De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT LI.

Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.

Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos mouit, qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in ciuitate Dei, sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. Qui ergo in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si [*]( 4 Mt. 10, 28 ) [*]( 3 accendebat gp 7 per ipsos non solum v 11 portentis. in marg. oatentis, e 14 uenerentur g 16 eij dei e subd. salubr. e 22 roburetur g f; roboratur p )

352
correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe ueris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum. Inimici enim omnes ecclesiae, quolibet errore caecentur uel malitia deprauentur, si accipiunt potestatem corporaliter adfligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam aut etiam beneficentiam, siue suadibili doctrina cum eis agatur siue terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps inpiae ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem Dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur, cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur aduersis, et rebus aduersis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per diuinam prouidentiam procuratur, adque ita temperatur utrumque ab alterutro. ut in psalmo illam uocem non aliunde agnoscamus exortam: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. Hinc est et illud apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.

Nam et id, quod ait idem doctor: Quicumque uolunt in Christo pie uiuere, persecutionem patiuntur, nullis putandum est deesse posse temporibus. Quia et cum ab eis, qui foris sunt, non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et re uera est plurimumque consolationis adfert, maxime infirmis: [*]( 6 Rom. 8, 28 20 Ps. 93, 19 23 Rom. 12, 12 24 2. Tim. 3. 12 ) [*]( 1 correcti ep- 4 si e 5 et sup. lin. b 6 eum] deum g cooperantur agpafv; cooperatur beρ Domb. 11 beniuoleut. abeppa 12 beneficientiam g doctrina .... terribili om. g 17 et rebus aduersis om. p 18 prouid.] mieericordiam p 20 cognoscamus p 21 consulationis g 22 iocundau. p et om. p 24 et one. t 25 patiuntur codd.; patientur v 26 ab om. p 27 saeuient.] facientibus p 28 re uera utile est g )

353
non tamen desunt, immo multi sunt intus, qui corda pie uiuentium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen; quod quanto est carius eis, qui uolunt pie uiuere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum; quia et multi uolentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum nomen, quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His adque huius modi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur, qui uolunt in Christo pie uiuere, etiam nullo infestante neque uexante corpus illorum. Patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. Unde illa uox est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Non enim ait: (In corpore meo.* Sed rursus quoniam cogitantur inmutabilia diuina promissa, et quod ait apostolus: Nouit Dominus qui sunt eius (quos enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, ex eis perire nullus potest): ideo sequitur in illo psalmo: Consolationes tuae iucundauerunt animam meam. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum, prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt nec inpedire aliorum salutem. Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciauerunt. Sic in hoc saeculo, in his diebus [*]( 20 2. Tim. 2, 19 Rom. 8, 29 ) [*]( 6 diligantur p 7 cogitant e 8 pectoribue, in marg. cordibus, e 9 uolentes xplani fieri p 11 plasphem. g 20 dominus sup. lin. e 26 discendit g 28 correption. g 30 cruciauerant gp ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 23 )
354
malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum inpius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit ecclesia.

CAPUT LII.

An credendum sit, quod quidam putant, inpletis decem persecutionibus, quae fuerunt, nullam iam superesse praeter undecimam, quae in ipso Antichristi tempore sit futura.

Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum siue credendum, quod nonnullis uisum est uel uidetur, non amplius ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi. quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque nouissima sit ab Antichristo. Primam quippe conputant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Seuero quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octauam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. Plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire inde inciperet populus Dei, putant ad hunc intellectum esse referendas, ut nouissima Antichristi persecutio similis uideatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro populo Dei per siccum transeunte perierunt. Sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamuis ab eis. qui [*]( 4 finem om. p\' 8 decim gf nullam nullam iam f 10 futart sit p 11 nec a; om. e puto temere b poto g 14 quod ep iam sup. lin. g decem ut] decima aut a e undecim g 15 sit nouiss. a 17 antonio p 18 maximiano p 19 dioclitiano p 21 inde exire v inde exiret populus omisso inciperet a 22 uerba inde ab referendas usque ad infans et puer p. 359, 17 sine ullo lacwnae stipio omisaa esse in cod. g in Praefat. uol. I p. XIII eq. tnonui 25 per illas res gestas a )

355
hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis conpai-ata uideantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad uerum peruenit, aliquando fallitur.

Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse Dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri? Si autem hac excepta existimant conputandum, tamquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est adpetitum et occisum: quid agent de illa. quae, postea quam Christus adscendit in caelum, Hierosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi Iacobus frater Iohannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati adque dispersi de Hierosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, uastabat ecclesiam, ubi ipse quoque iam fidem, quam persequebatur, euangelizans, qualia faciebat, est passus, siue per Iudaeam siue per alias gentes, quacumque Christum feruentissimus praedicabat? Quur ergo eis a Nerone uidetur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, ecclesia crescendo peruenerit? Quod si a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere: rex fuit Herodes, qui etiam post adscensum Domini grauissimam fecit. Deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem non numerant in decem? An ipse non est ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere uetuit? Sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius imperator fuit, fidei Christianae confessor exstitit militiaque priuatus est; ut omittam quae aput Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi iuuenis, qui [*]( 9 quia, in marg. qua, e 15 dictus est a 17 est talia, talia m. 2 in fine uersus, e 18 quaquQque e 21 cuncta sup. lin. a crescendo extra lin. a 24 etiam sup. lin. a 25 an non ipse p ▼ et ipse e 27 ijietuit e 28 quia fidei e militia, omisso que, e ) [*]( 23* )

356
multis, ut torquerentur, adprehensis per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem adque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius erubescere timuisset. Postremo nostra memoria Valens, supradicti Valentiniani frater, Arianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam uastauit ecclesiam? Quale est autem, non considerare ecclesiam per totum mundum fructificantem adque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur? Nisi forte non est persecutio conputanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant et se ista uidisse incunctanter recordabantur, audiuimus? Quid modo in Perside? Nonne ita in Christianos ferbuit persecutio (si tamen iam quieuit), ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida peruenerint? Haec adque huius modi mihi cogitanti non uidetur esse definiendus numerus persecutionum, quibus exerceri oportet ecclesiam. Sed rursus adfirmare aliquas futuras a regibus praeter illam nouissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus neutram partem quaestionis huius adstruentes siue destruentes, sed tantummodo ab adfirmandi quodlibet horum audaci praesumtione reuocantes.

CAPUT LIII.

De tempore nouissimae persecutionis nulli hominum reuelato.

