De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXXV.

De trium prophetarum uaticinio, id est Aggaei, Zachariae et Malachiae.

Restant tres minores prophetae, qui prophetauerunt in fine captiuitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus Christum et ecclesiam hac apertius breuitate prophetat: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam, et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. Haec prophetia partim conpleta iam cernitur, partim speratur in fine conplenda. Mouit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus; mouit terram ingenti miraculo de ipso uirginis partu; mouit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moueri omnes gentes uidemus ad fidem. Iam uero quod sequitur: Et ueniet desideratus cunctis gentibus, de nouissimo eius exspectatur aduentu. Ut enim esset desideratus exspectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.

Zacharias de Christo et ecclesia: Exuit, inquit, ualde, filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluator; ipse pauper et adscendens super asinum et super pullum filium asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae. Hoc quando factum sit, ut Dominus Christus in itinere iumento huius generis uteretur, in euangelio legitur, ubi et haec prophetia commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere uisum est. Alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae [*]( 6 Agg. 2, 7 aq. 20 Zach. 9, 9 sq. 27 Mt. 21 ) [*](3 zacchar. g, et sic l. 5 20 bgp 5 et malach. a. malchias e 10 partem g 11 iam completa v conplenda/, m eras., g 18 desitler. esset v 22 uenit gp; ueniet v tibi om. p 23 asinum xł88.; asinam v 25 flumine eg ) [*]( XXXX AUI. opera Sectio V pars II. ) [*]( 21 )

322
loquens de remissione peccatorum per eius sanguinem: Tu quoque, inquit, in sanguine testamenti tu-i emisisti uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Quid per hunc lacum uelit intellegi, possunt diuersa sentiri etiam secundum rectam fidem. Mihi tamen uidetur non eo significari melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam quodam modo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in psalmo dicitur: Et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi.

Malachias prophetans ecclesiam, quam per Christum cernimus propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona Dei: Non est mihi uoluntas in uobis, et munus non suscipiam de manu uestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus. Hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo iam uideamus offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est: Non est mihi uoluntas in uobis, nec accipiam munus de manibus uestris, cessasse negare non possunt: quid adhuc exspectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum legunt et inpletum uident, inpleri non potuerit nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex persona Dei: Testamentum meum erat cum eo uitae et pacis. et.dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis mei reuereretur. Lex ueritatis erat in ore ipsius. in pace dirigens ambulauit mecum et multos conuertit ab iniquitate; quoniam labia sacerdotis [*]( 1 Zach. 9, 11 9 Ps. 39, 3 12 Mal. 1, 10 sq. 26 ib. 2, 5sqq. ) [*](4 sentire e 6 siccam prof. v 11 dei suscipiamo 9 14 magnom begpραf fj magnum est a v 22 de manibus uestris munus v possint e 24 potueriiit e adhuc] aliud p 26 cum ipso p 27 ei om. e 28 reueretur e 29 ambulabit eg conuertet e p )

