De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT V.

De sociali uita, quae, cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subuertitur.

Quod autem socialem uitam uolunt esse sapientis, nos multo amplius adprobamus. Nam unde ista Dei ciuitas, de qua huius operis ecce iam undeuicensimum librum uersamus in manibus, uel inchoaretur exortu uel progrederetur excursu uel adprehenderet debitos fines, si non esset socialis uita sanctorum? Sed in huius mortalitatis aerumna quot et quantis abundet malis humana societas, quis enumerare ualeat? quis aestimare sufficiat? Audiant aput comicos suos hominem cum sensu adque consensu omnium hominum dicere:

  1. Duxi uxorem; quam ibi miseriam uidi! Nati filii
  2. .
  3. Alia cura
  4. .
Quid itidem illa, quae in amore uitia commemorat idem Terentius, <iniuriae suspiciones, inimicitiae bellum, pax rursum\': nonne res humanas ubique inpleuerunt? nonne et in amicorum honestis amoribus plerumque contingunt? nonne his usquequaque plenae sunt res humanae, ubi iniurias suspiciones, inimicitias bellum mala certa sentimus; pacem uero incertum bonum, quoniam corda eomm, cum quibus eam tenere uolumus, ignoramus, et si hodie nosse possemus qualia cras futura essent utique nesciremus. Qui porro inter se amiciores solent esse uel debent, quam qui una etiam continentur domo? Et tamen quis inde securus est, cum tanta saepe mala ex eorum occultis insidiis exstiterint, tanto [*]( 16 Ter. Ad. V, 4, 18 sq. 19 Eun. I, 1, 14 sq. ) [*](3 snperiore ep 7 sapientes g 12 qaod g 13 nna societns p societAs hum. v 19 rarsua e 25 nosse hodie v possanas g 27 amicitiores e « )
381
amariora, quanto pax dulcior fuit, quae uera putata est, cum astutissime fingeretur? Propter quod omnium pectora sic adtingit, ut cogat in gemitum, quod ait Tullius: \'Nullae sunt occultiores insidiae quam hae, quae latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum, qui palam est aduersarius, facile cauendo uitare possis; hoc uero occultum intestinum ac domesticum malum non solum exsistit, uerum etiam obprimit, antequam prospicere adque explorare potueris.\' Propter quod etiam diuina uox illa: Et inimici hominis domestici eius cum magno dolore cordis auditur, quia, etsi quisque tam fortis sit, ut aequo animo perferat, uel tam uigilans, ut prouido consilio caueat, quae aduersus eum molitur amicitia simulata, eorum tamen hominum perfidorum malo, cum eos esse pessimos experitur, si ipse bonus est, grauiter excrucietur necesse est, siue semper mali fuerint et se bonos finxerint, siue in istam malitiam ex bonitate mutati sint. Si ergo domus, commune perfugium in his malis humani generis, tuta non est, quid ciuitas, quae quanto maior est, tanto forum eius litibus et ciuilibus et criminalibus plenius, etiamsi quiescant non. solum turbulentae, uerum saepius et cruentae seditiones ac bella ciuilia, a quorum euentis sunt aliquando liberae ciuitates, a periculis numquam?

CAPUT VI.

De errore humanorum iudiciorum, cum ueritas latet.

Quid ipsa iudicia hominum de hominibus, quae ciuitatibus in quantalibet pace manentibus deesse non possunt, qualia putamus esse, quam misera, quam dolenda? Quando quidem hi iudicant, qui conscientias eorum, de quibus iudicant, cernere nequeunt. Unde saepe coguntur tormentis innocentium [*]( 3 Verr. act. 2, 1, 15 9 Mt. 10, 36 ) [*]( 4 quam hae (mz. e1 6 posses p 14 malorum sup. lin. g cum] quo p 19 eius, m. 1 ex efxia corr., g 22 sint e 26 deesse non pomuiit in quantalibet pace manent. e )