Illam sane nouissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua exstinguet ipse Iesus. Sic enim [*]( 3 exhorruisset a 5 arrianus acp 7 non om. e 11 est persecntua a 12 cum ibi... catholici om. p 14 illic] ibi p 16 ferauit p p a; feruit b iam, superscripto m. 2 non, e 17 ad rtmana usque a peruenirent a 20 a om. p 23 struentes t 24 quolibet e 27 nulli hominum reuelato g f; occulto pq v Domb. 29 nouiss. om. p 30 praes. sua in marg. a ipse exsting. v )

357
scriptum est, quod eum interficiet spiritu oris sui et euacuabit inluminatione praesentiae suae. Hic quaeri solet: Quando istud erit? Inportune omnino. Si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde aput eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: Domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? At ille: Non est, inquit, uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non utique illi de hora uel die uel anno, sed de tempore interrogauerant, quando istud accepere responsum. Frustra igitur annos, qui remanent huic saeculo, conputare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore Veritatis audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab adscensione Domini usque ad eius ultimum aduentum conpleri posse dixerunt. Quem ad modum autem quisque eorum adstruat opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. Coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum de scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium uero de hac re calculantium digitos resoluit et quiescere iubet ille, qui dicit: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate.

Sed haec quia euangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio Christiana. Cum enim uiderent nec tot tantisque [*]( 1 2. Thess. 2, 8 6 Act. 1, 6 sq. ) [*]( 1 et spiritu e 3 istuc e 4 scire a 7 si in tempore hoc a repraesentabis pp a f Domb.; repraesentaberis e; praesentabis a; praesentafc (= -beris) b regnum codd. praeter a; aut quando regnum a; et quando regnum v 8 noase a 9 in sua posuit v 10 interrogabant a istuc e acceperant p 11 huic saec. remanent v 12 hoc om. a 18 nec ab a certum aliquid v 19 pfcrtur p 21 nosse a tempora uel momenta a 22 in sua posuit v 25 daemon responsit e 26 quanto aup. lin. a christ. relig. a )

358
persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumsisse, excogitauerunt nescio quos uersus Graecos tamquam consulenti cuidam diuino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem. Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde conpleto memorato numero annorum, sine mora sumeret finem.s o hominum corda doctorum!s o ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non uultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam uitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam uitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. Deinde isti di qui sunt, qui possunt ista praedicere nec possunt auertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi aduersariam tam prolixo tempore conualescere, tot tantarumque persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum euersionem peruenire permitterent? Quis [*](2 reuersys, u m. 2 in o corr., e 8 quidam p effuso p :; maleficia abcρα f Domb.; maleficiis p v 6 quinque om. p1 13 magnisque a laboribus suis a 16 ipsis sibi e; sibi ipsi a 19 prius et om. a tie 20 tempor,iam, ale m. 2, e capiendam t a; in marg. patiendam e 21 qai sunt om. p 22 praedicare e uertere p 23 quo, in marg. qui, e ut dicitur, in marg. ut dicunt, e 24 in ritu p ut secta aibi aduersaria-conualesceret p 28 qui p )
359
postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui uel inlectus tanto scelere uel inpulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi uersus haec Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent.

CAPUT LIIII.

De stultissimo mendacio paganorum, quo Christianam religionem non ultra trecentos sexaginta quinque annos mansuram esse finxerunt.

Haec adque huius modi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem diuinatio ficta promisit et decepta uanitas credidit. Cum uero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne praesentiam et per apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque conpleti sint, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Ut enim in Christi natiuitate huius rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio Christiana, id est, postea quam in fluuio Iordane ministerio Iohannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed quoniam, priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita (in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: Iam nunc adnuntiat hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in uiro quo definiuit fidem omnibus resuscitans illum [*]( 21 Ps. 71, 8 26 Act. 17, 30 sq. ) [*](1 est om. a 2 ita a 14 snnt ap 15 refallatur e 17 infans hinc redit g discipnlos deest in uacuo spatio g 22 ternos g 24 fuerat omnibus p 25 sicut g 29 quo a b ep p a f Domh.; in quo gx )

360
a mortuis): melius in hac quaestione soluenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea ciuitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est testamentum nouum. Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod testamentum uocatur uetus. De hac autem. quae per Christum danda erat, praedictum est: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem. Unde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem. Ibi ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in legum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. Ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili alacritate conuersa uenditis suis rebus, ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima caritate ad paupertatem uoluntariam peruenirent adque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem pro ueritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus factum est, quur credere dubitant eadem uirtute diuina per totum mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? Si autem ut Hierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce uel fixerat prensum uel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque conpleti sint. Mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus octauo Kalendas Aprilis. Resurreiit tertio die, sicut apostoli suis etiam sensibus probauerunt. [*]( 7 Esai. 2, 3 9 Lc. 24, 27 ) [*]( 7 data pl prodiet lex v 10 hic desinit cod. fx Domb. 11 Christura Iesum v 13 aliquod eg 17 se ow. g; se utique usqae 0 18 arma sed, in marg. armati potentia, p 21 posse, m. 2 rescript., 9 quia p 22 sic om. eg 24 apprehensum p 26 sunt p 27 octaao O eg; -VIH- a b p; octauum p Domb. aprilis ae; apriles gp*; april\'. bp 28 tertio a b sg p a; tertia p v apostolis e )
361
Deinde post quadraginta dies adscendit in caelum; post decem dies, id est quinquagensimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum sanctum. Tunc tria milia hominum apostolis eum praedicantibus crediderunt. Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus et ueritas habet, efficacia Spiritus sancti; sicut autem finxit uanitas inpia uel putauit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad uerbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita claudus, ut ab aliis portaretur et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Iesu Christi saluus exsiliuit, quinque hominum milia crediderunt; ac deinde aliis adque aliis accessibus credentium creuit ecclesia. Ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumsit initium, scilicet quando missus est Spiritus sanctus, id est per Idus Maias. Numeratis proinde consulibus trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur inpleti per easdem Idus consulatu Honorii et Eutychiani. Porro sequenti anno, consule Mallio Theodoro, quando iam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio Christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere; interim, quod scimus, in ciuitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Iouius comites imperatoris Honorii quarto decimo Kalendas Aprilis falsorum deorum templa euerterunt et simulacra fregerunt. Ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non uideat quantum creuerit cultus nominis Christi. praesertim postea quam multi eorum Christiani facti sunt, qui tamquam uera illa diuinatione reuocabantur a fide eamque conpleto eodem numero annorum inanem ridendamque [*]( 8 Act. 3, 2 sqq. ) [*]( 5 efficantia e 7 paulo m. 2 Uneolis deletum e 10 ut, in marg. ubi, e 11 Christi om. p exiliuit bgpv; exiluit ae Domb. milia hom. uv y 17 consolatu g 17. 18 cons<jl§ alio g raallio pv; malio b e D01nb.; alio a 22 et eminent. om. el 23 *XIIII- Kf. aprilis p 25 terme g 29 axmorum num. v )
362
uiderunt? Nos ergo, qui sumus uocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus uenenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis eius adiuti. Ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad uitam ducit aeternam, ipse est magister et noster.

