De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXXIIII. De regno Iudaeorum, quod ab uno et uero Deo institutum adque seruatum est, donec in uera religione manserunt.

Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec [*]( 1 fortuito L A1 Cbj dep ak; fortuitu ab3qv 3 temporis e 6 et habere om. A1 et hab. seru. poss. et non om. ex seru. usque ad et habere om. a h[abere sejruientes. litt. inclus. m. 2 in ras., C et non babere et habere L A C b dp q JJiibn. Domb.; et habere om. v 8 seruiet, m. rec. superscripto illis, C regna mundi huius ds bonis et malis comuniter pręstat ne boni ea tamquam dl magna munera concupiacant. et ideo regna terrena, glossa marginali inserta. e 10 haec ab eo om. C1 13 et thunc L; ahi/nc, i ex u radendo corr., A et tunc superscripto iam b 17 do ex dfh corr. C\' 20 cognosceretur LACdp; cognoscerentur ab e qx Domb. 23 ante A1 24 liuer. L )

208
Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam, quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam [*]( 2 incrediuil. L 4 manibus ipse seruauit LAC at bpq et omisso manibus e; man. ipse liberauit, ipse seruauit a2o lJomb. 5 canica e 6 aescam LA 8 uocatione C\' 14 non ante uicerunt ont. e 15 segites Cl 16 bobes L A 17 falsorum ont. C\' 18 putarunt L A Domb.; putauerunt Cv 21 postremum C christum sup. lin. C 23 gentisque C\' illi e 28 confinctum A )
209
quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic dandus huius prolixitatis modus.

PRAEFATIO.

Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem esse felicitatem, quae non est dea, sed donum Dei, et ideo nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest eos facere felices (unde si illa dea esset, sola colenda merito diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa Deus, qui potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum tamque diuturnum esse uoluerit. Quia enim hoc deorum falsorum illa quam colebant multitudo non fecit, et multa iam diximus, et ubi uisum fuerit opportunum esse dicemus.

CAPUT I. Causam Romani imperii omniumque regnorum nec fortuitam esse nec in stellarum positione consistere.

Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est nec fatalis secundum eorum sententiam siue opinionem, qui ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea fatalia, quae praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessitate contingunt. Prorsus diuina prouidentia regna constituuntur humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. Quur enim non hoc primum [*]( 1 sequendi C 2 EXPL. LB. lIII. INC. V £ A AURL. AUG. EPI. I ADVERSVM. PAGANOS j DE CIVITATE DI. FINIT LIB. IIII I INC. LIB. QVINTVS. I AMEN. C 10 possunt habere Ce 17 stillarum C 22 rationauili L ) [*]( IIXX Ang. opera Sectio V pars I. ) [*]( 14 )

210
dicit, quod postea dicturus est, cum ab illo quisquam quaesierit quid dixerit fatum? Nam id homines quando audiunt. usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis siderum, qualis est quando quis nascitur siue concipitur; quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa etiam hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uoluntate decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed qui deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores. Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo nobis disputatio non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, quos deos putant, Christianae religioni aduersantur. Illi uero, qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis quisque sit et quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset, genere humano decernente fuerat euertenda. Quale deinde iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et siderum et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate a. summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus necessitatibus ingerendis illius omnino iussa conplere: itane de ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae significare potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit illa positio praedicens futura, non agens (non enim [*]( 6 pondere et 9 sed qui L1 Al Cab dek ƒv; sed et qui L2A2pqa. Domb. 11 aliud agit v 13 est non Ll A eos b2qv 16 accedat C1 18 a/fum‿malliuf potestate!p A 24 adhibe//tur syllaba re erasa C 26 auo om. 01 30 loquutio L A )
211
mediocriter doctorum hominum fuit ista sententia): non quidem ita solent loqui mathematici, ut uerbi gratia dicant: \'Mara ita positus homicidam significat\', sed: \'homicidam facit\'; uerumtamen ut concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis accipere oportere sermonis regulam ad ea praenuntianda, quae in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil umquam dicere potuerunt, quur in uita geminorum, in actionibus, in euentis, in professionibus, artibus, honoribus ceterisque rebus ad humanam uitam pertinentibus adque in ipsa morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint, quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se gemini perexiguo temporis interuallo in nascendo separati, in conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento seminati?

CAPUT II. De geminorum simili dissimilique ualetudine.

Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse, quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingrauesceret, eodem leuaretur, geminos suspicatum; quos Posidonius Stoicus, multum astrologiae deditus, eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat adserere. Ita quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem ualetudinis, hoc philosophus astrologus ad uim constitutionemque siderum, quae fuerat quo tempore concepti natique sunt. In hac causa multo est acceptabilior et de proximo credibilior coniectura medicinalis, quoniam parentes ut erant corpore adfecti, dum [*]( 17 de Fato? ) [*]( 3 significat sed] signiflcaset C1 4 eos non C eos m. 1 sup. lin. L 6 repperire fle codd.; se reperire v quid L A C ab d ep q a k; quod f qui v t ffit b; sit a e q; est p quod] de quo aa; ut q 10 eis om. Ll 16 De simili dissimilique ualit. gem. p dissimiliae ualet. C 17 hyppocratem L A; hippocraten C, yppocraten d, ippocraten 20 istoi- CUI L Al, stoicis 01 22 soleuat L 26 acceptauilior L crediuilior L 27 concumuerent L ) [*]( 14* )