382
testium ad alienam causam pertinentem quaerere ueritatem. Quid cum in sua causa quisque torquetur et, cum quaeritur utrum sit nocens, cruciatur et innocens luit pro incerto scelere certissimas poenas, non quia illud commisisse detegitur, sed quia non commisisse nescitur? Ac per hoc ignorantia iudicis plerumque est calamitas innocentis. Et quod est intolerabilius magisque plangendum rigandumque, si fieri possit, fontibus Iaci-imarum, cum propterea iudex torqueat accusatum, ne occidat nesciens innocentem, fit per ignorantiae miseriam, ut et tortum et innocentem occidat, quem ne innocentem occideret torserat. Si enim secundum istorum sapientiam delegerit ex hac uita fugere quam diutius illa sustinere tormenta: quod non commisit, commisisse se dicit. Quo damnato et occiso, utrum nocentem an innocentem iudex occiderit, adhuc nescit, quem ne innocentem nesciens occideret torsit; ac per hoc innocentem et ut sciret torsit, et dum nesciret occidit. In his tenebris uitae socialis sedebit iudex ille sapiens an non audebit? Sedebit plane. Constringit enim eum et ad hoc officium pertrahit humana societas, quam deserere nefas ducit. Hoc enim nefas esse non ducit, quod testes innocentes in causis torquentur alienis; quod hi, qui arguuntur, ui doloris plerumque superati et de se falsa confessi etiam puniuntur innocentes, cum iam torti fuerint innocentes; quod, etsi non morte puniantur, in ipsis uel ex ipsis tormentis plerumque moriuntur; quod aliquando et ipsi, qui arguunt, humanae societati fortasse, ne crimina inpunita sint, prodesse cupientes et mentientibus testibus reoque ipso contra tormenta durante inmaniter nec fatente probare quod obiciunt non ualentes, quamuis uera obiecerint, a iudice nesciente damnantur. Haec tot et tanta mala non deputat esse [*]( 2 in sup. lin. e 9 nescius 9 10 tortum est g 11 occiderit g 12 delegerit begpv; diligeret a; elegerit p Domb. 13 commisisse e dictturp 18 audebit mss.; sedebit v constringet g 19 pertrahet? 22 se otn. e 23 cum ... innocentes. in fnarg. e .24 ai e 25 toroe mentis in marg. g 29 uerba g 30 sciente g et] ac e putant p )
383
peccata; non enim haec facit sapiens iudex nocendi uoluntate, sed necessitate nesciendi, et tamen, quia cogit humana societas, necessitate etiam iudicandi. Haec est ergo quam dicimus miseria certe hominis, etsi non malitia sapientis. An uero necessitate nesciendi adque iudicandi torquet insontes, punit insontes, et parum est illi, quod non est reus, si non sit insuper et beatus? Quanto consideratius et homine dignius agnoscit in ista necessitate miseriam eamque odit in se et, si pie sapit, clamat ad Deum: De necessitatibus meis erue me!

CAPUT VII.

De diuersitate linguarum, qua societas hominum dirimatur, et de miseria bellorum, etiam quae iusta dicuntur.

Post ciuitatem uel urbem sequitur orbis terrae, in quo tertium gradum ponunt societatis humanae, incipientes a domo adque inde ad urbem, deinde ad orbem progrediendo uenientes; qui utique, sicut aquarum congeries, quanto maior est, tanto periculis plenior. In quo primum linguarum diuersitas hominem alienat ab homine. Nam si duo sibimet inuicem fiant obuiam neque praeterire, sed simul esse aliqua necessitate cogantur, quorum neuter linguam nouit alterius: facilius sibi muta animalia, etiam diuersi generis, quam illi, cum sint homines ambo, sociantur. Quando enim quae sentiunt inter se communicare non possunt propter solam diuersitatem linguae, nihil prodest ad consociandos homines tanta similitudo naturae; ita ut libentius homo sit cum cane suo quam cum homine alieno. At enim opera data est, ut [*]( 9 Ps. 24, 17\' ) [*]( 2 quia .... etiam om. e 5 iudicanti g 8 in se odit v 10 eruente el 13 dirimatur gfp; dirimitur v Domb. 17 urbem, omisso ad, e 20 innicem sibimet e 21 necessita g 22 norit linguam v 23 animalia muta v 25 linguae diuersitatem v 28 ad enim g; aperte enim b )