323
custodient scientiam et legem inquirent ex ore eius; quoniam angelus Domini omnipotentis est. Nec mirandum est, quia Domini omnipotentis angelus dictus est Christus Iesus. Sicut enim seruus propter formam serui, in qua uenit ad homines, sic angelus propter euangelium, quod nuntiauit hominibus. Nam si Graeca ista interpretemur, et euangelium bona nuntiatio est et angelus nuntius. De ipso quippe iterum dicit: Ecce mittam angelum meum, et prospiciet uiam ante faciem meam; et subito ueniet in templum suum Dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis. Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in adspectu eius? Hoc loco et primum et secundum Christi praenuntiauit aduentum; primum scilicet, de quo ait: Et subito ueniet in templum suum, id est in carnem suam, de qua dixit in euangelio: Soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud; secundum uero, ubi ait: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in adspectu eius? Quod autem dixit: Dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis, significauit utique etiam Iudaeos secundum scripturas, quas legunt, Christum quaerere et uelle. Sed multi eorum, quem quaesierunt et uoluerunt, uenisse non agnouerunt, excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. Quod sane hic nominat testamentum, uel supra, ubi ait: Testamentum meum erat cum eo, uel hic, ubi eum dixit [*]( 3 ib. 3, 1 sq. 17 Io. 2, 19 ) [*]( T 2 omnipotentis Dei v 3 angelis g est dictus a 4 formam] personam p 5 sic ab egp p a; sic et v 6 ista nomina g; ista ita p interpretaremur e 8 mittam aegp p a; mitto b v 10 quem .... testamenti in marg. e 12 ueniet e 16 suum dng e 18 et in tridufl, in marg. et triduo, e 21 dixit gp; dicit rell. v Domb. ) [*]( 21* )
324
angelum testamenti, nouum procul dubio testamentum debemus accipere, ubi sempiterna, non uetus, ubi temporalia sunt promissa; quae pro magno habentes plurimi infirmi et Deo uero talium rerum mercede seruientes, quando uident eis inpios abundare, turbantur. Propter quod idem propheta, ut noui testamenti aeternam beatitudinem, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a ueteris terrena felicitate, quae plerumque datur et malis: Ingrauastis, inquit, super me uerba uestra, dicit Dominus, et dixistis: In quo detraximus de te? Dixistis: Vanus est omnis, qui seruit Deo, et quid plus, quiacustodiuimusobseruationes eius, et quia ambulauimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatificamus alienos, etreaedificanturomnes, quifaciunt iniqua; et aduersati sunt Deo, et salui facti sunt. Haec oblocuti sunt, qui timebant Dominum, unusquisque ad proximum suum; et animaduertit Dominus et audiuit; et scripsit librum memoriae in conspectu suo eis, qui timent Dominum et reuerentur nomen eius. Isto libro significatum est testamentum nouum. Denique quod sequitur audiamus: Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum seruientem sibi; et conuertimini, et uidebitis inter iustum et in ius t u ro, et inter seruientem Deo et non seruientem. Quoniam ecce dies uenit ardens sicut clibanus et concremabit eos, et erunt omnes alienigenae et [*]( 8 Mal. 3, 13 aqq.; 4, 1 sqq. ) [*]( 4 uident eis] uidentea e 6 beatitud. aeternara v 12 eius ex eis corr. e 15 et ante aduers. om. g 20 in isto g 22 in diem bpoafr; in die a e2 g; inde e1 qua a egp a f v; quam b p Domb. 24 eligit b p; elegit aegpaf homo eligit v conuertimini bgp1; conuertemini it e p2 v 27 uenit dies e 28 concremauit g; ñ cremabit e alieniginae g )
325
omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos dies, qui adueniet, dicitDominusomnipotens; et non derelinquetur eorum radix neque sarmentum. Et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius; et exibitis et exultabitis sicut uituli ex uinculis resoluti; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus uestris in die, in quo ego facio, dicit Dominus omnipotens. Hic est qui dicitur dies iudicii; de quo suo loco, si Deus uoluerit, loquemur uberius.

CAPUT XXXVI.

De Esdra et libris Macchabaeorum.

Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem tempus liberationis populi ex Babylonica seruitute scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus quam propheta (sicuti est et liber, qui appellatur Esther, cuius res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus inuenitur); nisi forte Esdras in eo Christum prophe tasse intellegendus est, quod inter quosdam iuuenes orta quaestione, quid amplius ualeret in rebus, cum reges unus dixisset, alter uinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus imperarent, idem tamen tertius ueritatem super omnia demonstrauit es. e uictricem. Consulto autem euangelio Christum esse cognoscimus ueritatem. Ab hoc tempore aput Iudaeos restituto templo non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobolum: quorum subputatio temporum non in [*]( 20 3 Esdr. 3, 4 sqq. ) [*]( 5 pinnis el g2 Domb.; pennis a b e2 gl p V exhibitis a; exilibitis e 6 exult.] letabitis a sicuti p reuoluti g 7 erit e 8 in die quo facio a iniquo e 12 ezdra gf 13 zacchar g 14 babylonica ab e gp fv; babylonia a; babyloniae p Domb. 15 18 nzdras bgp; hezras e 17 hester egp 19 quo g iuuenes quosdam v 24 esse cogn. egp; cogn. esse v Domb. 26 aristobolum 1YIS8.; Aristobulum v subpotatio g )

326
scripturis sanctis, quae appellantur canonicae, sed in aliis inuenitur, in quibus sunt et Macchabaeorum libri, quos non Iudaei, sed ecclesia pro canonicis habet propter quorundam martyrum passiones uehementes adque mirabiles, qui, antequam Christus uenisset in carne, usque ad mortem pro Dei lege certarunt et mala grauissima adque horribilia pertulerunt.

CAPUT XXXVII.

Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inueniatur antiquior.

Tempore igitur prophetarum nostrorum, quorum iam scripta ad notitiam fere omnium gentium peruenerunt, et multo magis post eos fuerunt philosophi gentium, qui hoc etiam nomine uocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore, quo Iudaeorum est soluta captiuitas, coepit excellere adque cognosci. Multo magis ergo ceteri philosophi post prophetas reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae moralis uel actiua dicitur, principatum, post Esdram in chronicis inuenitur. Non multo post etiam Plato natus est, qui longe ceteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus etiam superiores, qui nondum philosophi uocabantur, septem scilicet sapientes ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt in perscrutanda natura rerum studium eius imitati, Anaximandrum scilicet et Anaximenem et Anaxagoram aliosque nonnullos, antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur: nec illi prophetas nostros uniuersos temporis antiquitate praecedunt, quando quidem Thales, post quem ceteri fuerunt, regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel [*]( 1 canon. appell. v 5 carne aezgp Domb.; carnem belv 6 certauerunt v 14 afamo phytag. g 16 ergo magis v 19 mor/alis, t cras., e 23 ac] an g taleti g 24 praescrut. e 26 se philos. p se primus, se m. 2, e )