Sed aliquando iam concludamus hunc librum, huc usque disserentes et quantum satis uisum est demonstrantes, quisnam sit duarum ciuitatum, caelestis adque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa, quae terrena est, fecit sibi quos uoluit uel undecumque uel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando seruiret; illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a uero Deo ipsa fit, cuius uerum sacrificium ipsa sit. Ambae tamen temporalibus uel bonis pariter utuntur uel malis pariter adfliguntur, diuersa fide, diuersa spe, diuerso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.

Quod in quaestione, quam de finibus bonorum etmalorum philosophica disputatio uentilauit, ducentas octo- « ginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.

Quoniam de ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, debitis finibus deinceps mihi uideo disputandum: prius [*]( 2 credidimus eg 3 ig carminibus e; carnibus g 4 eius om. p 5 eternam ducit e 6 et magister a b2 t7 7 huc ubgpv; hoc epa DOrtW. 8 ad disserentes g 10 permistarum e1 12 omnibus g 14 a onZx p p EXPLICIT LIBER XVIII. INCIPIT LIBER XVIIU tgp 24 De inquisitione quam de bonorum et malorum finibus q, i )

363
exponenda sunt, quantum operis huius terminandi ratio patitur, argumenta mortalium, quibus sibi ipsi beatitudinem facere in huius uitae infelicitate moliti sunt, ut ab eorum rebus uanis spes nostra quid differat, quam Deus nobis dedit, et res ipsa, hoc est uera beatitudo, quam dabit, non tantum auctoritate diuina, sed adhibita etiam ratione, qualem propter infideles possumus adhibere, clarescat. De finibus enim bonorum et malorum multa et multipliciter inter se philosophi disputarunt; quam quaestionem maxima intentione uersantes inuenire conati sunt, quid efficiat hominem beatum. Illud enim est finis boni nostri, propter quod adpetenda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum; et illud finis mali, propter quod uitanda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum. Finem boni ergo nunc dicimus, non quo consumatur, ut non sit, sed quo per- ficiatur, ut plenum sit; et finem mali, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo perducat. Fines itaque isti sunt summum bonum et summum malum. De quibus inueniendis adque in hac uita summo bono adipiscendo, uitando autem summo malo, multum, sicut dixi, laborauerunt, qui studium sapientiae in saeculi huius uanitate professi sunt; nec tamen eos, quamuis diuersis errantes modis, naturae limes in tantum ab itinere ueritatis deuiare permisit, ut non alii in animo, alii in corpore, alii in utroque fines bonorum ponerent et malorum. Ex qua tripertita uelut generalium distributione sectarum Marcus Varro in libro de philosophia tam multam dogmatum uarietatem diligenter et subtiliter scrutatus aduertit, ut ad ducentas octoginta et octo sectas, non quae iam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias facillime perueniret.

Quod ut breuiter ostendam, inde oportet incipiam, quod ipse aduertit et posuit in libro memorato, quattuor esse quaedam, quae homines sine magistro, sine ullo doctrinae [*]( 2 in quibus p 3 uanis rebus p 7 clariscat gl 10 est om. e 11 quod onl. el 12 semet ipsum a b 13 ergo boni a v 20 huius ta w saec. v 27 et LXXX- VIII- a et octo begppa; et om. ac )

364
adminiculo, sine industria uel arte uiuendi, quae uirtus dicitur et procul dubio discitur, uelut naturaliter adpetunt, aut uoluptatem, qua delectabiliter mouetur corporis sensus, aut quietem, qua fit ut nullam molestiam corporis quisque patiatur, aut utramque, quam tamen uno nomine uoluptatis Epicurus appellat, aut uniuersaliter prima naturae, in quibus et haec sunt et alia, uel in corpore, ut membrorum integritas et salus adque incolumitas eius, uel in animo, ut sunt ea, quae uel parua uel magna in hominum reperiuntur ingeniis. Haec igitur quattuor, id est uoluptas, quies, utrumque, prima naturae, ita sunt in nobis, ut uel uirtus, quam postea doctrina inserit, propter haec adpetenda sit, aut ista propter uirtutem, aut utraque propter se ipsa; ac per hoc fiunt hinc duodecim sectae; per hanc enim rationem singulae triplicantur; quod cum in una demonstrauero, difficile non erit id in ceteris inuenire. Cum ergo uoluptas corporis animi uirtuti aut subditur aut praefertur aut iungitur, tripertita uariatur diuersitate sectarum. Subditur autem uirtuti, quando in usum uirtutis adsumitur. Pertinet quippe ad uirtutis officium et uiuere patriae et propter patriam filios procreare, quorum neutrum fieri potest sine corporis uoluptate; nam sine illa nec cibus potusque sumitur, ut uiuatur, nec concumbitur, ut generatio propagetur. Cum uero praefertur uirtuti, ipsa adpetitur propter se ipsam, uirtus autem adsumenda creditur propter illam, id est, ut nihil uirtus agat nisi ad consequendam uel conseruandam corporis uoluptatem; quae uita deformis est quidem, quippe ubi uirtus seruit dominae uoluptati, quamuis nullo modo haec dicenda sit uirtus; sed tamen etiam ista horribilis turpitudo habuit quosdam philosophos patronos et defensores suos. Virtuti porro uoluptas iungitur, quando neutra earum propter alteram, sed propter se ipsas ambae adpetuntur. Quapropter sicut uoluptas uel subdita uel praelata uel iuncta [*](3 que g 4 quisque corp. abv 12 inserit ista e 13 ipsam ep 15 difficile in marg. difficillime, e 22 concubituf e 29 habuit post defens. suos v )
365
uirtuti tres sectas facit, ita quies, ita utrumque, ita prima naturae alias ternas inueniuntur efficere. Pro uarietate quippe humanarum opinionum uirtuti aliquando subduntur, aliquando praeferuntur, aliquando iunguntur, ac sic ad duodenarium sectarum numerum peruenitur. Sed iste quoque numerus duplicatur adhibita una differentia, socialis uidelicet uitae, quoniam, quisquis sectatur aliquam istarum duodecim sectam, profecto aut propter se tantum id agit aut etiam propter socium, cui debet hoc uelle quod sibi. Quocirca duodecim sunt eorum, qui propter se tantum unamquamque tenendam putant, et aliae duodecim eorum, qui non solum propter se sic uel sic philosophandum esse decernunt, sed etiam propter alios, quorum bonum adpetunt sicut suum. Hae autem sectae uiginti quattuor iterum geminantur addita differentia ex Academicis nouis et fiunt quadraginta octo. Illarum quippe uiginti quattuor unamquamque sectarum potest quisque sic tenere ac defendere ut certam, quem ad modum defenderunt Stoici, quod hominis bonum, quo beatus esset, in animi tantummodo uirtute consisteret; potest alius ut incertam, sicut defenderunt Academici noui, quod eis etsi non certum, tamen ueri simile uidebatur. Viginti quattuor ergo fiunt per eos, qui eas uelut certas propter ueritatem, et aliae uiginti quattuor per eos, qui easdem quamuis incertas propter ueri similitudinem sequendas putant. Rursus, quia unamquamque istarum quadraginta octo sectarum potest quisque sequi habitu ceterorum philosophorum, itemque alius potest habitu Cynicorum, ex hac etiam differentia duplicantur et nonaginta sex fiunt. Deinde quia earum singulas quasque ita tueri homines possunt adque sectari, ut aut otiosam diligant uitam, sicut hi, qui tantummodo studiis doctrinae uacare uoluerunt adque [*](4 duode<jenarium e 6 sociali differentia p 7 sectam gp; sectarum rell. v Domb. 13 haec g 18 quod beatus g uirtute tantummodo p 19 incerta e 21 uerissimile e 26 potest alius v 28 ftatuere, in marg. ita tueri, e )
366
ualuerunt, aut negotiosam, sicut hi, qui cum philosopharentur tamen administratione rei publicae regendisque rebus humanis occupatissimi fuerunt,. aut ex utroque genere temperatam, sicut hi, qui partim erudito otio partim necessario negotio alternantia uitae suae tempora tribuerunt: propter has differentias potest etiam triplicari numerus iste sectarum et ad ducentas octoginta octo perduci.