384
imperiosa ciuitas non solum iugum, uerum etiam linguam suam domitis gentibus per pacem societatis inponeret, per quam non deesset, immo et abundaret etiam interpretum copia. Velum est; sed hoc quam multis et quam grandibus bellis, quanta strage hominum, quanta effusione humani sanguinis conparatum est? Quibus transactis, non est tamen eorundem malorum finita miseria. Quamuis enim non defuerint neque desint hostes exterae nationes, contra quas semper bella gesta sunt et geruntur: tamen etiam ipsa imperii latitudo peperit peioris generis bella, socialia scilicet et ciuilia, quibus miserabilius quatitur humanum genus, siue cum belligeratur, ut aliquando conquiescant, siue cum timetur, ne rursus exsurgant. Quorum malorum multas et multiplices clades, duras et diras necessitates si ut dignum est eloqui uelim, quamquam nequaquam sicut res postulat possim: quis erit prolixae disputationis modus? Sed sapiens, inquiunt, iusta bella gesturus est. Quasi non, si se hominem meminit, multo magis dolebit iustorum necessitatem sibi extitisse bellorum, quia nisi iusta essent, ei gerenda non essent, ac per hoc sapienti nulla bella essent. Iniquitas enim partis aduersae iusta bella ingerit gerenda sapienti; quae iniquitas utique homini est dolenda, quia hominum est, etsi nulla ex ea bellandi necessitas nasceretur. Haec itaque mala tam magna, tam horrenda, tam saeua quisquis cum dolore considerat, miseriam fateatur; quisquis autem uel patitur ea sine animi dolore uel cogitat, multo utique miserius ideo se putat beatum, quia et humanum perdidit sensum. [*]( 1 suam om. p 3 habund. g 8 hostes desint v 11 genus hum. v belligerator g 17 meminet g1 23 mala tam] multi g tSquam seua g 25 patiatur p )

385
CAPUT VIII.

Quod amicitia bonorum secura esse non possit, dum a periculis, quae in hac uita sunt, trepidari necesse est.

Si autem non contingat quaedam ignorantia similis dementiae, quae tamen in huius uitae misera condicione saepe contingit, ut credatur uel amicus esse, qui inimicus est, uel inimicus, qui amicus est: quid nos consolatur in hac humana societate erroribus aerumnisque plenissima nisi fides non ficta et mutua dilectio uerorum et bonorum amicorum? Quos quanto plures et in locis pluribus habemus, tanto longius latiusque metuimus, ne quid eis contingat mali de tantis malorum aggeribus huius saeculi. Non enim tantummodo solliciti sumus, ne fame, ne bellis, ne morbis, ne captiuitatibus adfligantur, ne in eadem seruitute talia patiantur, qualia nec cogitare sufficimus; uerum etiam, ubi timor est multo amarior, ne in perfidiam malitiam nequitiamque mutentur. Et quando ista contingunt (tanto utique plura, quanto illi sunt plures) et in nostram notitiam perferuntur, quibus cor nostrum flagris uratur, quis potest, nisi qui talia sentit, aduertere? Mortuos quippe audire mallemus, quamuis et hoc sine dolore non possimus audire. Quorum enim nos uita propter amicitiae solacia delectabat, unde fieri potest, ut eorum mors nullam nobis ingerat maestitudinem? Quam qui prohibet, prohibeat, si potest, amica conloquia, interdicat amicalem uel intercidat adfectum, humanarum omnium necessitudinum [*]( 3 quae in hac uita sunt] praesentis uite p 4 est g fp; sit q v DQmb. nt 7 contingitur . ut m. 2, g 11 habe/mus, a eras., g 15 pa/ciantur, r erax., g 17 malitiamque, adscripto in marg. nequitiamque, e 19 plures codd.; plures et in pluribus locis v 23 solatia, in marg. socialia, e 24 proibet proibeat g 25 sq. interdicat .. interdicat, in marg. intercidat, e; interoidat .. intercidat b interdicat amicalem conuersationem p 26 omnium hum. v ) [*]( XXXX Aug. opera Seetio V paro II. ) [*]( 25 )

