colatur Deus unus et uerus, rectissime istorum gloriae donati sunt, ut hi, qui qualibuscumque uirtutibus terrenam gloriam quaesiuerunt et adquisiuerunt, uincerent eos, qui magnis uitiis datorem uerae gloriae et ciuitatis aeternae occiderunt adque respuerunt.

CAPUT XVIIII. Quo inter se differant cupiditas gloriae et cupiditas dominationis.

Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet, tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, [*]( 7 Rom. 8, 18 ) [*]( 1 quaerebatn C 2 communitionis C1 e; in marg. communionis e 4 quas isti m. 1 sup. lin. L terrenae ciuitatia C 6 superuia L 8 rebelauitur X; reuelauitur C\' ninobif C 9 extimabatur I. A 11 uetere//uelatum, re eras. C 17 quaesiuerunt LAabep; quaesierunt Cqv Domb. et adquisiuerunt om. a 21 dift\'erunt p 24 proclibe L Å 1 )

252
quamuis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait Sallustius: \'Sed ille uera uia nititur.) Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displicere, dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est. Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam, quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur. Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus, bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales [*]( 3 Cat. 11, 1 ) [*]( 1 per eaqi a morum om. C nitantur a 3 illa et 5 disiderat (J1 7 bera L 8 bonus, u m. 2 ex o corr., C 11 hmnanum Cl 12 ad] et C 13 se m. 1 sup. lin. L 16 bere L 17 tanta eine iustitia a est om. pt 18 uirtutef C 19 ut, u m. 2 in ras. C fuof fu|furronef, fu in fine uersus et furronef m. 2 in ras. C, m. 1 scriptum fuisse uidetvr fuofororef. priore r ut saepe pro f scripto 20 rfupena C 22 amant L A Cab ev; eum amant pq Domb. n,oceof L m. Met. corr. 24 illo C1 laudetur a1 25 contemptor gloriae v abidus uestias L )
253
quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius:
  1. Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni):
apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios, neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram posse habere uirtutem, nec eam ueram esse, quando gloriae seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae, quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus [*]( 9 Pron. 8, 15 18 Aen. VII. 266 14 Iob 84, 30 25 Ps. 45, 5; 47. 3 ) [*]( t li De 4 luxurię/, I eras., d nt om. d unihil C 6 sciretnr e; si nesciretur om. Al 7 potestas domin. C 10 thyranni L At 12 uirg. C e2 13 paj-cis L tetegisse C 14 quia L A Cb2dαƒ; qui abtepqv Domb. 15 populi sui a 16 elpoBuerim, i eraso a, C 17 df unus df uerus e 18 adinberit L 19 et aliaj talia Z\' A I 27 uibunt L )
254
humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales autem homines uirtutes suas, quantascumque in hac uita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas uolentibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt. quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare. Quantumlibet autem laudetur adque praedicetur uirtus, quae sine uera pietate seruit hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis conparanda est, quorum spes posita est in gratia et in misericordia ueri Dei.

CAPUT XX. Tam turpiter seruire uirtutes humanae gloriae quam corporis uoluptati.

Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis. qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam. istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat, eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum, ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit; iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conparandas amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit; fortitudini iubeat. ut, si dolor corpori accesserit, qui non conpellat in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem, fortiter in animi cogitatione, ut per pristinarum deliciarum [*]( 14 Cic. Fin. II. 21 ) [*]( 10 in misericordia LAp; in om. reM. v Domb. 12 gloriae om. II 16 prouant IA1 18 talbulam, ta m. 2 in marg., C 19 sella] sede a delicata, a in fine uoc. m. 2 in ras. C consideat a 21 quod] quae a 22 nreget C 24 faciant L A\'jp 25 uibere L secura om. a 26 accesserit LAp; acciderit C reM. v Domb. 28 animi in ras. C )

255
suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos; temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem turbet et uoluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inhonestae mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis debiti decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uirtutes humanae gloriae seruiunt. Licet enim ipsa gloria delicata mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia, nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi placent. Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet, homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere, nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens. [*]( 1 recordationemm.itiget L 2 ut m. 1 sup. lin. L 3 llaUtud. C 4 sanitateiṇ̇ C 6 sua d gloria L Al (J2 d p oct\'; gloriam CI; gloriae A2 a b e q 1* fv dignitatia L A1 C dp a k*; dignitate A2abeqk2J\' inhonesta|e. e in marg. m. 2, C 7 mulier mulierculae, mulier punctis superpositis deletum, C hac] ac d esse dicunt a 11 seruiant q v ipsa LAp; ista rell. v Domb. 12 [tamen] om. LA Cadp 14 pro- uidentia L A Cab dep; prudentia qv Domb. diatribuat m. 1 corr. L 17 defenderent C 19o eruin C 22 in ea quibus L (ea in ras.), Alp; in ea in quibus C As reM. v Domb. )

256
CAPUT XXI. Romanum regnum a Deo uero esse dispositum, a quo est omnis potestas et cuius prouidentia reguntur uniuersa.

Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni adque imperii potestatem nisi Deo uero, qui dat felicitatem in regno caelorum solis piis; regnum uero terrenum et piis et inpiis. sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. Quamuis enim aliquid dixerimus, quod apertum nobis esse uoluit: tamen multum est ad nos et ualde superat uires nostras hominum occulta discutere et liquido examine merita diiudicare regnorum. Ille igitur unus uerus Deus, qui nec iudicio nec adiutorio deserit genus humanum, quando uoluit et quantum uoluit Romanis regnum dedit; qui dedit Assyriis, uel etiam Persis, a quibus solos duos deos coli, unum bonum, alterum malum, continent litterae istorum; ut taceam de populo Hebraeo, de quo iam dixi quantum satis uisum est, qui praeter unum Deum non coluit et quando regnauit. Qui ergo Persis dedit segetes sine cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot deorum, quos isti rebus singulis singulos, uel etiam rebus singulis plures praeposuerunt: ipse etiam regnum dedit sine cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt. Sic etiam hominibus: qui Mario, ipse Gaio Caesari; qui Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, uel patri uel filio, suauissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo; et ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore dominandi sacrilega et detestanda curiositas, cuius uanis deditus oraculis erat, quando fretus securitate uictoriae naues, quibus uictus necessarius portabatur, incendit; deinde feruide [*]( 11 illi Cx 14 assyria Lx 16 historum m. 2 in historiarum conr. e ebreo C 18 fsegetefine C 19 deae ..... cultu m. 1 in marg. infer. A segestiae C terr//arum, en eras., C cultu ut tot d 22 credederunt Cl 30 portauatur L )

257
instans inmodicis ausibus et mox mento temeritatis occisus in locis hostilibus egenum reliquit exercitum, ut aliter inde non posset euadi, nisi contra illud auspicium dei Termini, de quo superiore libro diximus, Romani imperii termini mouerentur. Cessit enim Terminus deus necessitati, qui non cesserat Ioui. Haec plane Deus unus et uerus regit et gubernat, ut placet; et si occultis causis, numquid iniustis?