Haec de Varronis libro, quantum potui, breuiter ac dilucide posui, sententias eius meis explicans uerbis. Quo modo autem refutatis ceteris unam eligat, quam uult esse Acaderaicorum ueterum (quos a Platone institutos usque ad Polemonem, qui ab illo quartus eius scholam tenuit, quae Academia dicta est, habuisse certa dogmata uult uideri et ob hoc distinguit ab Academicis nonis, quibus incerta sunt omnia, quod philosophiae genus ab Arcesila coepit successore Polemonis), eamque sectam, id est ueterum Academicorum, sicut dubitatione ita omni errore carere arbitretur, longum est per omnia demonstrare; nec tamen omni ex parte res omittenda est. Remouet ergo prius illas omnes differentias, quae numerum multiplicauere sectarum, quas ideo remouendas putat, quia non in eis est finis boni. Neque enim existimat ullam philosophiae sectam esse dicendam, quae non eo distet a ceteris. quod diuersos habeat fines bonorum et malorum. Quando quidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus sit; quod autem beatum facit, ipse est finis boni; nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni: quam ob rem quae nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda est. Cum ergo quaeritur de sociali uita, utrum sit tenenda sapienti, ut summum bonum, quo fit homo beatus, ita uelit et curet amici sui, quem ad modum suum, an suae tantummodo beatitudinis causa faciat quidquid facit: non de ipso [*](6 triplecari g 12 scolam eg academica a 15 arcesila g; archer. sila abepav; archesilao p 20 mouendas g 21 illam p 22 distet gx; distat abeg2pα 23 quo p 29 uellit g 30 et] ut e 31 faciet g quicquid faciat p facit om. gl )

367
summo bono quaestio est, sed de adsumendo uel non adsumendo socio ad huius participationem boni, non propter se ipsum, sed propter eundem socium, ut eius bono ita gaudeat, sicut gaudet suo. Item cum quaeritur de Academicis nouis, quibus incerta sunt omnia, utrum ita sint res habendae, in quibus philosophandum est, an, sicut aliis philosophis placuit, certas eas habere debeamus: non quaeritur quid in boni fine sectandum sit, sed de ipsius boni ueritate, quod sectandum uidetur, utrum sit necne dubitandum; hoc est, ut id planius eloquar, utrum ita sectandum sit, ut, qui sectatur, dicat esse uerum, an ita, ut, qui sectatur, dicat uerum sibi uideri, etiamsi forte sit falsum, tamen uterque sectetur unum adque idem bonum. In illa etiam differentia, quae adhibetur ex habitu et consuetudine Cynicorum, non quaeritur, quisnam sit finis boni, sed utrum in illo habitu et consuetudine sit uiuendum ei, qui uerum sectatur bonum, quodlibet ei uerum uideatur esse adque sectandum. Denique fuerunt, qui cum diuersa sequerentur bona finalia, alii uirtutem, alii uoluptatem, eundem tamen habitum et consuetudinem tenebant, ex qua Cynici appellabantur. Ita illud quidquid est, unde philosophi Cynici discernuntur a ceteris, ad eligendum ac tenendum bonum, quo beati fierent, utique nil ualebat. Nam si aliquid ad hoc interesset, profecto idem habitus eundem finem sequi cogeret, et diuersus habitus eundem sequi finem non sineret. [*]( 1 uel non asumendo m. 2 in marg. g 9 id sup. lin. e 10 eloquamnr, in marg. eloquar, e ęşşę m. 1 deletum e 11 an ..... uerum om. e 20 qaa ab e gp av; quo px Domb. cyinoci 6; cyniaca e 23 finem om. gl )
368

CAPUT II.

.Quo modo remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sint, ad tripertitam summi boni definitionem Varro perueniat, quarum tamen una sit eligenda.