386
uincula mentis inmiti stupore disrumpat aut sic eis utendum censeat, ut nulla ex eis animum dulcedo perfundat. Quod si fieri nullo modo potest, etiam hoc quo pacto futurum est, ut eius nobis amara mors non sit, cuius dulcis est uita? Hinc enim est et luctus quoddam non inhumani cordis quasi uulnus aut ulcus, cui sanando adhibentur officiosae consolationes. Non enim propterea non est quod sanetur, quoniam quanto est animus melior, tanto in eo citius faciliusque sanatur. Cum igitur etiam de carissimorum mortibus, maxime quorum sunt humanae societati officia necessaria, nunc mitius, nunc asperius adfligatur uita mortalium: mortuos tamen eos, quos diligimus, quam uel a fide uel a bonis moribus lapsos, hoc est in ipsa anima mortuos, audire seu uidere mallemus. Qua ingenti materia malorum plena est terra, propter quod scriptum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? et propter quod ipse Dominus ait: Vae mundo ab scandalis, et iterum: Quoniam abundauit, inquit, iniquitas, refrigescet caritas multorum. Ex quo fit, ut bonis amicis mortuis gratulemur et, cum mors eorum nos contristet, ipsa nos certius consoletur, quoniam caruerunt malis, quibus in hac uita etiam boni homines uel conteruntur uel deprauantur uel in utroque periclitantur.

CAPUT VIIII.

De amicitia sanctorum angelorum, quae homini in hoc mundo non potest esse manifesta propter fallaciam daemonum, in quos inciderunt, qui multos sibi deos colendos putarunt.

In societate uero sanctorum angelorum, quam philosophi illi, qui nobis deos amicos esse uoluerunt, quarto [*]( 15 Iob 7, 1 16 Mt. 18, 7 17 Ib. 24, 12 ) [*]( 1 mentis inmitis b; inmitis mentis a stupore b dirrumpat t; dirumpat p aut] ac p 4 hic 6 5 est enim p v quidam p humani e 7 quod] qui a 11 quos] qfii (= quoniam) e 15 hominis p 16 ipee om. a 17 abundabit b e g 18 inquit om. ep refrigescitg p; refri- gessit b 21 malis caruerunt v 22 conterenturg 29 quarto constit. om. e )

387
constitnerunt loco, uelut ad mundum uenientes ab orbe terrarum, ut sic quodam modo conplecterentur et caelum, nullo modo quidem metuimus, ne tales amici uel morte nos sua uel deprauatione contristent. Sed quia nobis non ea, qua homines, familiaritate miscentur (quod etiam ipsum ad aerumnas huius pertinet- uitae) et aliquando Satanas, sicut legimus, transfigurat se uelut angelum lucis ad tentandos eos, quos ita uel erudiri opus est uel decipi iustum est: magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam, cum bonos angelos amicos se habere putat, habeat malos daemones fictos amicos, eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores, patiatur inimicos. Et cui magna ista Dei misericordia necessaria est nisi magnae humanae miseriae, quae ignorantia tanta premitur, ut facile istorum simulatione fallatur? Et illos quidem philosophos in inpia ciuitate, qui deos sibi amicos esse dixerunt, in daemones malignos incidisse certissimum est, quibus tota ipsa ciuitas subditur, aeternum cum eis habitura supplicium. Ex eorum quippe sacris uel potius sacrilegiis, quibus eos colendos, et ex ludis inmundissimis, ubi eorum crimina celebrantur, quibus eos placandos putarunt eisdem ipsis auctoribus et exactoribus talium tantorumque dedecorum, satis ab eis qui colantur apertum est.

CAPUT X.

Quis fructus sanctis de superata huius uitae tentatione pariatur.

