De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXXXIII.

De auctoritate septuaginta interpretum, quae, saluo honore Hebraei stili, omnibus sit interpretibus praeferenda.

Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion; sicut etiam illa est interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen, quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in Latinam linguam interpretatum est, quod ecclesiae Latinae tenent; quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus. qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem . scripturas conuerterit. Sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei fateantur esse ueracem, septuaginta uero interpretes in multis errasse contendant: tamen ecclesiae Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc [*](1 sederent p 6 unas erat spir. e 7 acceperunt p 13 stili hebrei p 17 est om. p 20 recipit p eaque] atque e 22 etiam om. p 23 tenent latinae e 27 tam om. p )

337
tantum opus electorum neminem iudicant praeferendum; quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpretationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut, quod placuisset omnibus, hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuerit, profecto quisquis alius illarum scripturarum ex Hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus, aut si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. Spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem Spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut, si non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret, et aliquid praetermittere et aliquid addere, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem replebat et regebat interpretis. Nonnulli autem codices Graecos interpretationis Septuaginta ex Hebraeis codicibus emendandos putarunt; nec tamen ausi sunt detrahere, quod Hebraei non habebant et Septuaginta posuerunt; sed tantum modo addiderunt, quae in Hebraeis inuenta aput Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. Illa uero, quae non habent Hebraei, habent autem Septuaginta. similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt. Et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et Latini. Quae autem non praetermissa uel addita, sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciant etiam ipsum [*]( 3 se om. e 4 placuissegt e 6 apparuerit p; apparuit rell. v Donib. ) [*]( 9 congruere non v 18 et om. p 15 et si, in matg. ut ai, e ai \' om. p 19 potest.] uoluntatem p 20 interpretatione e 26 astericos e ) [*]( XXXX AUJ. opera sectio V para II. ) [*]( 22 )
338
non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. Si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis. nisi quid per homines dixerit Dei Spiritus, quidquid est in Hebraeis codicibus et non est aput interpretes septuaginta, noluit ea per istos, sed per illos prophetas Dei Spiritus dicere. Quidquid uero est aput Septuaginta, in Hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem Spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. Isto enim modo alia per Esaiam, alia per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit. ut uoluit. Quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere uoluit unus adque idem Spiritus; sed ita ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando; quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus unus pacis Spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem Spiritus unus apparuit.

CAPUT XXXXIIII.

Quid intellegendum sit deNineuitarum excidio. cuius denuntiatio in Hebraeo quadraginta dierum spatio tenditur, in Septuaginta autem tridui breuitate concluditur.

Sed ait aliquis: lQuo modo sciam quid Ionas propheta dixerit Nineuitis, utrum: Triduum, et Nineue euertetur. [*]( 25 Ion. 3. 4 ) [*]( 1 aborcente e1 2 utriusque p\' p a 3 igitur v 6 ea om. e il1..s proph. om. p 8 ea m. 2 in rasttra uocis etiam, 9 malluit >1 10 alium aliumque proph. uel aliter eadem per m. 1 in infer. marg. p aliumquej atque alium v 12 autem, in tnarg. por (sic) e apud 4; utros p per utros p 16 non om. e 17 tamen om. p more l\' uno ore v 22 tendit.] traditur p autem om. p 25 ninenitis p: niniuetis a; neniuitis g; niniuitis bev nineue p; neniue g; niniuen r: niniue a b v )