212
concumberent, ita primordia conceptorum adfici potuerunt, ut consecutis ex materno corpore prioribus incrementis paris ualetudinis nascerentur; deinde in una domo eisdem alimentis nutriti, ubi aerem et loci positionem et uim aquarum plurimum ualere ad corpus uel bene uel male accipiendum medicina testatur, eisdem etiam exercitationibus adsuefacti tam simi lia corpora gererent, ut etiam ad aegrotandum uno tempore eisdemque causis similiter mouerentur. Constitutionem uero caeli ac siderum, quae fuit quando concepti siue nati sunt, uelle trahere ad istam aegrotandi parilitatem, cum tam multa diuersissimi generis diuersissimorum effectuum et euentorum eodem tempore in unius regionis terra eidem caelo subdita potuerint concipi et nasci, nescio cuius sit insolentiae. Nos autem nouimus geminos non solum actus et peregrinationes habere diuersas, uerum etiam dispares aegritudines perpeti. De qua re facillimam, quantum mihi uidetur, rationem redderet Hippocrates, diuersis alimentis et exercitationibus, quae non de corporis temperatione, sed de animi uoluntate ueniunt, dissimiles eis accidere potuisse ualetudines. Porro autem Posidonius uel quilibet fatalium siderum adsertor mirum si potest hic inuenire quid dicat, si nolit inperitorum mentibus in eis quas nesciunt rebus inludere. Quod enim conantur efficere de interuallo exiguo temporis, quod inter se gemini dum nascerentur habuerunt, propter caeli particulam, ubi ponitur horae notatio, quem horoscopum uocant: aut non tantum ualet, quanta inuenitur in geminorum uoluntatibus actibus moribus casibusque diuersitas, aut plus etiam ualet, quam est geminorum uel humilitas generis eadem uel [*]( 3 noscerentur L A1 5 accipiendum codd.; afficiendum v 8 eisdemque LAC b de p qj eisdem a v 9 sunt siue nati C; natique sunt a 11 effectuum L A Cb d p aX:\' Domb.; affectuum aeqk2 17 si ante diuersis m. 2 C 19 autemj quidem q 20 possidonius L LA e q side- r/um, e (?) eraso, C miror da 23 de sup. lin. A 25m uooroscopu,cant C 26 uoluptatibus C 27 actibus sup. lin. Cti morbus e 28 humilitates el * )
213
nobilitas, cuius maximam diuersitatem non nisi in hora, qua quisque nascitur, ponunt. Ac per hoc si tam celeriter alter post alterum nascitur, ut eadem pars horoscopi maneat, paria cuncta quaero, quae in nullis possunt geminis inueniri; si autem sequentis tarditas horoscopum mutat, parentes diuersos quaero, quos gemini habere non possunt.

CAPUT III. De argumento, quod ex rota figuli Nigidius mathematicus adsumsit in quaestione geminorum.

Frustra itaque adfertur nobile illud commentum de figuli rota, quod respondisse ferunt Nigidium hac quaestione turbatum, unde et Figulus appellatus est. Dum enim rotam figuli ui quanta potuit intor?isset, currente illa bis numero de atramento tamquam uno eius loco summa celeritate percussit; deinde inuenta sunt signa, quae fixerat, desistente motu, non paruo interuallo in rotae illius extremitate distantia. <Sic, inquit, in tanta rapacitate caeli, etiamsi alter post alterum tanta celeritate nascatur, quanta rotam bis ipse percussi, in caeli spatio plurimum est: hinc sunt, inquit, quaecumque dissimillima perhibentur in moribus casibusque geminorum.\' Hoc figmentum fragilius est quam uasa, quae illa rotatione finguntur. Nam si tam multum in caelo interest, quod constellationibus conprehendi non potest, ut alteri geminorum hereditas obueniat, alteri non obueniat: quur audent ceteris, qui gemini non sunt, cum inspexerint eorum constellationes, talia pronuntiare, quae ad illud secretum pertinent, quod nemo potest conprehendere et momentis adnotare nascentium? Si autem propterea talia dicunt in aliorum genituris, quia haec ad productiora spatia temporum pertinent; momenta uero illa partium minutarum, quae inter se gemini possunt habere [*]( I quuius L A1 cuius rei e 2 ponit L A 3 paria cuncta codd.; cuncta par. v 4 quae.... inueniri om. Ai 17 rapacitate caeli codd.; caeli rap. v 20 motibus L A dp; montibus e; casibus motibusque C 24 alteri non obueniat om. A1 30 possint C )

214
nascentes, rebus minimis tribuuntur, de qualibus mathematici non solent consuli (quis enim consulat quando sedeat, quando deambulet, quando uel quid prandeat?): numquid ista dicimus, quando in moribus operibus casibusque geminorum plurima plurimumque diuersa monstramus? *

CAPUT IIII. De Esau et Jacob geminis multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.

Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria ut de insignibus loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque diuersa, tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur? Unus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui magnus aput eos habebatur, amisit, indeptus est alter. Quid de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas! Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt: [*]( 2 consoli C1 11 maioris ex in m. 1 sup. lin. L 15 uigilabat alius b et alio L A Cab dep; et om. qv Domb. 16 tacebat alius codd. (tacebat et alius d); al. tac. v 17 sidereum 01 18 consolantur C\' 19 seruibit L 20 alius non dilig. om. bl non diligebatur, m. rec. superscripto a patre, a 21 indeptus est alter Z1 A; alter ind. est Cab del v; alter adeptus est e2p q 22 tanta, in marg. \'tn\'. I quanta, e 25 ita ZA\' 27 temporalia (7 )

215
quid hic agit rota illa figuli, nisi ut homines luteum cor habentes in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia conuincantur?

CAPUT V. Quibus modis conuincantur mathematici uanam scientiam profiteri.