Sed neque sancti et fideles unius ueri Dei summique cultores ab eorum fallaciis et multiformi tentatione securi sunt. In hoc enim loco infirmitatis et diebus malignis etiam ista [*]( 6 2. Cor. 11, 14 ) [*]( 7 uelut egpv; sicut ap Domb.; ut (I.; in b), 10 amicos fictos v 13 miseriae sup. lin. e; misericordiae g 15 in om. e 17 ista, in marg. ipsa, e 19 exçludis e 20 putarunt egp; putauerunt v Domb. 25 pariatur gfp; paratus sit v ) [*]( 25* )

388
sollicitudo non est inutilis, ut illa securitas, ubi pax plenissima adque certissima est, desiderio feruentiore quaeratur. Ibi enim erunt naturae munera, hoc est, quae naturae nostrae ab omnium naturarum creatore donantur, non solum bona, uerum etiam sempiterna, non solum in animo, qui sanatur per sapientiam, uerum etiam in corpore, quod resurrectione renouabitur; ibi uirtutes, non contra ulla uitia uel mala quaecumque certantes, sed habentes uictoriae praemium aeternam pacem. quam nullus aduersarius inquietet. Ipsa est enim beatitudo finalis, ipse perfectionis finis, qui consumentem non habet finem. Hic autem dicimur quidem beati, quando pacem habemus, quantulacumque hic haberi potest in uita bona; sed haec beatitudo illi, quam finalem dicimus, beatitudini conparata prorsus miseria reperitur. Hanc ergo pacem, qualis hic potest esse, mortales homines in rebus mortalibus quando habemus, si recte uiuimus, bonis eius recte utitur uirtus; quando uero eam non habemus, etiam malis, quae homo patitur, bene utitur uirtus. Sed tunc est uera uirtus, quando et omnia bona, quibus bene utitur. et quidquid in bono usu bonorum et malorum facit, et se ipsam ad eum finem refert, ubi nobis talis et tanta pax erit, qua melior et maior esse non possit.

CAPUT XI.

De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est uera perfectio.

Quapropter possemus dicere fines bonorum nostrorum esse pacem, sicut aeternam diximus uitam, praesertim quia ipsi ciuitati Dei, de qua nobis est ista operosissima disputatio, in [*]( 1 ut sup. lin. g 2 feruentia requera/tur, n eras., g 8 abentes. i i l. 12 aberi, l. 16 abemus g 15 mortales homines, i m. 2 mperscriptum, e * 19 U90, g 21 ac tanta e quam g 22 poscit el 26 possemos ubep p a; possimus g; possumus X v pacem esse a 27 aeternam esse v )

389
sancto dicitur psalmo: Lauda Hierusalem Dominum, conlauda Deum tuum Sion; quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te, qui posuit fines tuos pacem. Quando enim confirmatae fuerint serae portarum eius, iam in illam nullus intrabit nec ab illa ullus exibit. Ac per hoc fines eius eam debemus hic intellegere pacem, quam uolumus demonstrare finalem. Nam et ipsius ciuitatis mysticum nomen, id est Hierusalem, quod et ante iam diximus, uisio pacis interpretatur. Sed quoniam pacis nomen etiam in his rebus mortalibus frequentatur, ubi utique non est uita aeterna, propterea finem ciuitatis huius, ubi erit summum bonum eius, aeternam uitam maluimus commemorare quam pacem. De quo fine apostolus ait: Nunc uero liberati a peccato, serui autem facti Deo, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. Sed rursus quia uita aeterna ab eis, qui familiaritatem non habent cum scripturis sanctis, potest accipi etiam malorum uita, uel secundum quosdam etiam philosophos propter animae inmortalitatem uel secundum etiam fidem nostram propter poenas interminabiles inpiorum, qui utique in aeternum cruciari non poterunt, nisi etiam uixerint in aeternum: profecto finis ciuitatis huius, in quo summum habebit bonum, uel pax in uita aeterna uel uita aeterna in pace dicendus est, ut facilius ab omnibus possit intellegi. Tantum est enim pacis bonum, ut etiam in rebus terrenis adque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inueniri. De quo si aliquanto diutius loqui uoluerimus, non erimus, quantum arbitror, onerosi legentibus, et propter [*](1 Ps. 146, 12 sqq. 14 Rom. 6, 22 ) [*](1 psalmo sancto dicitur e 2 lauda e p confortauit elp 3 et 5 se/ras se/rae, r erasg 4 cui g 5 iam sup. lin. e illa g in- trauit g 6 nullus exiuit g 7 hinc e 12 uitam eternara e 17 ab his a v 19 cosdam e1 etiam sup. lin. e 20 etiam secundum v 21 interminales e 23 quod 9 28 quo/, d eras., 9 )
390
finem ciuitatis huius, de qua nobis sermo est, et propter ipsam dulcedinem pacis, quae omnibus cara est.