339
an: Quadraginta dies? Quis enim non uideat non potuisse utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione inminenti exitii ciuitatem? Cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragensimo die; si autem quadragensimo, non utique tertio. Si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in Hebraeo: Quadraginta dies, et Nineue euertetur. Septuaginta -quinque longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret, admoneretque lectorem utraque auctoritate non spreta ab historia sese adtollere ad ea requirenda, propter quae significanda historia ipsa conscripta est. Gesta sunt quippe illa in , Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum. Quapropter si per illam ciuitatem recte accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, euersa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius illa Nineue figuram gerebat, siue per quadraginta dies sine per triduum idem ipse significatus est Christus; per quadraginta scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et adscendit in caelum; per triduum uero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint septuaginta interpretes idemque prophetae ad perscrutandam altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint: lIn quadraginta diebus ipsum quaere, in quo et triduum potueris inuenire; [*]( 3 exitii,. in marg. exdii (sic pro excidii) e 7 neniue et sic semper g; niniue rell. v euertetur abgp; uertetur p; subuertetur ea / 8 longe om. p, uncis inclusit Domb. 12 sese usque ad historia m. 1 in marg. g 13 quippe sunt p 16 aliud p profundum p 25 resurrexerit e 27 septuaginta usque ad dixerint l. 29 om. e 30 et om. e poteris p ) [*]( 22* )
340
illud in adscensione, hoc in eius resurrectione reperies.\' Propter quod utroque numero significari conuenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per septuaginta interpretum prophetiam, tamen unus adque idem Spiritus dixit. Longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab Hebraica ueritate putantur septuaginta interpretes discrepare et bene intellecti inueniuntur esse concordes. Unde etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utriusque, id est ex Hebraeis et ex Septuaginta, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putaui, quoniam utraque una adque diuina est. Sed iam quae restant, ut possumus, exsequamur.

CAPUT XXXXV.

Quod post instaurationem templi Iudaei prophetas habere destiterint et exinde usque ad natiuitatem Christi continuis aduersitatibus sint adflicti, ut probaretur alterius templi aedificationem propheticis uocibus fuisse promissam.

Postea quam gens Iudaea coepit non habere prophetas, procul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se sperabat instaurato templo post captiuitatem, quae fuit in Babylonia, futuram esse meliorem. Sic quippe intellegebat populus ille carnalis, quod praenuntiatum est per Aggaeuni prophetam dicentem: Magna erit gloria domus istius nouissimae, plus quam primae; quod de nouotestamento dictum esse paulo superius demonstrauit, ubi ait aperte Christum promittens: Et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. Quo loco [*]( 24 Agg. 2, 10 27 ib. 2, 8 ) [*]( 2 potuit..... alterum om. e 8 ego etiam e modolo gl 11 quae iam e 12 possumus egp; possimus v Domb. 14 iud. prophet. gf; proph. iud. pqv 15 exindeus, omisso que, gf 16 sunt p 19 coep. iud. e )

341
septuaginta interpretes alium sensum magis corpori quam capiti, hoc est magis ecclesiae quam Christo, conuenientem prophetica auctoritate dixerunt: Venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus, id est homines, de quibus ipse Iesus in euangelio: Multi, inquit, uocati, pauci uero electi. Talibus enim electis gentium domus aedificatur Dei per testamentum nouum lapidibus uiuis, longe gloriosior, quam templum illud fuit, quod a rege Salomone constructum est et post captiuitatem instauratum. Propter hoc ergo nec prophetas ex illo tempore habuit illa gens et multis cladibus adflicta est ab alienigenis regibus ipsisque Romanis, ne hanc Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur inpletam.

Non multo post enim adueniente Alexandro subiugata est, quando etsi nulla est facta uastatio, quoniam non sunt ei ausi resistere et ideo placatum facillime subditi receperunt, non erat tamen gloria tanta domus illius, quanta fuit in suorum regum libera potestate. Hostias sane Alexander immolauit in Dei templo, non ad eius cultum uera pietate conuersus, sed inpia uanitate cum dis eum falsis colendum putans. Deinde Ptolomaeus, Lagi filius, quod supra memoraui, post Alexandri mortem captiuos inde in Aegyptum transtulit, quos eius successor Ptolomaeus Philadelphus beneuolentissime inde dimisit; per quem factum est, quod paulo ante narraui, ut septuaginta interpretum scripturas haberemus. Deinde contriti sunt bellis, quae in Macchabaeorum libris explicantur. Post haec capti a rege Alexandriae Ptolomaeo, qui est appellatus , Epiphanes; inde ab Antiocho rege Syriae multis et grauissimis malis ad idola colenda conpulsi, templumque ipsum repletum sacrilegis superstitionibus gentium. quod tamen dux [*]( 5 Mt. 22, 14 / ) [*]( 5 iobannes, in Margo /\'■ ihf, p 6 Dei aedific. v 9 nec] quod p 10 non habait p et om. p 14 enim post v 15 facta est v 16 ansi ei v 23 philadelfus beneuol... per m. 1 in marg. g beniaol. abeppa 28 anthioco g, et sic p. 342, 2 )

342
eorum strenuissimus ludas, qui etiam Macchabaeus dictus est, Antiochi ducibus pulsis ab omni illa idolatriae contaminatione mundauit.