Quid idem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore grauior leuiorque apparebat amborum, medicinaliter inspiciens Hippocrates geminos suspicatus est, nonne satis istos redarguunt, qui uolunt sideribus dare, quod de corporum simili temperatione ueniebat? Quur enim similiter eodemque tempore, non alter prior, alter posterior aegrotabant, sicut nati fuerant, quia utique simul nasci ambo non poterant? Aut si nihil momenti adtulit, ut diuersis temporibus aegrotarent, quod diuersis temporibus nati sunt: quare tempus in nascendo diuersum ad aliarum rerum diuersitates ualere contendunt? Quur potuerunt diuersis temporibus peregrinari, diuersis temporibus ducere uxores, diuersis temporibus filios procreare et multa alia, propterea quia diuersis temporibus nati sunt, et non potuerunt eadem causa diuersis etiam temporibus aegrotare? Si enim dispar nascendi mora mutauit horoscopum et disparilitatem intulit ceteris rebus: quur illud in aegritudinibus mansit, quod habebat in temporis aequalitate conceptus? Aut si fata ualetudinis in conceptu sunt, aliarum uero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium constellationibus de ualetudine aliquid dicere, quando eis inspicienda conceptionalis hora non datur. Si autem ideo praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo, quia indicant eas momenta nascentium: quo modo dicerent cuilibet eorum geminorum ex natiuitatis hora, quando [*]( 7 morbus p a Domb. 15 quid e; qui C\'J 16 diuersitatisualere A 21 mora A Cabdepqkƒv; //iora, prima littera mutilata, L; ora a; hora Domb. 23 habeat Ll 24 inceptu, con m. 1 superscripto, C 26 cODstill. Cd 27i de L 28 inpecto Cl 30 natibit. L )

216
aegrotaturus esset, cum et alter, qui non habebat eandem horam natiuitatis, necesse haberet pariter aegrotare? Deinde quaero: si tanta distantia est temporis in natiuitate geminorum, ut per hanc oporteat eis constellationes fieri diuersas propter diuersum horoscopum et ob hoc diuersos omnes cardines, ubi tanta uis ponitur, ut hinc etiam diuersa sint fata: unde hoc accidere potuit, cum eorum conceptus diuersum tempus habere non possit? Aut si duorum uno momento temporis conceptorum potuerunt esse ad nascendum fata disparia, quur non et duorum uno momento temporis natorum possint esse ad uiuendum adque moriendum fata disparia? Nam si unum momentum, quo ambo concepti sunt, non inpediuit, ut alter prior, alter posterior nasceretur: quur, uno momento si duo nascantur, inpedit aliquid, ut alter prior, alter posterior moriatur? Si conceptio momenti unius diuersos casus in utero geminos habere permittit, quur natiuitas momenti unius non etiam quoslibet duos in terra diuersos casus habere permittat, ac sic omnis huius artis uel potius uanitatis commenta tollantur? Quid est hoc, quur uno tempore, momento uno. sub una eademque caeli positione concepti diuersa habent fata, quae illos perducant ad diuersarum horarum natiuitatem, et uno momento temporis sub una eademque caeli positione de duabus matribus duo pariter nati diuersa fata habere non possint, quae illos perducant ad diuersam uiuendi uel moriendi necessitatem? An concepti nondum habent fata, quae nisi nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt, [*](1 habeat XA1 6 ///tanta, litt. tan erasis, C 11 uibend. L 13 nasceretur .......... prior om. bi cur .... nascantur om. ei 14 nascantur codd.; nascuntur a inpedit codd.; impediat v 17 permittit b2 18 si e omnis L A Cdeak1 Domb.; omnia a v 19 quur it (cur) codd. praeter q; quod q v tempore mom. ụṇο̣ b uno mom. r 20 uerba concepti usque ad I. 22 caeli positione m. 2 in infer. marg. d 21 oraram sup. din. C 23 duo pariter matribus e 24 possint L 1 abepak; possint, int m. 1 in ras, C; possunt qfv uibendi L 26 non om. e potuerunt A )
217
si hora conceptionalis inueniatur, multa ab istis dici posse diuinius? Unde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium mirabilem gigneret. Unde postremo et hoc est, quod de illis pariter aegrotantibus geminis Posidonius, magnus astrologus idemque philosophus, respondebat, ideo fieri, quod eodem tempore fuissent nati eodemque concepti. Nam utique propter hoc addebat conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum eodem tempore potuisse nasci, quos constabat omnino eodem tempore fuisse conceptos, ut hoc, quod similiter simulque aegrotabant, non daret de proximo pari corporis temperamento, sed eandem quoque ualetudinis parilitatem sidereis nexibus adligaret. Si igitur in conceptu tanta uis est ad aequalitatem fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata mutari. Aut si propterea mutantur fata geminorum, quia temporibus diuersis nascuntur, quur non potius intellegamus iam fuisse mutata, ut diuersis temporibus nascerentur? Itane non mutat fata natiuitatis uoluntas uiuentium, cum mutet fata conceptionis ordo nascentium?

CAPUT VI. De geminis disparis sexus.

Quamquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe amborum eadem momenta sunt temporum, unde fit ut sub eadem constellatione fatali alter concipiatur masculus, altera femina? Nouimus geminos diuersi sexus, ambo adhuc uiuunt, ambo aetate adhuc uigent; quorum cum sint inter se similes [*]( 1 dici///, mus eras., e 2 dininias LA Cab1depqkƒ Domb.; diuinos a; diuinis b*v 3 eoneumueret Lk 5 astraloguB A 13 uerba inde ab ad aequitatem usque ad ipsis quidem p. 218, 25 unius folii iactura in L excidisse et hanc lacunam in apographo ab alio demum scriba inserto singulari folio expletam esse, in praef. monui 14 eadem IUp. lin. I facta l si propterea in ras. C 17 mutata I 18v commutet C;v commota I 22 conceptionibus l 25 Nouimus, init. c. j\'I, C adhuc uigent codd.; uigent adhuc v )