In tribus quoque illis uitae generibus, uno scilicet non segniter, sed in contemplatione uel inquisitione ueritatis otioso, altero in gerendis rebus humanis negotioso, tertio ex utroque genere temperato, cum quaeritur quid horum sit potius eligendum, non finis boni habet controuersiam: sed quid horum trium difficultatem uel facilitatem adferat ad consequendum uel retinendum finem boni, id in ista quaestione uersatur. Finis enim boni, cum ad eum quisque peruenerit, protinus beatum facit; in otio autem litterato, uel in negotio publico, uel quando utrumque uicibus agitur, non continuo quisque beatus est. Multi quippe in quolibet horum trium possunt uiuere, et in adpetendo boni fine, quo fit homo beatus, errare. Alia est igitur quaestio de finibus bonorum et malorum, quae unamquamque philosophorum sectam facit, et aliae sunt quaestiones de sociali uita, de cunctatione Academicorum, de uestitu et uictu Cynicorum, de tribus uitae generibus. otioso. actuoso, ex utroque modificato; quarum nulla est, in qua de bonorum et malorum finibus disputatur. Proinde quoniam Marcus Varro has quattuor adhibens differentias, id est ei uita sociali, ex Academicis nouis, ex Cynicis, ex isto uitae genere tripertito ad sectas ducentas octoginta octo peruenit, et si quae aliae possunt similiter adici: remotis eis omnibus, quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem et ideo sectae nec sunt nec uocandae sunt, ad illas duodecim, in quibus quaeritur, quod sit bonum hominis, quo adsecuto fit beatus, ut ex eis unam ueram, ceteras falsas ostendat esse, [*](8 sint g f; sunt p q v 9 qui et 12 in sup, lin. g 14 litteratio e 17 ad petendi e 20 de uictu et uestitu p 22 et e$p v 27 adicere motis e 30 quod abegpp a; quid v )

369
reuertitur. Nam remoto illo tripertito genere uitae duae partes huius numeri detrahuntur et sectae nonaginta sex remanent. Remota uero differentia ex Cynicis addita ad dimidium rediguntur et quadraginta octo fiunt. Auferamus etiam quod ex Academicis nouis adhibitum est: rursus dimidia pars remanet, id est uiginti quattuor. De sociali quoque uita quod accesserat similiter auferatur: duodecim sunt reliquae, quas ista differentia, ut uiginti quattuor fierent, duplicauerat. De his ergo duodecim nihil dici potest, quur sectae non sint habendae. Nihil quippe aliud in eis quaeritur quam fines bonorum et malorum. Inuentis autem bonorum finibus profecto e contrario sunt malorum. Hae autem ut fiant duodecim sectae, illa quattuor triplicantur, uoluptas, quies, utrumque et prima naturae, quae primigenia Varro uocat. Haec quippe quattuor dum singillatim uirtuti aliquando subduntur, ut non propter se ipsa, sed propter officium uirtutis adpetenda uideantur, aliquando praeferuntur, ut non propter se ipsa, sed propter haec adipiscenda uel conseruanda necessaria uirtus putetur, aliquando iunguntur, ut propter se ipsa et uirtus et ista adpetenda credantur, quaternarium numerum triplum reddunt et ad duodecim sectas perueniunt. Ex illis autem quattuor rebus Varro tres tollit, uoluptatem scilicet et quietem et utrumque; non quod eas inprobet, sed quod primigenia illa naturae et uoluptatem in se habeant et quietem. Quid ergo opus est ex his duabus tria quaedam facere, duo scilicet, cum singillatim adpetuntur uoluptas aut quies, et tertium cum ambae simul, quando quidem prima naturae et ipsas et praeter ipsas alia multa contineant? De tribus ergo sectis ei placet diligenter esse tractandum, quaenam sit potius eligenda. Non enim [*](3 dimediam g 5 adhitum e 8 et quattuor g 9 sint non e 10 fines abe; finia gppa 12 haec g ut m. 2 superscripto ita e 13 ille e 14 primigenia ex gt e, primogenia g2; primogeniam p; prima geoia es 16 ipsam e 19 ianguntur a beg p fA Domb.; iunganturp; iongitur v 22 tria gl 23 primogenia g2 25 cum a bcgpρα Dornb.; dum v singellatim g 27 praeter ipsa e ) [*]( XXXX Aug. opera Sectlo V pari II. ) [*]( 24 )
370
ueram plus quam unam uera ratio esse permittit, siue in his tribus sit siue alicubi alibi, quod post uidebimus. Interim de his tribus quo modo unam Varro eligat, quantum breuiter aperteque possumus, disseramus. Istae nempe tres sectae ita fiunt, cum uel prima naturae propter uirtutem, uel uirtus propter prima naturae, uel utraque, id est et uirtus et prima naturae, propter se ipsa sunt expetenda.

CAPUT III.

De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus quam eligendam Varro definiat sequens ueteris Academiae Antiocho auctore sententiam.

Quid ergo istorum trium sit uerum adque sectandum, isto modo persuadere conatur. Primum, quia summum bonum in philosophia non arboris, non pecoris, non Dei, sed hominis quaeritur, quid sit ipse homo, quaerendum putat. Sentit quippe in eius natura duo esse quaedam, corpus et animam. 6t horum quidem duorum melius esse animam longeque praestabilius omnino non dubitat, sed utrum anima sola sit homo. ut ita sit ei corpus tamquam equus equiti (eques enim non homo et equus, sed solus homo est; ideo tamen eques dicitur, quod aliquo modo se habeat ad equum), an corpus solum sit homo, aliquo modo se habens ad animam, sicut poculum ad potionem (non enim calix et potio, quam continet calix. simul dicitur poculum, sed calix solus; ideo tamen quod potioni continendae sit adcommodatus), an uero nec anima sola nec solum corpus, sed simul utrumque sit homo, cuius sit pars una siue anima siue corpus, ille autem totus ex utroque constet, ut homo sit (sicut duos equos iunctos bigas uocamus, quorum siue dexter siue sinister pars est bigarum, [*]( 1 ueram g 2 sine alicubi....... tribus om. at alibi om. p 4 tria g 5 dum, in marg. ca, e 11 anticho gf 15 ipse sits9 homo ipse p sensit a 19 equiti..... equus om. e 21 habet ep ad om. e1 cum corpus, in marg. an, p 27 pars sit o )