327
in\' eis litteris, quae toto orbe manarent, prophetiae flumen erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus et si quis alius aput Graecos fuit, his prophetis Hebraeis, quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur priores. Sed nec ipsi uerum theologum nostrum Moysen, qui unum uerum Deum ueraciter praedicauit, cuius nunc scripta in auctoritatis canone prima sunt, tempore praeuenerunt; ac per hoc, quantum ad Graecos adtinet, in qua lingua litterae huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam iactent, quo religione nostra, ubi uera sapientia est, si non superior, saltem uideatur antiquior. Verum, quod fatendum est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus, sicut in Aegypto, iam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, quae illorum sapientia diceretur; alioquin non scriptum esset in libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Aegyptiorum, tunc utique, quando ibi natus et a filia Pharaonis adoptatus adque nutritus etiam liberaliter educatus est. Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam prophetarum nostrorum tempore antecedere potuit, quando quidem et Abraham propheta fuit. Quid autem sapientiae potuit esse in Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tamquam magnam deam colendam putarunt, litteras traderet? Isis porro Inachi filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argiuis, quando Abrahae iam nepotes reperiuntur exorti. [*]( 15 Act. 7, 22 19 Gen. 20, 7 ) [*]( 1 prophetia et (fortWlse ut) g 9 fer/uerunt, b eraso, g 16 natus et b e 92 p2 p a Domb.; natus est aglpl f; natus est et v 17 edocatus g 20 esse potuit v 21 deam magnam v 22 putarunt gp; putauerunt rell. v 23 prius e )
328

CAPUT XXXVIII.

Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus canon propter nimiam non receperit uetustatem, ne per occasionem eorum falsa ueris insererentur.

Iam uero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande diluuium noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam quoque non inmerito dixerim; si quidem ipsa arca, quam fecit et in qua cum suis euasit, prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne etiam in canonica epistula apostoli Iudae prophetasse praedicatur? Quorum scripta ut aput Iudaeos et aput nos in auctoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam uidebantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro ueris. Nam et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis, qui pro suo sensu passim quod uolunt credunt. Sed ea castitas canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet uideri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur; quando quidem in ipsa historia regum Iuda et regum Israel, quae res gestas continet, de quibus eidem scripturae canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur et in libris dicuntur aliis inueniri, quos prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque prophetarum nomina non tacentur; nec tamen inueniuntur in canone, quem recepit populus Dei. Cuius rei, fateor, causa me latet, nisi quod existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, sanctus utique Spiritus reuelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione [*]( 24 1. Chron. 29, 29; 2. Chron. 9, 29 ) [*]( 3 recipit p 4 hoccas. gf miscerentur. in marg. i insererentar, p 6 noe utique e 8 et in qua ab e gp fv; et om. pi a Domb. 9 enoc g 19 sub tautae] subatantie g 23 aliis inueniri dicuntur v 24 scrips.] dixerunt e 28 itaque, in marg. utique, e )

329
diuina scribere potuisse, adque haec ita fuisse distincta, ut illa tamquam ipsis, ista uero tamquam Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad uber. tatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua auctoritate custoditur canon, praeter quem iam si qua etiam sub nomine uerorum prophetarum scripta proferuntur, nec ad ipsam copiam scientiae ualent, quoniam utrum eorum sint, quorum esse dicuntur, incertum est; et ob hoc eis non habetur fides, maxime his, in quibus etiam contra fidem librorum canonicorum quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non esse apparet illorum.

CAPUT XXXVIIII.

De Hebraicis litteris, quae numquam in suae linguae proprietate non fuerint.

Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, Hebraeam tantum linguam per illum, qui uocabatur Heber, unde Hebraeorum uocabulum est, fuisse seruatam, adque inde peruenisse ad Abraham, Hebraeas autem litteras a lege coepisse, quae data est per Moysen, sed potius per illam successionem patrum memoratam linguam cum suis litteris custoditam. Denique Moyses in populo constituit qui docendis litteris praeessent, priusquam diuinae legis ullas litteras nossent. Hos appellat scriptura 7pa[i{iatostoaif«>Yoy(:, qui Latine dici possunt litterarum inductores uel introductores, eo quod eas inducant, id est introducant, quodam modo in corda discentium uel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur gens de antiquitate suae sapientiae super patriarchas et prophetas nostros, quibus diuina inerat sapientia, ulla se uanitate [*]( 5 quem] quae e si qua iam v 6 uerorum (uerborum p) flIS8.; ueterum v 9 etiam om. p 13 aebreicis gf 18 non a lege 9 21 in om. px pop. Dei v 23 rpdMMciTOICdrOrOYC p; gram- roatoisagogus g 0, in marg b; grammatogisagogos (-gos ex -gas corr.) e; -gas a; -gos f; TPAMMATOY//- CArorOC a; Ypafi|i«T0Et«aY0»Y6i5 v 27 sapient. suae v 28 inerat diuina v uanitate om. e )