218
corporum species, quantum in diuerso sexu potest, instituto tamen et proposito uitae ita sunt dispares, ut praeter actus, quos necesse est a uirilibus distare femineos (quod ille in officio comitis militat et a sua domo paene semper peregrinatur, illa de solo patrio et de rure proprio non recedit), insuper (quod est incredibilius, si astralia fata credantur; non autem mirum, si uoluntates hominum et Dei munera cogitentur) ille coniugatus, illa uirgo sacra est; ille numerosam prolem genuit, illa nec nupsit. At enim plurimum uis horoscopi ualet. Hoc quam nihil sit, iam satis disserui. Sed qualecumque sit, in ortu ualere dicunt; numquid et in conceptu? ubi et unum concubitum esse manifestum est, et tanta naturae uis est, ut, cum conceperit femina, deinde alterum concipere omnino non possit; unde necesse est eadem esse in geminis momenta conceptus. An forte quia diuerso horoscopo nati sunt, aut ille in masculum, dum nascerentur, aut illa in feminam commutata est? Cum igitur non usquequaque absurde dici posset ad solas corporum differentias adflatus quosdam ualere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus uidemus etiam ipsius anni tempora uariari et lunaribus incrementis adque detrimentis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut echinos et conchas et mirabiles aestus oceani; non autem et animi uoluntates positionibus siderum subdi: nunc isti, cum etiam nostros actus inde religare conantur, admonent ut quaeramus, unde ne in ipsis quidem corporibus eis possit ratio ista constare. Quid enim tam ad corpus pertinens quam corporis sexus? et tamen sub eadem positione siderum diuersi sexus gemini concipi potuerunt. Unde quid [*]( 1 institnto ..... sunt dis] om. 01 2 et om. II 3 uilibus 11 quod ex cum corr. C 9 ius C d 12 u/bi, t eras., C unam C 13 cum sup. lin. C 15 OPOCKOnO b 16 ctt in ras. I nasceretur ol 17 abs. d. posset sup. lin. e 18 possit 1 adflatos CJi 19 solere 1 21 detrimentis C 1 at b de pqak I Domb.2; decrementis (12 V 22 rarum C1 concas 16 23 et om. al sider/um, eraso e, C 24 fug fubdi I quia ex quQ corr. e actos C1 relegare 11 25 ut om. C\' )
219
insipientius dici aut credi potest, quam siderum positionem, quae ad horam conceptionis eadem ambobus fuit, facere non potuisse, ut, cum quo habebat eandem constellationem, sexum diuersum a fratre non haberet; et positionem siderum, quae fuit ad horam nascentium, facere potuisse, ut ab eo tam multum uirginali sanctitate distaret?

CAPUT VII. De electione diei, quo uxor ducitur quoue in agro aliquid plantatur aut seritur.

Iam illud quis ferat, quod in eligendis diebus noua quaedam suis actibus fata moliuntur? Non erat uidelicet ille ita natus, ut haberet admirabilem filium, sed ita potius, ut contemtibilem gigneret, et ideo uir doctus elegit horam qua misceretur uxori. Fecit ergo fatum, quod non habebat, et ex ipsius facto coepit esse fatale, quod in eius natiuitate non fuerat. s o stultitiam singularem! Eligitur dies ut ducatur uxor; credo propterea, quia potest in diem non bonum, nisi eligatur, incurri et infeliciter duci. Ubi est ergo quod nascenti iam sidera decreuerunt? An potest homo, quod ei iam constitutum est, diei electione mutare, et quod ipse in eligendo die constituerit, non poterit ab alia potestate mutari? Deinde si soli homines, non autem omnia quae sub caelo sunt, constellationibus subiacent, quur aliter eligunt dies adcommodatos ponendis uitibus uel arboribus uel segetibus, alios dies pecoribus uel domandis uel admittendis maribus, quibus equarum uel boum fetentur armenta, et cetera huius modi? Si autem propterea ualent ad has res dies electi, quia terrenis omnibus corporibus siue animantibus secundum diuersitates [*]( 1 et 4 sider/um, eraso e, C 2 oram Ll 3 eadem Ll 10 legendis A I el 11 uide]licet ille ita natus one. Ct 15 fato e quopit L A1; it coepesse C I? elegatur C 18 nascentia ei 20 electione;, m eraso, C, m 23 aliter codd. praeter q Domb.j alios q v 25 amittendis L, inmittendis A 28 siue animantibus codd.; siue anim. sine non animantibus v )

220
temporalium momentorum siderum positio dominatur; considerent quam innumerabilia sub uno temporis puncto uel nascantur uel oriantur uel inchoentur, et tam diuersos exitus habeant. ut istas obseruationes cuiuis puero ridendas esse persuadeant Quis enim est tam excors, ut audeat dicere omnes arbores, omnes herbas, omnes bestias serpentes aues pisces uermiculos momenta nascendi singillatim habere diuersa? Solent tamen homines ad tentandam peritiam mathematicorum adferre ad eos constellationes mutorum animalium, quorum ortus propter hanc explorationem domi suae diligenter obseruant, eosque mathematicos praeferunt ceteris, qui constellationibus inspectis dicunt non esse hominem natum, sed pecus. Audent etiam dicere quale pecus, utrum aptum lanitio, an uectationi, an aratro, an custodiae domus. Nam et ad canina fata tentantur et cum magnis admirantium clamoribus ista respondent. Sic desipiunt homines, ut existiment, cum homo nascitur, ceteros rerum ortus ita inhiberi, ut cum illo sub eadem caeli plaga nec musca nascatur. Nam si hanc admiserint, procedit ratiocinatio, quae gradatim accessibus modicis eos a muscis ad camelos elephantosque perducat. Nec illud uolunt aduertere, quod electo ad seminandum agrum die tam multa grana in terram simul ueniunt, simul germinant, exorta segete simul herbescunt pubescunt flauescunt, et tamen inde spicas ceteris coaeuas adque, ut ita dixerim, congerminales alias robigo interimit, alias aues depopulantur, alias homines auellunt. Quo modo istis alias constellationes fuisse dicturi sunt, quas tam diuersos exitus habere conspiciunt? An eos paenitebit his rebus dies eligere easque ad caeleste negabunt pertinere decretum, et solos sideribus subdent homines, quibus solis in [*]( 1 sider/um, eraso e, C 2 nascuntar e 3 inchoantar e 4 istas. in margine ipsae, e cuius et 6 ucstias L 10 obserbant L, obsernabant A 14 de canino e 15 sqq. cum radendo ex quum corr. L 18 ammiserint L A 22 terra A2 23 heruescunt puuescunt L A 24 spicas, c in ras., L ceteris om. Cl 25 interimit, priM i i. fas., L 26 sint 11 28 negabunt ad caeleste C )
221
terra Deus dedit liberas uoluntates? His omnibus consideratis non inmerito creditur, cum astrologi mirabiliter multa uera respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, quorum cura est has falsas et noxias opiniones de astralibus fatis inserere humanis mentibus adque firmare, non horoscopi notati et inspecti aliqua arte, quae nulla est.