371
unum uero eorum, quoquo modo se habeat ad alterum, bigas non dicimus, sed ambo simul). Horum autem trium hoc elegit tertium hominemque nec animam solam nec solum corpus, sed animam simul et corpus esse arbitratur. Proinde summum bonum hominis, quo fit beatus, ex utriusque rei bonis constare dicit, et animae scilicet et corporis. Ac per hoc prima illa naturae propter se ipsa existimat expetenda ipsamque uirtutem, quam doctrina inserit uelut artem uiuendi, quae in animae bonis est excellentissimum bonum. Quapropter eadem uirtus, id est ars agendae uitae, cum acceperit prima naturae, quae sine illa erant, sed tamen erant etiam quando eis doctrina adhuc deerat, omnia propter se ipsa adpetit simulque etiam se ipsam, omnibusque simul et se ipsa utitur, eo fine, ut omnibus delectetur adque perfruatur, magis minusque, ut quaeque inter se maiora adque minora sunt, tamen omnibus gaudens et quaedam minora, si necessitas postulat, propter maiora uel adipiscenda uel tenenda contemnens. Omnium autem bonorum uel animi uel corporis nihil sibi uirtus omnino praeponit. Haec enim bene utitur et se ipsa et ceteris, quae hominem faciunt beatum, bonis. Ubi uero ipsa non est, quamlibet multa sint bona, non bono eius sunt, cuius sunt, ac per hoc iam nec eius bona dicenda sunt, cui male utenti utilia esse non possunt. Haec ergo uita hominis, quae uirtute et aliis animi et corporis bonis, sine quibus uirtus esse non potest, fruitur, beata esse dicitur; si uero et aliis, sine quibus esse uirtus potest, uel ullis uel pluribus, beatior; si autem prorsus omnibus, ut nullum omnino bonum desit uel animi uel corporis, beatissima. Non [*]( 2 ambo btjlp Domb., ambos a e g2 p 1) 3 elegit abe Domb.; eliget g; eligit pv hominem que, in marg. neque. e 7 ipsa/, m erUHQ, e 12 sq. propter se omnibusque simul et se ipsa appetit b ipsa a e2 p Dmnb.; ipsam elgpav 13 simulque etiam se ipsa utitur oinisstn reliquis b ipsa e et se] et sepe p 19 et om. g 22 iam nec abepav; iam om. g pX Domb. 24 qua e 26 uirtus esse p utilis, in marg. ullis, e 27 plurimis p ) [*]( 24* )
372
enim hoc est uita, quod uirtus, quoniam non omnis uita, sed sapiens uita uirtus est; et tamen qualiscumque uita sine ulla uirtute potest esse; uirtus uero sine ulla uita non potest esse. Hoc et de memoria dixerim adque ratione, et si quid tale aliud est in homine. Sunt enim haec et ante doctrinam, sine his autem non potest esse ulla doctrina, ac per hoc nec uirtus, quae utique discitur. Bene autem currere, pulchrum esse corpore, uiribus ingentibus praeualere et cetera huius modi talia sunt, ut et uirtus sine his esse possit et ipsa sine uirtute; bona sunt tamen, et secundum istos etiam ipsa propter se ipsam diligit uirtus, utiturque illis et fruitur, sicut uirtutem decet.

Hanc uitam beatam etiam socialem perhibent esse, quae amicorum bona propter se ipsa diligat sicut sua eisque propter ipsos hoc uelit quod sibi; siue in domo sint, sicut coniux et liberi et quicumque domestici, siue in loco, ubi domus est eius, sicuti est urbs, ut sunt hi qui ciues uocantur, siue in orbe toto, ut sunt gentes quas ei societas humana coniungit, siue in ipso mundo, qui censetur nomine caeli et terrae, sicut esse dicunt deos, quos uolunt amicos esse homini sapienti, quos nos familiarius angelos dicimus. De bonorum autem et e contrario malorum finibus negant ullo modo esse dubitandum et hanc inter se et nouos Academicos adfirmant esse distantiam, nec eorum interest quidquam, siue Cynico siue alio quolibet habitu et uictu in his finibus, quos ueros putant, quisque philosophetur. Ex tribus porro illis uitae generibus, otioso, actuoso et quod ex utroque conpositum est, hoc tertium sibi placere adseuerant. Haec sensisse adque docuisse Academicos ueteres Varro adserit, auctore Antiocho, magistro Ciceronis et suo, quem sane Cicero in pluribus fuisse Stoicum quam ueterem Academicum I [*]( 31 Acad. pr. II, 21 sq. I ) [*]( 8 oirtus...... esse om. e 5 aliud tale v 11 se ipsam egpav; se I ipsa a b p Domb. diligitur a b p a 14 ipsam e diligit p 17 eiuj est v 18 toto orbe v )

373
unIt uideri. Sed quid ad nos, qui potius de rebus ipsis iudicare debemus, quam pro magno de hominibus quid quisque senserit scire?

CAPUT IIII.

De summo bono et summo malo quid Christiani sentiant contra philosophos, qui summum bonum in se sibi esse dixerunt.

Si ergo quaeratur a nobis, quid ciuitas Dei de his singulis interrogata respondeat ac primum de finibus bonorum malorumque quid sentiat: respondebit aeternam uitam esse summum bonum, aeternam uero mortem summum malum; propter illam proinde adipiscendam istamque uitandam recte nobis esse uiuendum. Propter quod scriptum est: Iustus ex fide uiuit; quoniam neque bonum nostrum iam uidemus, unde oportet ut credendo quaeramus, neque ipsum recte uiuere nobis ex nobis est, nisi credentes adiuuet et orantes qui et ipsam fidem dedit. qua nos ab illo adiuuandos esse credamus. Illi autem, qui in ista uita fines bonorum et malorum esse putauerunt, siue in corpore siue in animo siue in utroque ponentes summum bonum, adque, ut id explicatius eloquar, siue in uoluptate siue in uirtute siue in utraque; siue in quiete siue in uirtute siue in utraque; siue in uoluptate simul et quiete siue in uirtute siue in utrisque, siue in primis naturae siue in uirtute siue in utrisque; hic beati esse et a se ipsis beati fieri mira uanitate uoluerunt. Inrisit hos Veritas per prophetam dicentem: Dominus nouit cogita- . tiones hominum uel, sicut hoc testimonium posuit apostolus Paulus: Dominus nouit cogitationes sapientium, quoniam uanae sunt.

Quis enim sufficit quantouis eloquentiae flumine uitae huius [*]( 13 Abac. 2, 4; Gal. 3, 11 26 Pa. 93, 11 28 1. Cor. 3, 20 ) [*]( 9 primum om. p 20 nt om. et 24 beatis g 25 beati fieri abegpv; Q beatiflcari p Dontb. poluerunt e 26 nouit Dom. v 30 sufficiet g3 )