Non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem, cum a genere sacerdotali esset alienus, quod nefas erat, pontifex factus est. Hinc iam post annos ferme quinquaginta, in quibus eis tamen pax non fuit, quamuis aliqua et prospere gesserint, primus aput eos Aristobolus adsumto diademate et rex et pontifex factus est. Antea quippe, ex quo de Babyloniae captiuitate reuersi sunt templumque instauratum est, non reges, sed duces uel principes habuerunt; quamuis et qui rex est possit dici princeps a principatu imperandi et dux eo, quod sit ductor exercitus; sed non continuo, quicumque principes uel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod iste Aristobolus fuit. Cui successit Alexander, etiam ipse rei et pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur. Post hunc uxor eius Alexandra regina Iudaeorum fuit, ex cuius tempore deinceps mala sunt eos secuta grauiora. Filii quippe huius Alexandrae Aristobolus et Hyrcanus inter se de imperio dimicantes uires aduersus Israeliticam gentem prouocauere Romanas. Hyrcanus namque ab eis contra fratrem poposcit auxilium. Tunc iam Roma subiugauerat Africam, subiugauerat Graeciam lateque etiam aliis orbis partibus imperans, tamquam se ipsam non ualens ferre, sua se quodam modo magnitudine fregerat. Peruenerat quippe ad seditiones domesticas graues ? adque inde ad bella socialia moxque ciuilia, tantumque se commmuerat et adtriuerat, ut ei mutandus rei publicae status. quo regeretur regibus, inmineret. Pompeius ergo, populi Romani praeclarissimus princeps, Iudaeam cum exercitu ingressus ciuitatem capit, templum reserat, non deuotione [*]( 4 post multum ap alcimua g; alchimus a b ep p a 5 esset. m. 2 superscripto non, e alienus om. e 6 etiam e 11 uel] et, in murg. uel, p quamuis enim e 18 deinceps abepof; et deinoeps git 20 aduersum e 24 ipsam abegp fv; ipsa p a Domb. ferre non ualens v 27 et] atque v )

343
supplicis, sed iure uictoris. et ad sancta sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat intrare, non ut uenerator, sed ut profanator accedit; confirmatoque Hyrcani pontificatu et subiugatae genti inposito custode Antipatro, quos tunc procuratores uocabant, uinctum secum Aristobolum ducit. Ex illo Iudaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt. Postea Cassius etiam templum exspoliauit. Deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam regem habere meruerunt, quo regnante natus est Christus. Iam enim uenerat plenitudo temporis significata prophetico spiritu per os patriarchae Iacob, ubi ait: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est, et ipse exspectatio gentium. Non ergo defuit Iudaeorum princeps ex Iudaeis usque ad istum Herodem, quem primum acceperunt alienigenam regem. Tempus ergo iam erat, ut ueniret ille, cui repositum erat, quod nouo promissum est testamento, ut ipse esset exspectatio gentium. Fieri autem non posset, ut exspectarent eum gentes uenturum, sicut eum cernimus exspectari, ut ueniat ad faciendum iudicium in claritate potentiae, nisi prius in eum crederent, cum uenit ad patiendum iudicium in humilitate patientiae.

CAPUT XXXXVI.

De ortu Saluatoris nostri, secundum quod Verbum caro factum est, et de dispersione Iudaeorum per omnes gentes, sicut fuerat prophetatum.

Regnante ergo Herode in Iudaea, aput Romanos autem iam mutato rei publicae statu imperante Caesare Augusto [*]( 11 Gen. 49, 10 ) [*]( *3 accessit e5 4 inposito custode Anti om. e 7 post om. e 8 etiam OIH. e regem alienig. e 9 uenerat] erat p 13 ipse erit p; ipse, u ni. 2 superscripto est, e 15 ergo] enim p 16 nopo e 18 gentes r eum v 19 ueniant e 20 iudicitium e in cla (— in saecula) e 21 uenerit e 23 nostri om. p 27 iam om. p )