CAPUT VIII. De his, qui non astrorum positionem, sed conexionem causarum ex Dei uoluntate pendentem fati nomine appellant.

Qui uero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur uel nascitur uel inchoatur, sed omnium conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant: non multum cum eis de uerbi controuersia laborandum adque certandum est, quando quidem ipsum causarum ordinem et quandam conexionem Dei summi tribuunt uoluntati et potestati, qui optime et ueracissime creditur et cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere; a quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sint omnium uoluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi uoluntatem, cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur, eos appellare fatum sic probatur. Annaei Senecae sunt, nisi fallor, hi uersus:

  1. Duc, summe pater altique dominator poli,
  2. Quocumque placuit, nulla parendi mora est.
  3. Adsum inpiger: fac nolle, comitabor gomens
  4. Malusque patiar, facere quod licuit bono.
  5. Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt.
[*]( 24 Ep. 107 ) [*]( 1 liueras L 2 non inmerito] merito C 3 apiritum Cl 15 lauor. LA est adque cert. C 19 non sint ab illo a Domb.l 21 cai a 22 prouatur L A anne b; amici q 23 hi om. al 24 in margine m. me. adscriptum est enniuf C dux el a Ii dux e k, e in marg.; duc me q 26 assum L A e 27 libuit C q2 )
222
Nempe euidentissime hoc ultimo uersu ea fata appellauit, quam supra dixerat summi patris uoluntatem; cui paratum se oboedire dicit, ut uolens ducatur, ne nolens trahatur; quoniam scilicet
  1. Ducunt nolentem fata, nolentem trahunt.
Illi quoque uersus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum uertit:
  1. Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse
  2. Iuppiter Iuppiter lustrauit lumine terras.
Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica sententia: sed quoniam Stoicos dicit uim fati adserentes istos ex Homero uersus solere usurpare, non de illius poetae, sed de istorum philosophorum opinione tractatur, cum per istos uersus, quos disputationi adhibent quam de fato habent, quid sentiant esse fatum apertissime declaratur, quoniam Iouem appellant, quem summum deum putant, a quo conexionem dicunt pendere fatorum.

CAPUT VIIII. De praescientia Dei et libera hominis uoluntate contra Ciceronis definitionem.

Hos Cicero ita redarguere nititur, ut non existimet aliquid se aduersus eos ualere, nisi auferat diuinationem. Quam sic conatur auferre, ut neget esse scientiam futurorum, eamque omnibus uiribus nullam esse omnino contendat, uel in homine uel in deo, nullamque rerum praedictionem. Ita et Dei praescientiam negat et omnem prophetiam luce clariorem conatur euertere uanis argumentationibus et obponendo sibi quaedam [*]( 6 Od. XVIII, 136 sq. 7 Acad.? 21 Diuin. II ) [*]( 2 quam] cum a; quae b qa1 k, iti margine e se paratum t. 3 ne sup. lin. L 6 saffagantur, su m. 2 in ras., C 8 tale Cl rqualis e; quales a 9 terra C1 11 istis e 12 illis e 13 quod A1 14 athibent IA 20 diffin. p 21 nitur Cl 24 uel in Deo uel in homine v )