374
miserias explicare? Quam lamentatus est Cicero in consolatione de morte filiae, sicut potuit; sed quantum est quod potuit? Ea quippe, quae dicuntur prima naturae, quando, ubi, quo modo tam bene se habere in hac uita possunt, ut non sub incertis casibus fluctuent? Quis enim dolor contrarius uoluptati, quae inquietudo contraria quieti in corpus cadere sapientis non potest? Membrorum certe amputatio uel debilitas hominis expugnat incolumitatem, deformitas pulchritudinem, inbecillitas sanitatem, uires lassitudo, mobilitatem torpor aut tarditas; et quid horum est, quod nequeat in carnem sapientis inruere? Status quoque corporis adque motus, cum decentes et congruentes sunt, inter naturae prima numerantur; sed quid si aliqua mala ualetudo membra tremore concutiat? quid si usque ad ponendas in terra manus dorsi spina curuetur et hominem quodam modo quadrupedem faciat? Nonne omnem statuendi corporis et mouendi speciem decusque peruertet? Quid ipsius animi primigenia quae appellantur bona, ubi duo prima ponunt propter conprehensionem perceptionemque ueritatis sensum et intellectum? Sed qualis quantusque remanet sensus, si, ut alia taceam, fiat homo surdus et caecus? Ratio uero et intellegentia quo recedet, ubi sopietur, si aliquo morbo efficiatur insanus? Phrenetici multa absurda cum dicunt uel faciunt, plerumque a bono suo proposito et moribus aliena, immo suo bono proposito moribusque contraria, siue illa cogitemus siue uideamus, si digne consideremus, lacrimas tenere uix possumus aut forte nec possumus. Quid dicam de his, qui daemonum patiuntur incursus? Ubi habent absconditam uel obrutam intellegentiam suam, quando secundum suam uoluntatem et anima eorum et corpore malignus utitur spiritus? Et quis confidit hoc,. malum in hac uita euenire non posse sapienti? Deinde perceptio ueritatis in hac carne qualis aut quanta est, quando. [*]( 8 deformas g 9 latitudo b 10 tepor e torpor aut] corporo b ecquid v 12 et] atque p v 13 ualitudo g 14 terra abgpρα terram eav 17 peruertit e 24 et sup. Un. g 28 obruptam p; ut raptam f )
375
sicut legimus in ueraci libro sapientiae, corpus corruptibile adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem? Inpetus porro uel adpetitus actionis, si hoc modo recte Latine appellatur ea, quam Graeci uocant oppjv, quia et ipsam primis naturae deputant bonis, nonne ipse est, quo geruntur etiam insanorum illi miserabiles motus et facta, quae horremus, quando peruertitur sensus ratioque sopitur?

Porro ipsa uirtus, quae non est inter prima naturae, quoniam eis postea doctrina introducente superuenit, cum sibi bonorum culmen uindicet humanorum, quid hic agit nisi perpetua bella cum uitiis, nec exterioribus, sed interioribus, nec alienis, sed plane nostris et propriis, maxime illa, quae Graece ococpoaovirj, Latine temperantia nominatur, qua carnales frenantur libidines, ne in quaeque flagitia mentem consen* tientem trahant? Neque enim nullum est uitium, cum, sicut dicit apostolus, caro concupiscit aduersus spiritum; cui uitio contraria uirtus est, cum, sicut idem dicit, spiritus. concupiscit aduersus carnem. Haec enim, inquit, inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. Quid autem facere uolumus, cum perfici uolumus fine summi boni, nisi ut caro aduersus spiritum non concupiscat, nec sit in nobis hoc uitium, contra quod spiritus concupiscat? Quod in hac uita, quamuis uelimus, quoniam facere non ualemus, id saltem in adiutorio Dei facimus, ne carni concupiscenti aduersus spiritum spiritu succumbente cedamus et ad perpetrandum peccatum nostra consensione pertrahamur. Absit ergo ut, quamdiu in hoc bello intestino sumus, iam nos beatitudinem, ad quam uincendo uolumus peruenire, adeptos esse credamus. [*]( 1 Sap. 9, 15 17 Gal. 5, 17 ) [*]( 4 actionis appet. v si om. e ea om. e 5 ormen codd. 14 Cca>.POCTNdC e 18 uitin e1 19 concupiscet gl 20 qBaecumque, QuItis p). illa faciatis « X 21 fine p). Domb.; fine, lineola sup. e euamda, g; finem abpav; fines e 25 facimus ep Domb.; faciamus abgv nec b concupiscenti. e 29 in uincendo e )

376
Et quis est usque adeo sapiens, ut contra libidines nullum habeat omnino conflictum?

Quid illa uirtus, quae prudentia dicitur, nonne tota uigilantia sua bona discernit a malis, ut in illis adpetendis istisque uitandis nullus error obrepat, ac per hoc et ipsa nos in malis uel mala in nobis esse testatur? Ipsa enim docet malum esse ad peccandum consentire bonumque esse ad peccandum non consentire libidini. Illud tamen malum, cui nos non consentire docet prudentia, facit temperantia, nec prudentia nec temperantia tollit huic uitae. Quid iustitia, cuius munus est sua cuique tribuere (unde fit in ipso homine quidam iustus ordo naturae, ut anima subdatur Deo et animae caro, ac per hoc Deo et anima et caro), nonne demonstrat in eo se adhuc opere laborare potius quam in huius operis iam fine requiescere? Tanto minus quippe anima subditur Deo, quanto minus Deum in ipsis suis cogitationibus concipit; et tanto minus animae subditur caro, quanto magis aduersus spiritum concupiscit. Quamdiu ergo nobis inest haec infirmitas, haec pestis, hic languor, quo modo nos iam saluos, et si nondum saluos, quo modo iam beatos illa finali beatitudine dicere audebimus? Iam uero illa uirtus, cuius nomen est fortitudo, in quantacumque sapientia euidentissima testis est humanorum malorum, quae conpellitur patientia tolerare. Quae mala Stoici philosophi miror qua fronte mala non esse contendant, quibus fatentur, si tanta fuerint, ut ea sapiens uel non possit uel non debeat sustinere, cogi eum mortem sibimet inferre adque ex hac uita emigrare. Tantus autem superbiae stupor est in his hominibus hic se habere finem boni et a se ipsis fieri beatos putantibus, ut sapiens eorum, hoc est, qualem mirabili uanitate describunt, etiamsi excaecetur obsurdescat [*]( 6 testatur.... esse Oln. b docet nos v 7 esse om. e 9 facit.. prudentia om. p 10 tollet 92 huic nitae sup. lin. e iustitie p 13 se om. e 15 quippe minus pv 19 langor 01 gl 23 quae mala compellitur p quo (0 ex e corr.) malo e philos. stoici 9 26 cogit e 28 hic] sic g ipsos p1 29 beatas e1 gx 30 uanitatf g discrib. g ommutescat g )

377
obmutescat, membris debilitetur doloribus crucietur et, si quid aliud talium malorum dici aut cogitari potest, incidat in eum, quo sibi mortem cogatur inferre, hanc in his malis uitam constitutam eum non pudeat beatam uocare.s o uitam beatam, quae ut finiatur mortis quaerit auxilium! Si beata est, maneatur in ea. Quo modo ista non sunt mala, quae uincunt fortitudinis bonum eandemque fortitudinem non solum sibi cedere, uerum etiam delirare conpellunt, ut eandem uitam et dicat beatam et persuadeat esse fugiendam? Quis usque adeo caecus est, ut non uideat, quod, si beata esset, fugienda non esset? Sed aperta infirmitatis uoce fugiendam fatentur. Quid igitur causae est, quur non etiam miseram fracta superbiae ceruice fateantur? Utrum, obsecro, Cato ille patientia an potius inpatientia se peremit? Non enim hoc fecisset, nisi uictoriam Caesaris inpatienter tulisset. Ubi est fortitudo? Nempe cessit, nempe succubuit, nempe usque adeo superata est, ut uitam beatam derelinqueret desereret fugeret. An non erat iam beata? Misera ergo erat. Quo modo igitur mala non erant, quae uitam miseram fugiendamque faciebant?