CAPUT XII.

Quod etiam bellantium saeuitia omnesque hominum inquietudines ad pacis finem cupiant peruenire, sine cuius adpetitu nulla natura sit.

Quod enim mecum quisquis res humanas naturamque communem utcumque intuetur agnoscit, sicut nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit. Quando quidem et ipsi, qui bella uolunt, nihil aliud quam uincere uolunt; ad gloriosam ergo pacem bellando cupiunt peruenire. Nam quid est aliud uictoria nisi subiectio repugnantium ? quod cum factum fuerit, pax erit. Pacis igitur intentione geruntur et bella, ab his etiam, qui uirtutem bellicam student exercere imperando adque pugnando. Unde pacem constat belli esse optabilem finem. Omnis enim homo etiam belligerando pacem requirit; nemo autem bellum pacificando. Nam et illi qui pacem, in qua sunt, perturbari uolunt, non pacem oderunt, sed eam pro arbitrio suo cupiunt commutari. Non ergo ut sit pax nolunt, sed ut ea sit quam uolunt. Denique etsi per seditionem se ab aliis separauerint, cum eis ipsis conspiratis uel coniuratis suis nisi qualemcumque speciem pacis teneant, non efficiunt quod intendunt. Proinde latrones ipsi, ut uehementius et tutius infesti sint paci ceterorum, pacem uolunt habere sociorum. Sed etsi unus sit tam praepollens uiribus et conscios ita cauens, ut nulli socio se committat solusque insidians et praeualens quibus potuerit obpressis et [*]( 7 sq. quod enim mecum ... sicut nemo est abegpaXv; quod mecum... sicut enim nemo est p Domb. quisque, in marg, quisquis, e res om. e1 naturam om. g 11 pertenere g 14 et om. e 15 belli constat e 16 etiam in marg. g 17 requiret g 20 ut sup. lin. g r. 21 dicionem g 22 pacis speciem v 24 infestis in paci g 25 Sed om. p1 26 conscios poe; conscius gp; consocios ae )

391
exstinctis praedas agat, cum eis certe, quos occidere non potest et quos uult latere quod facit, qualemcumque umbram pacis tenet. In domo autem sua cum uxore et cum filiis, et si quos. alios illic habet, studet profecto esse pacatus; eis quippe ad nutum obtemperantibus sine dubio delectatur. Nam si non fiat, indignatur corripit uindicat et domus suae pacem, si ita necesse sit, etiam saeuiendo conponit, quam sentit esse non posse, nisi cuidam principio, quod ipse in domo sua est, cetera in eadem domestica societate subiecta sint. Ideoque si offerretur ei seruitus plurium, uel ciuitatis uel gentis, ita ut sic ei seruirent, quem ad modum sibi domi suae seruiri uolebat: non se iam latronem latebris conderet, sed regem conspicuum sublimaret, cum eadem in illo cupiditas et malitia permaneret. Pacem itaque cum suis omnes habere cupiunt, quos ad arbitrium suum uolunt uiuere. Nam et cum quibus bellum gerunt, suos facere, si possint, uolunt eisque subiectis leges suae pacis inponere.