223
oracula, quae facile possunt refelli; quae tamen nec ipsa conuincit. In his autem mathematicorum coniecturis refutandis eius regnat oratio, quia uere tales sunt, ut se ipsae destruant et refellant. Multo sunt autem tolerabiliores, qui uel siderea fata constituunt, quam iste qui tollit praescientiam futurorum. Nam et confiteri esse Deum et negare praescium futurorum apertissima insania est. Quod et ipse cum uideret, etiam illud tentauit quod scriptum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus; sed non ex sua persona. Vidit enim quam esset inuidiosum et molestum, ideoque Cottam fecit disputantem de hac re aduersus Stoicos in libris de deorum natura et pro Lucilio Balbo, cui Stoicorum partes defendendas dedit, maluit ferre sententiam quam pro Cotta, qui nullam diuinam naturam esse contendit. In libris uero de diuinatione ex se ipso apertissime obpugnat praescientiam futurorum. Hoc autem totum facere uidetur, ne fatum esse consentiat et perdat liberam uoluntatem. Putat enim concessa scientia futurorum ita esse consequens fatum, ut negari omnino non possit. Sed quoquo modo se habeant tortuosissimae concertationes et disputationes philosophorum, nos ut confitemur summum et uerum Deum, ita uoluntatem summamque potestatem ac praescientiam eius confitemur; nec timemus ne ideo non uoluntate faciamus, quod uoluntate facimus, quia id nos facturos ille praesciuit, cuius praescientia falli non potest; quod Cicero timuit, ut obpugnaret praescientiam, et Stoici, ut non omnia necessitate fieri dicerent, quamuis omnia fato fieri contenderent. Quid est ergo, quod Cicero timuit in praescientia futurorum, ut eam labefactare disputatione detestabili niteretur? Videlicet [*]( 8 Ps. 13, 1 11 Lib. III ) [*]( 2 coniect. mathem. C 4 autem sunt C 6 praescientiam C 8 temtauit quod LAC Cdep1 αk f,. temt. asserere quod abp2qv 11 aduersus L A C ab dep; aduersum v Domb. istoicos L A1 14 diuinam nat. codd.; nat. diu. v esse ..... diuinatione in marg. e de sup. lin. C diuinatione/, m eraso, L 17 liueram L 20 et uerum om. Cl 25 iatoici Ll Al 27 ergo est q 28 lauefactare et detestauili L A )
224
quia, si praescita sunt omnia futura, hoc ordine uenient, quo uentura esse praescita sunt; et si hoc ordine uenient, certus est ordo rerum praescienti Deo; et si certus est ordo rerum, certus est ordo causarum; non enim fieri aliquid potest, quod non aliqua efficiens causa praecesserit; si autem certus est ordo causarum, quo fit omne quod fit, fato, inquit, fiunt omnia quae fiunt. Quod si ita est, nihil est in nostra potestate nullumque est arbitrium uoluntatis; quod si concedimus, inquit, omnis humana uita subuertitur, frustra leges dantur, frustra obiurgationes laudes, uituperationes exhortationes adhibentur, neque ulla iustitia bonis praemia et. malis supplicia constituta sunt. Haec ergo ne consequantur indigna et absurda et perniciosa rebus humanis, non uult esse praescientiam futurorum; adque in has angustias coartat animum religiosum, ut unum eligat e duobus, aut esse aliquid in nostra uoluntate, aut esse praescientiam futurorum, quoniam utrumque arbitratur esse non posse, sed si alterum confirmabitur, alterum tolli; si elegerimus praescientiam futurorum, tolli uoluntatis arbitrium; si elegerimus uoluntatis arbitrium, tolli praescientiam futurorum. Ipse itaque, ut uir magnus et doctus et uitae humanae plurimum ac peritissime consulens, ex his duobus elegit liberum uoluntatis arbitrium; quod ut COD firmaretur, negauit praescientiam futurorum adque ita, dum uult facere liberos, fecit sacrilegos. Religiosus autem animus utrumque eligit, utrumque confitetur et fide pietatis utrumque confirmat. Quo modo? inquit; nam si est praescientia futurorum, sequentur illa omnia, quae conexa sunt, donec eo perueniatur, ut nihil sit in nostra uoluntate. Porro si est aliquid [*]( 13 Fat. 10 sqq. ) [*]( 2 uentura] futura e 4 aliquid fieri v 6 inquid Lx A 11 suplicia Ll A 12 constita. Cl vel 6 e 14 coartat codd.; coarctat v 15 ut] et e e] de e a 16 non esse e 18 praesc. fut. tolli om. es tolli ex illi corr. C 19 si el. uol. arbitr. om. es 20 faturam C1 21 plurimae A ac ona. A 22 eligit ()1 liuerum et 24 liueros L 24 fecit LAC a b de P Vj facit q Domb. 25 eligit utrumque om. A )
225
in nostra uoluntate, eisdem recursis gradibus eo peruenitur, ut non sit praescientia futurorum. Nam per illa omnia sic recurritur: si est uoluntatis arbitrium, non omnia fato fiunt; si non omnia fato fiunt, non est omnium certus ordo causarum; si certus ordo causarum non est, nec rerum certus est ordo praescienti Deo, quae fieri non possunt, nisi praecedentibus et efficientibus causis; si rerum ordo praescienti Deo certus non est, non omnia sic ueniunt, ut ea uentura praesciuit; porro si non omnia sic ueniunt, ut ab illo uentura praescita sunt, non est, inquit, in Deo praescientia omnium futurorum.

Nos aduersus istos sacrilegos ausus adque inpios et Deum dicimus omnia scire antequam fiant. et uoluntate nos facere, quidquid a nobis non nisi uolentibus fieri sentimus et nouimus. Omnia uero fieri fato non dicimus, immo nulla fieri fato dicimus; quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus poni, id est in constitutione siderum cum quisque conceptus aut natus est, quoniam res ipsa inaniter adseritur, nihil ualere monstramus. Ordinem autem causarum, ubi uoluntas Dei plurimum potest, neque negamus, neque fati uocabulo nuncupamus, nisi forte ut fatum a fando dictum intellegamus, id est a loquendo; non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis: Semel locutus est Deus, duo haec audiui, quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, qui reddis unicuique secundum opera eius. Quod enim dictum est: Semel locutus est, [*]( 23 Pa. 61, 12 sq. ) [*]( 5 si certus ordo causarum L A superscriptis transpositionis signis; si cert. onus. ordo Cab deqv; si non est certus ordo causarum p 8 /ueniant, e eras., L; eueniuut ex ut ea] ut ab illo q ea om. a 9 praescibit LA eueniont a 15 fieri fato L A, ira L m. 2 superscripta sunt trampositionis signa; fato fieri rell. v (opponuntur: omnia fieri fato et nulla fieri fato) 20 uocauulo L A 21 ductum At 24 audibi Ll quoniam LAabdepqv; quia C Domb. est Dei v 25 qui reddis L1 A\' C\' & qak1; qui reddes L2C\'ep; quia reddes kl f; quia tu reddis A2; quia tu reddes v Domb. ) [*]( XXXX Aag. opera Sectio V pars I. ) [*]( 15 )

226
intellegitur \'inmobiliter\', hoc est incommutabiliter, \'est locutus, sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt et quae ipse facturus est. Hac itaque ratione possemus a fando fatum appellare, nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum nolumus inclinari. Non est autem consequens, ut, si Deo certus est omnium ordo causarum, ideo nihil sit in nostrae uoluntatis arbitrio. Et ipsae quippe nostrae uoluntates in causarum ordine sunt, qui certus est Deo eiusque praescientia continetur, quoniam et humanae uoluntates humanorum operum causae sunt. Adque ita, qui omnes rerum causas praesciuit, profecto in eis causis etiam nostras uoluntates ignorare non potuit, quas nostrorum operum causas esse praesciuit.