Quaproptu etiam ipsi, qui mala ista esse confessi sunt, sicut Peripatetici, sicut ueteres Academici, quorum sectam VaiTO defendit, tolerabilius quidem loquuntur, sed eorum quoque mirus est error, quod in his malis, etsi tam grauia sint, ut morte fugienda sint ab ipso sibimet inlata, qui haec patitur, uitam beatam tamen esse contendunt. \'Mala sunt, inquit, tormenta adque cruciatus corporis, et tanto sunt peiora, quanto potuerint esse maiora; quibus ut careas, ex hac uita fugiendum est.\' Qua uita, obsecro? (Hac, inquit, quae tantis [*]( 1 qui ex 4 eum codd.; eos v 6 in ea (in ea beatitudine p). quomodo ista e. q. s. codd. in ea: si uero propter ista mala fugitur ab ea, quomodo est beata? Aut quomodo ista e. q. s. v 8 delerare g 9 Quis usque ad fugienda l. 10 om. e 11 ut editur abegppa Domb.; Sed si propter infirmitatis pondus, qua premitur, hanc fugiendam v fugienda b 17 est om. e deseret e1 ac fugeret e 23 quoque] qffi que, que in qui corr.7 g /error, t eras., g )

378
adgrauatur malis.\' Certe ergo beata est in eisdem ipsis malis, propter quae dicis esse fugiendam? An ideo beatam dicis, quia licet tibi ab his malis morte discedere? Quid si ergo in eis aliquo diuino iudicio tenereris nec permittereris mori nec umquam sine illis esse sinereris? Nempe tunc saltem miseram talem diceres uitam. Non igitur propterea misera non est, quia cito relinquitur. Quando quidem si sempiterna sit, etiam abs te ipso misera iudicatur; non itaque propterea, quoniam breuis est, nulla miseria debet uideri aut, quod est absurdius, quia breuis miseria est, ideo etiam beatitudo appellari. Magna uis est in eis malis, quae cogunt hominem secundum ipsos etiam sapientem sibimet auferre quod homo est; cum dicant et uerum dicant, hanc esse naturae primam quodam modo et maximam uocem, ut homo concilietur sibi et propterea mortem naturaliter fugiat, ita sibi amicus, ut esse se animal et in hac coniunctione corporis adque animae uiuere uelit uehementer adque adpetat. Magna uis est in eis malis, quibus iste naturae uincitur sensus, quo mors omni modo omnibus uiribus conatibusque uitatur, et ita uincitur, ut, quae uitabatur optetur adpetatur et, si non potuerit aliunde contingere, ab homine ipso sibimet inferatur. Magna uis est in eis malis, quae fortitudinem faciunt homicidam; si tamen adhuc dicenda est fortitudo, quae ita his malis uincitur, ut hominem, quem sicut uirtus regendum tuendumque suscepit, non modo non possit per patientiam custodire, sed ipsa insuper cogatur occidere. Debet quidem etiam mortem sapiens ferre patienter, sed quae accidit aliunde. Secundum istos autem si eam sibi ipse inferre conpellitur, profecto fatendum est eis non solum mala, sed intolerabilia etiam mala esse. quae hoc eum perpetrare conpellunt. Vita igitur, quae istorum tam magnorum tamque grauium malorum aut premitur [*](4 iudicio diuino v 5 sinereres gt 6 diceris g1. 12 sapientes ex 15 se om. e 17 uehementer adque ł1!SS,; uehementerque e 19 uitjatur e 21 ipso homine v 25 posset g1 26 cogatur cogitatur occid. e 27 accidet gx 30 conpellunt, 11 m. 2 in ras. (m. 1 conpelabunt ?), e )
379
oneribus aut subiacet casibus, nullo modo beata diceretur, si homines, qui hoc dicunt, sicut uicti malis ingrauescentibus, cum sibi ingerunt mortem, cedunt infelicitati, ita uicti certis rationibus, cum quaerunt beatam uitam, dignarentur cedere ueritati et non sibi putarent in ista mortalitate fine summi boni esse gaudendum, ubi uirtutes ipsae, quibus hic certe nihil melius adque utilius in homine reperitur, quanto maiora sunt adiutoria contra uim periculorum laborum dolorum, tanto fideliora testimonia miseriarum. Si enim uerae uirtutes sunt, quae nisi in eis, quibus uera inest pietas, esse non possunt: non se profitentur hoc posse, ut nullas miserias patiantur homines, in quibus sunt (neque enim mendaces sunt uerae uirtutes, ut hoc profiteantur), sed ut uita humana, quae tot et tantis huius saeculi malis esse cogitur misera, spe futuri saeculi sit beata, sicut et salua. Quo modo enim beata est, quae nondum salua est? Unde et apostolus Paulus non de hominibus inprudentibus inpatientibus, intemperantibus et iniquis, sed de his, qui secundum ueram pietatem uiuerent et ideo uirtutes, quas haberent, ueras haberent, ait: Spe enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Sicut ergo spe salui, ita spe beati facti sumus, et sicut salutem, ita beatitudinem non iam tenemus praesentem, sed exspectamus futuram, et hoc per patientiam; quia in malis sumus, quae patienter tolerare debemus, donec ad illa ueniamus bona, ubi omnia erunt, quibus ineffabiliter delectemur, nihil erit autem, quod iam tolerare debeamus. Talis salus, quae in futuro erit saeculo, ipsa erit etiam [*](19 Bom. 8, 24 sq. ) [*]( d 2 dicti e ingrauiscent. gl 5 utarent, d m. 2, e 8 laborem dolorem e 21 quis uidet v quid et sperat g p; quid sperat abpav; quid speratur X 23 sicut ergo spe salui facti sumus, ita spe beati facti snmus p beati Beati, in marg. facti, e 27 //ueniamus, in erae., e obi sunt omnia gp. )
380
finalis beatitudo. Quam beatitudinem isti philosophi, quoniam non uidentes nolunt credere, hic sibi conantur falsissimam fabricare, quanto superbiore, tanto mendaciore uirtute.