Sed faciamus aliquem, qualem canit poetica et fabulosa narratio, quem fortasse propter ipsam insociabilem feritatem semihominem quam hominem dicere maluerunt. Quamuis ergo huius regnum dirae speluncae fuerit solitudo tamque malitia singularis, ut ex hac ei nomen inuentum sit (Graece namque malus xax:m dicitur, quod ille uocabatur), nulla coniux ei blandum ferret referretque sermonem, nullis filiis uel adluderet paruulis uel grandiusculis imperaret, nullo amici conloquio frueretur, nec Vulcani patris, quo uel hinc tantum non parum felicior fuit, quia tale monstrum ipse non genuit; nihil cuiquam daret, sed a quo posset quidquid uellet et [*]( 4 profectum g1 5 annutum g 6 uinçdicat e 10 offeretur egp 11 sibi] si g doraum suam p seruire e 13 cum permaneret om. e 15 suum arbitrium v 19 feritatem m. 2 in ueritatem corr., g 21 tamquam ae2g; tantaque p 22 nam malus Graece v 25 imperaret. quod etiam fere et aues que rapinis insistunt pacem cum suis habent. nullo amici cett. b 26 uulgani e; uult cani b; ut cani g patres g qui ag hincj in g tantum om. p 27 facilior b talem bg non om. b 28 possit... possit g quidquid ... posset om. b )

392
quando posset et cum uellet auferret: tamen in ipsa sua spelunca solitaria. cuius, ut describitur, \'semper recenti caede tepebat humus,\' nihil aliud quam pacem uolebat, in qua nemo illi molestus esset, nec eius quietem uis ullius ten\'orne turbaret. Cum corpore denique suo pacem habere cupiebat, et quantum habebat, tantum bene illi erat. Quando quidem membris obtemperantibus imperabat, et ut suam mortalitatem aduersum se ex indigentia rebellantem ac seditionem famis ad dissofciandam adque excludendam de corpore animam concitantem quanta posset festinatione pacaret, rapiebat necabat uorabat et quamuis inmanis ac ferus paci tamen suae uitae ac salutis inmaniter ac ferociter consulebat; ac per hoc si pacem, quam in sua spelunca adque in se ipso habere satis agebat, etiam cum aliis habere uellet, nec malus nec monstrum nec semihomo uocaretur. Aut si eius corporis forma et atrorum ignium uomitus ab eo deterrebat hominum societatem, forte non nocendi cupiditate, sed uiuendi necessitate saeuiebat. Verum iste non fuerit uel, quod magis credendum est, non talis fuerit, qualis poetica uanitate describitur; nisi enim nimis accusaretur Cacus, parum Hercules laudaretur. Talis ergo homo siue semihomo melius, ut dixi, creditur non fuisse, sicut multa figmenta poetarum. Ipsae enim saeuissimae ferae, unde ille partem habuit feritatis (nam et semiferus dictus est), genus proprium quadam pace custodiunt, coeundo gignendo pariendo, fetus fouendo adque nutriendo, cum sint pleraeque insociabiles et soliuagae; non scilicet ut [oues] [*]( 2 Verg. Aen. VIII, 195 sq. 23 Aen. ViII, 267 ) [*]( 1 cum gpu-X; quem b p Domb.; quę a; et quantum e v 5 suo denique v 8 ad e2 11 uitae suae e 12 ac feroc. egp: et feroc. v Domb. consolabat g si per hoc p 14 cum aliis etiam v 18 uerum est quod iste p 19 non talis eqp; talis non v Domb. uam nitate poet. v discrib. g 20 cacos e ercules bg 21 seyihonio g i 26 soliuage g oues inclusi; non de gregibus bestiarum cicurum agitur, sed de animalibus natura sua congregabilibm; neqtie oues simili loco I, p. 606, 26 inter ea animalia commemorantur, \'quae congregata adque in gregibus malint uiuere\'. )
393
cerui columbae sturni apes, sed ut leones uulpes aquilae noctuae. Quae enim tigris non filiis suis mitis inmurmurat et pacata feritate blanditur? Quis miluus, quantumlibet solitarius rapinis circumuolet, non coniugium copulat, nidum congerit, oua confouet, pullos alit et quasi cum sua matre familias societatem domesticam quanta potest pace conseruat? Quanto magis homo fertur quodam modo naturae suae legibus ad ineundam societatem pacemque cum hominibus, quantum in ipso est, omnibus obtinendam, cum etiam mali pro suorum pace belligerent omnesque, si possint, suos facere uelint, ut uni cuncti et cuncta deseruiant; quo pacto, nisi in eius pacem uel amando uel timendo consentiant? Sic enim superbia peruerse imitatur Deum. Odit namque cum sociis aequalitatem sub illo. sed inponere uult sociis dominationem suam pro illo. Odit ergo iustam pacem Dei et amat iniquam pacem suam. Non amare tamen qualemcumque pacem nullo modo potest. Nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema uestigia.