Nam et illud, quod idem Cicero concedit, nihil fieri si causa efficiens non praecedat, satis est ad eum in hac quaestione redarguendum. Quid enim eum adiuuat, quod dicit nihil quidem fieri sine causa, sed non omnem causam esse fatalem, quia est causa fortuita, est naturalis, est uoluntaria? Sufficit, quia omne, quod fit, non nisi causa praecedente fieri con- fitetur. Nos enim eas causas, quae dicuntur fortuitae, unde etiam fortuna nomen accepit, non esse dicimus nullas, sed latentes, easque tribuimus uel Dei ueri uel quorumlibet spirituum uoluntati, ipsasque naturales nequaquam ab illius uoluntate seiungimus, qui est auctor omnis conditorque naturae. Iam uero causae uoluntariae aut Dei sunt aut angelorum ant hominum aut quorumque animalium, si tamen uoluntates appellandae sunt animarum rationis expertium motus illi, quibus aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid uel adpetunt uel euitant. Angelorum autem uoluntates dico seu bonorum, [*]( 14 Fut. 10 sqq. ) [*]( I immouiliter L A 2 incornmutauiliter L 3 possumus A 2 e5 a m. 1 sup. lin. L 4 solet Cl 5 inclinare C 19 quia omne quod fit sup. lin. C praecedente ...... causas in marg. e 26 uolunt. appell. sunt codd.; appell. sunt uol. v 27 animarum codd. praeter q; animalium qv 29 seu .. seu codd.; siue .. siue v )

227
quos angelos Dei dicimus, seu malorum, quos angelos diaboli uel etiam daemones appellamus: sic et hominum, et bonorum scilicet et malorum. Ac per hoc colligitur non esse causas efficientes omnium quae fiunt nisi uoluntarias, illius naturae scilicet, quae spiritus uitae est. Nam et aer iste seu uentus dicitur spiritus; sed quoniam corpus est, non est spiritus uitae. Spiritus ergo uitae, qui uiuificat omnia creatorque est omnis corporis et omnis creati spiritus, ipse est Deus, spiritus utique non creatus. In eius uoluntate summa potestas est, quae creatorum spirituum bonas uoluntates adiuuat, malas iudicat, omnes ordinat et quibusdam tribuit potestates, quibus dam non tribuit. Sicut enim omnium naturarum creator est, ita omnium potestatum dator, non uoluntatum. Malae quippe uoluntates ab illo non sunt, quoniam contra naturam sunt, quae ab illo est. Corpora igitur magis subiacent uoluntatibus, quaedam nostris, id est omnium animantium mortalium et magis hominum quam bestiarum; quaedam uero angelorum; sed omnia maxime Dei uoluntati subdita sunt, cui etiam uoluntates omnes subiciuntur, quia non habent potestatem nisi quam ille concedit. Causa itaque rerum, quae facit nec fit, Deus est; aliae uero causae et faciunt et fiunt, sicut sunt omnes creati spiritus, maxime rationales. Corporales autem causae, quae magis fiunt quam faciunt, non sunt inter causas efficientes adnumerandae, quoniam hoc possunt, quod ex ipsis faciunt spirituum uoluntates. Quo modo igitur ordo causarum, qui praescienti certus est Deo, id efficit, ut nihil sit in nostra uoluntate, cum in ipso causarum ordine magnum habeant locum nostrae uoluntates? Contendat ergo Cicero cum eis, qui hunc causarum ordinem dicunt esse fatalem uel potius ipsum fati nomine appellant, quod nos [*]( 1 quos... een malorum corr. manu in margine infer., b 2 et bonou rum mea.; et om. v 4 ęşţ omnium C 5 seuentus C 7 creatorque, que sup. din. C 8 et] ut e 10 bon. uolunt. codd.; uol. bon. v adiubat ZA I? uestiarum L A 28 habeant om. e 29 quum L1 ) [*]( 15* )
228
abhorremus praecipue propter uocabulum, quod non in re uera consueuit intellegi. Quod uero negat ordinem omnium causarum esse certissimum et Dei praescientiae notissimum, plus eum quam Stoici detestamur. Aut enim esse Deum negat, quod quidem inducta alterius persona in libris de deorum natura facere molitus est; aut si esse confitetur Deum, quem negat praescium futurorum, etiam sic nihil dicit aliud, quam quod ille dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Qui enim non est praescius omnium futurorum, non est utique Deus. Quapropter et uoluntates nostrae tantum ualent, quantum Deus eas ualere uoluit adque praesciuit; et ideo quidquid ualent, certissime ualent, et quod facturae sunt, ipsae omnino facturae sunt, quia ualituras adque facturas ille praesciuit, cuius praescientia falli non potest. Quapropter si mihi fati nomen alicui rei adhibendum placeret, magis dicerem fatum esse infirmioris potentioris uoluntatem, qui eum usitato in potestate, quam illo causarum ordine, quem non usitato sed suo more Stoici fatum appellant, arbitrium nostrae uoluntatis auferri.