344
et per eum orbe pacato natus est Christus secundum praecedentem prophetiam in Bethleem Iudae, homo manifestus ex homine uirgine, Deus occultus ex Deo Patre. Sic enim propheta praedixerat: Ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus. Qui ut in se commendaret Deum, miracula multa fecit, ex quibus quaedam, quantum ad eum praedicandum satis esse uisum est, scriptura euangelica continet. Quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore adscendit in caelum. Iudaei autem, qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, uastati infelicius a Romanis funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae dominabantur, eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt) per scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes et ante passionem et maxime post eius resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. Ceteri uero excaecati sunt, de quibus praedictum est: Fiat mensa eorum [coram ipsis] in laqueum et in retributionem et scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne uideant; et dorsum illorum semper incurua. Proinde cum scripturis nostris non credunt, conplentur in eis suae, quas caeci legunt. Nisi forte quis dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine proferuntur uel aliorum, si quae sunt, quae non pertinent ad populum Iudaeorum. Nobis quidem illae [*]( 2 Micb. 5, 2 4 Esai. 7. 14; Mt. 1, 23 19 Esai. 10, 22 22 Ps. 68, 28 eq. ) [*]( 2 iudeae g 4 in utero accipiet v; in utero om. p 14 alieniginae g 21 uero om. e 22 coram ipsis I; om. rell. 23 scandalum egptt; iu scand. abpf v 24 dors. eorum c 28 uel aliorum profer. v si mp. lin. g )
345
sufficrunt, quae de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inuiti perhibent eosdem codices habendo adque seruando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaqua uersum Christi ecclesia dilatatur. Nam prophetia in psalmis, quos legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia eius praeueniet me; Deus meus demonstrauit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam; disperge eos in uirtute tua. Demonstrauit ergo Deus ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus; et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt Iudaei, quamuis a Romanis fuerint deuicti et obpressi, ne obliti legem Dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil ualerent. Ideo parum fuit, ut diceret: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam, nisi adderet etiam: Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.

CAPUT XXXXVII.

An ante tempora Christiana aliqui fuerint extra Israeliticum genus, qui ad caelestis ciuitatis consortium pertinerent.

Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram [*]( 7 Ps. 58, 11 sq. 12 Rom. 11, 11 ) [*]( 4 quaque p 5 dilatatur ex delectatur corr. p 6 etiam legunt v 7 eius] tua p 8 in om. eg 9 eoa om. p disperde p 10 illos ep O 13 eos aup. lin. e in om. e eis, o m. 2, e perdedit g 17 etiam adderet v 20 prophetarum exgs 23 xpi p 26 ex om. g 27 canone ep )

346
notitiam uenit aut uenerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium. reuelatum est, et qui haec etiam praedicere inpulsi sunt, siue participes eiusdem gratiae fuerint siue expertes, sed per malos angelos docti sunt. quos etiam prae- \' sentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos. Nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. Populus enim re uera, qui proprie Dei populus diceretur. nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad ueros Israelitas supernae ciues patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt: quia si negant, facillime conuincuntur de sancto et mirabili uiro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est aduena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui diuino sic laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur. Quae tempora eius quamuis non inueniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel. Diuinitus autem prouisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum Deum uixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem Hierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est. nisi cui diuinitus reuelatus est unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui uenturus in carne sic antiquis [*]( 16 Iob. 1 ) [*]( 1 comulum g 2 quod e 3 homines Oln. e 4 hoc v etiam hec p 6 expartes g sunt begav; sint ap p Domb. 9 pertenuisse g 11 enim] el (= eius) e 13 uiros g 14 in aliis, in marg. in altis, e 15 mirabile e 16 prosilitus g 21 colligemus g 24 fuisse prouis. e )
347
sanetis praenuntiabatur, quem ad modum nobis uenisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei ciuitatem, Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum. Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per legum Christum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. Ideo nihil est firmius ad conuincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut diuina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus auulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque creuit ecclesia.

CAPUT XXXXVIII.

Prophetiam Aggaei, qua dixit maiorem futuram gloriam domus Dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in ecclesia Christi esse conpletam.

Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione conpleta est. Ex quo enim est instauratum, numquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata testantur. Haec autem domus ad nouum pertinens testamentum tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides uiui, quibus credentibus renouatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa [*]( 3 praedist. g 4 Christum Iesum v 6 ad conuincemlum p 9 scripta sunt codicibus v scripta .... sedibus in marg. e 10 de] a p tan 20 instaur. est v 21 tam e 22 primo e 23 deminut. g 27 utique ... quanto om. e )

348
renouatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum testamentum, quod appellatur nouum. Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam: Et dabo pacem in loco isto, per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus est; ut, quia illo loco instaurato significata est ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil aliud accipiatur, quod dictum est: Dabo pacem in loco isto, nisi dabo pacem in loco, quem significat locus iste). Quoniam omnia significantia uidentur quodam modo earum rerum, quas significant, sustinere personas; sicut dictum est ab apostolo: Petra erat Christus, quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. Maior est itaque gloria domus huius noui testamenti quam domus prioris ueteris testamenti, et tunc apparebit maior cum dedicabitur. Tunc enim ueniet desideratus cunctis gentibus, sicut legitur in Hebraeo. Nam primus eius aduentus nondum erat desideratus omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est) uenient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus. Tunc enim uere non uenient nisi electa, de quibus dicit apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ipse quippe architectus, qui dixit: Multi uocati, pauci uero electi, non de his, qui uocati sic uenerunt, ut de conuiuio proicerentur, sed de electis demonstraturus eat aedificatam domum, quae nullam ruinam deinceps formidabit. Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam in area uentilatio separabit, non apparet tanta gloria domus [*](8 Agg. 2, 10 11 1. Cor. 10, 4 15 Agg. 2, 8 22 Eph. 1, 4 28 Mt. 22, 14 ac ) [*](5 instaurata p 6 aliud om. epl recipiatur e 12 significat e 16 prius v erat om. e 17 cunctis ep 18 crediderant, a ex u corr., e 19 sensus] sermo p 20 inuenient e 24 uero] autem gv 26 deinceps formid. ruinam v 28 harea g )
349
huius, quanta tunc apparebit, quando, quisquis ibi erit, semper erit.

CAPUT XXXXVIIII.

De indiscreta multiplicatione ecclesiae, qua in hoc saeculo multi reprobi miscentur electis.

In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram conparat ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, tentationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam euangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perueniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis, et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus. Proinde uocem nunc agnoscimus eius inpleri, qui loquebatur in psalmo adque dicebat: Adnuntiaui et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per os proprium adnuntiauit et locutus est dicens: Agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum. Elegit discipulos, quos et apostolos nominauit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis inpleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto euangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro ueritate, [*]( 11 Mt 13, 47 14 1. Cor. 15, 28 16 Ps. 39, 6 19 Mt. 3, 2; 4, 17 21 Lc. 6, 13 ) [*]( 6 maligno nec. v 7 praesentem et ecclesia om. p 10 et om. p utique p 20 appropinquabit p 24 dispos. impleret v 27 et re- surr. e )

350
resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum. Conuersatus est in teiTa quadraginta dies cum discipulis suis adque ipsis uidentibus adscendit in caelum et post dies decem misit promissum Spiritum sanctum; cuius ueni. entis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.

CAPUT L.

De praedicatione euangelii, quae per passiones praedicantium clarior et potentior facta est.

Deinde secundum illam prophetiam: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem, et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus eum discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et ubi rursus eis de aduentu eius nouissimo requirentibus respondit adque ait: Non est uestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem Spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae, primum se ab Hierusalem diffudit ecclesia, et cum [*]( 14 Esai. 2, 3 17 Lc. 24, 45 sq. 23 Act. 1, 7 sq. ) [*]( 2 peccat. fusus est v 3 diebus e 7 ut] et p 8 eccles. cath. t\' 9 si e 20 tertia F 24 scire] nosse ae tempora codd. praeter n: tempora uel momenta av 25 superuenientis a 27 ut editur abeg pραf; in tota Iudaea et Samaria t\' )

351
in Iudaea adque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis adnuntiantibus euangelium, quos ipse sicut luminaria et aptauerat uerbo et accenderat Spiritu sancto. Dixerat enim eis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Qui ut frigidi timore non essent, igne caritatis ardebant. Denique non solum per ipsos, qui eum et ante passionem et post resurrectionem uiderant et audierant, uerum etiam post obitum eorum per posteros eorum inter horrendas persecutiones et uarios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe euangelium, contestante Deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et Spiritus sancti muneribus; ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemtione crucifixus est, Christiano amore uenerarentur sanguinem martyrum, quem diabolico furore fuderunt, ipsique reges, quorum legibus uastabatur ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei ueri fuerant antea persecuti.