Itaque pacem iniquorum in pacis conparatione iustorum ille uidet nec pacem esse dicendam, qui nouit praeponere recta prauis et ordinata peruersis. Quod autem peruersum est, etiam hoc necesse est ut in aliqua et ex aliqua et cum aliqua rerum parte pacatum sit, in quibus est uel ex quibus constat; alioquin nihil esset omnino. Velut si quisquam capite deorsum pendeat, peruersus est utique situs corporis et ordo membrorum, quia id, quod desuper esse natura postulat, subter est. et quod illa subter uult esse, desuper factum est; conturbauit carnis pacem ista peruersitas et ideo molesta est: uerum tamen anima corpori suo pacata est et pro eius salute satagit, et ideo est qui doleat: quae si molestiis eius exclusa [*]( 1 leones lupi a Domb. 2 inmurmorat g 3 pacat g 4 circum- ualet g 5 alet g 8 eundam g quanto g 9 pace suorum v d 10 omnes qui g se possent g 13 imitantur g 14 se , d sicco stilo inipressum, g 17 nullius e ρ α Domb.; nullum abgpv ita om. g 18 etiam om. pi 22 hoc etiam v 28 est inoleata v )

394
discesserit, quamdiu conpago membrorum manet, non est sine quadam partium pace quod remanet, et ideo est adhuc qui pendeat. Et quod terrenum corpus in terram nititur et uinculo quo suspensum est renititur, in suae pacis ordinem tendit et locum quo requiescat quodam modo uoce ponderis poscit, iamque exanime ac sine ullo sensu a pace tamen naturali sui ordinis non recedit, uel cum tenet eam, uel cum fertur ad eam. Si enim adhibeantur medicamenta adque curatio, quae formam cadaueris dissolui dilabique non sinat, adhuc pax quaedam partes partibus iungit totamque molem adplicat terreno et conuenienti ac per hoc pacato loco. Si autem nulla adhibeatur cura condendi, sed naturali cursui relinquatur, tamdiu quasi tumultuatur dissidentibus exhalationibus et nostro inconuenientibus sensui (id enim est quod in putore sentitur), donec mundi conueniat elementis et in eorum pacem paulatim particulatimque discedat. Nullo modo tamen inde aliquid legibus summi illius creatoris ordinatorisque subtrahitur, a quo pax uniuersitatis administratur; quia, etsi de cadauere maioris animantis animalia minuta nascantur, eadem lege creatoris quaeque corpuscula in salutis pace suis animulis seruiunt; etsi mortuorum carnes ab aliis animalibus deuorentur. easdem leges per cuncta diffusas ad salutem generis cuiusque mortalium congrua congruis pacificantes, quaqua uersum trahantur et rebus quibuscumque iungantur et in res quaslibet conuertantur et commutentur, inueniunt. [*]( 1 membr. manet compago v 2 adhuc est v 5 ponderis uoce 0 9 dilauique g sinant b e p 11 loco pacato v 12 condendi (contendi b) mss.; condiendi v 13 exalat. egp 16 particulatim paulatimque v 17 legibus aliquid e 19 canere g 20 sui animalis e; Bi suis animalibus p 21 et p 24 quibusque cum e )
395