CAPUT X. An uoluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.

Unde nec illa necessitas formidanda est, quam formidando Stoici laborauerunt causas rerum distinguere ita, ut quasdam subtraherent necessitati, quasdam subderent, adque in his, quas esse sub necessitate uoluerunt, posuerunt etiam nostras uoluntates, ne uidelicet non essent liberae, si subderentur [*]( 8 Pa. 13, 1 ) [*]( 1 consuebit L:1 3 et .. notissimum om. A1 4 esse deum codd.; Deum esse v 7 dicit nihil v 13 ualeturas (,\'1 15 adhibendum..... in; L m. 1 in infer. margine; inde factum est ut haec uerba in apo- grapho A male insererentur v. 13 ante quia; correctoris deinde manu lineolis deleta et in margine inferiore scripta sunt notato loco ubi sint inserenda 17 usitato] iusto e1 24 lauor. LA distinguere ita LAt; in L m. 2 transpositio notata est; ita dist. C rell. v 27 liuerae L )

229
necessitati. Si enim necessitas nostra illa dicenda est, quae non est in nostra potestate, sed etiam si nolimus efficit quod potest, sicut est necessitas mortis: manifestum est uoluntates nostras, quibus recte uel perperam uiuitur, sub tali necessitate non esse. Multa enim facimus, quae si nollemus, non utique faceremus. Quo primitus pertinet ipsum uelle; nam si uolumus, est, si nolumus, non est; non enim uellemus, si nollemus. Si autem illa definitur esse necessitas, secundum quam dicimus necesse esse ut ita sit aliquid uel ita fiat, nescio quur eam timeamus, ne nobis libertatem auferat uoluntatis. Neque enim et uitam Dei et praescientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus necesse esse Deum semper uiuere et cuncta praescire; sicut nec potestas eius minuitur, cum dicitur mori fallique non posse. Sic enim hoc non potest, ut potius, si posset, minoris esset utique potestatis. Recte quippe omnipotens dicitur, qui tamen mori et falli non potest. Dicitur enim omnipotens faciendo quod uult, non patiendo quod non uult; quod ei si accideret, nequaquam esset omnipotens. Unde propterea quaedam non potest, quia omnipotens est. Sic etiam cum dicimus necesse esse, ut, cum uolumus, libero uelimus arbitrio: et uerum procul dubio dicimus, et non ideo ipsum liberum arbitrium necessitati subicimus, quae adimit libertatem. Sunt igitur nostrae uoluntates et ipsae faciunt, quidquid uolendo facimus, quod non fieret, si nollemus. Quidquid autem aliorum hominum uoluntate nolens quisque patitur, etiam sic uoluntas ualet, etsi non illius, tamen hominis uoluntas; sed potestas Dei. Nam si uoluntas tantum esset nec posset quod uellet, potentiore uoluntate inpediretur; nec sic tamen uoluntas nisi uoluntas esset, nec alterius, sed [*]( 2 nino/ftra, n was., C nolimus LA Cl ab eqv; nolumus C7dp ak T9 Domb. 4 nibitar L 6 refacemus C 10 liuert. L 11 sub....... deum L m. I in marg. infer. 12 necesse est C 15 ut si potius hoc t posse Ct esse L 18 si sup. lin. L 21 liuero et sic d. sq. L 22 quae, m marg. adscript. quia, e 29 si At nec ........ posset m. 1 in marg. infer. L )
230
eius esset qui uellet, etsi non posset inplere quod uellet. Unde quidquid praeter suam uoluntatem patitur homo, non debet tribuere humanis uel angelicis uel cuiusquam creati spiritus uoluntatibus, sed eius potius, qui dat potestatem uolentibus.

Non ergo propterea nihil est in nostra uoluntate, quia Deus praesciuit quid futurum esset in nostra uoluntate. Non enim, qui hoc praesciuit, nihil praesciuit. Porro si ille, qui praesciuit quid futurum esset in nostra uoluntate, non utique nihil, sed aliquid praesciuit: profecto et illo praesciente est aliquid in nostra uoluntate. Quocirca nullo modo cogimur aut retenta praescientia Dei tollere uoluntatis arbitrium aut retento uoluntatis arbitrio Deum (quod nefas est) negare praescium futurorum; sed utrumque amplectimur, utrumque fideliter et ueraciter confitemur; illud, ut bene credamus; hoc, ut bene uiuamus. Male autem uiuitur, si de Deo non bene creditur. Unde absit a nobis eius negare praescientiam, ut libere uelimus, quo adiuuante sumus liberi uel erimus. Proinde non frustra sunt leges obiurgationes exhortationes laudes et uituperationes, quia et ipsas futuras esse praesciuit, et ualent plurimum, quantum eas ualituras esse praesciuit, et preces ualent ad ea inpetranda, quae se precantibus concessurum esse praesciuit, et iuste praemia bonis factis et peccatis supplicia constituta sunt. Neque enim ideo peccat homo, quia Deus illum peccaturum esse praesciuit; immo ideo non dubitatur ipsum peccare cum peccat, quia ille, cuius praescientia falli non potest, non fatum, non fortunam, non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum esse praesciuit. Qui si nolit, utique non peccat; sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praesciuit. [*]( 1 bellet L si AI 8 nihil praescibit L prae,uit, superscripto sci, A 10 sed sup. lin. A 13 aruitrio L; arbitrium e\'. post arbitrum in e erasa sunt repetita uerba aut retento uoluntatis arbitrio 16 uibamus L uibitur L 17 libere (liuere L) ueliraus codd. exccepto p; liberi esse uelimus p v 18 liueri L 21 quantum, ex quantas ut uidetur correctum, C ualeturas C1 24 nec q peccat IA1 C d p q v; non peccat A 2 ab e a k f Domb. 25 eum e )

231