330
iactauerit, quando nec Aegyptus inuenitur, quae solet falso et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque sapientia sua patriarcharum nostrorum tempore praeuenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent, id est, antequam Isis eo uenisset easque ibi docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia et si quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia quam ad inluminandas uera sapientia mentes solet ualere? Nam quod adtinet ad philosophiam, quae se docere profitetur aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum uocauerunt, in illis terris eius modi studia claruerunt, longe quidem ante sapientes uel philosophos Graeciae, sed tamen post Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph, nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus auus Mercurii maioris, cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius,

CAPUT XXXX.

De Aegyptiorum mendacissima uanitate, quae antiquitati scientiae suae centum milia adscribit annorum.

Frustra itaque uanissima praesumtione garriunt quidam dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum conprehendit, amplius quam centum annorum milia numerari. In quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt? Non enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, [*]( 7 porro appellata est eorum g 8 quae quid g si] his p 9 di- 6ciplinarum doctrina p 10 ualere solet v 17 Atlas v 22 adscribit gf 24 grauissima, in marg. uanissima, e 25 conprehendit Acgyptns v conprehendat ex 28 iside/, 111 eras., g )

331
quod a litterarum etiam diuinarum ueritate non dissonat. Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex annorum milia conpleantur, quo modo non isti ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum tam diuersa et huic exploratae ueritati tam contraria persuadere conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam uidemus? Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui diuinae, quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem ciues inpiae ciuitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt doctissimos homines, quorum nullius contemnenda uideatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non inueniunt. Nos uero in nostrae religionis historia fulti auctoritate diuina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus litteris, quae seu uera seu falsa sint, nihil momenti adferunt, quo recte beateque uiuamus.

CAPUT XXXXI.

De philosophicarum opinionum dissensionibus et canonicarum aput ecclesiam concordia scripturarum.

Ut autem iam cognitionem omittamus historiae, ipsi philosophi, a quibus ad ista progressi sumus, qui non uidentur laborasse in studiis suis, nisi ut inuenirent quo modo uiuendum esset adcommodate ad beatitudinem capessendam, quur dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli, nisi quia ut homines humanis sensibus et humanis ratiocinationibus ista quaesierunt? Ubi quamuis esse potuerit et studium gloriandi, quo quisque alio sapientior et acutior [*]( 2 ab illo b 3 milia annorum v isti om. p 15 Hos e 18 monenti e 21 et om. f 27 capissendam g; capescend. ep 31 aliof fap. et auctior e )

332
uideri cupit nec sententiae quodam modo addictus alienae. sed sui dogmatis et opinionis inuentor, tamen ut nonnullos uel etiam plurimos eorum fuisse concedam, quos a suis doctoribus uel discendi sociis amor ueritatis abruperit, ut pro ea certarent, quam ueritatem putarent, siue illa esset, siue non esset: quid agit aut quo uel qua, ut ad beatitudinem perueniatur, humana se porrigit infelicitas, si diuina non ducit auctoritas? Denique auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant. Unde non inmerito, cum illa scriberent, eis Deum uel per eos locutum, non pauci in scholis adque gymnasiis litigiosis disputationibus garruli, sed in agris adque urbibus cum doctis adque indoctis tot tantique populi crediderunt. Ipsi sane pauci esse debuerunt, ne multitudine uilesceret, quod religione carum esse oporteret; nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio. Neque enim in multitudine philosophorum, qui labore etiam litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile quis inuenerit, inter quos cuncta quae sensere conueniant: quod ostendere hoc opere longum est.

Quis autem sectae cuiuslibet auctor sic est in hac daemonicola ciuitate adprobatus, ut ceteri inprobarentur, qui diuersa et aduersa senserunt? Nonne aput Athenas et Epicurei clarebant, adserentes res humanas ad deorum curam non pertinere, et Stoici, qui contraria sentientes eas regi ti adque muniri dis adiutoribus et tutoribus disputabant? Unde miror quur Anaxagoras reus factus sit, quia solem dixit esse lapidem ardentem, negans utique deum, cum in eadem [*]( um 5 sine non esset om. e 9 terminator el 11 locuti credimus cam eis non pauci p 12 scolis ep 13 in agris adque urbibus (cf. I. 12 in scbolis adque gymnaaiis) gp; in agris atque in urbibus rell. v Domb. 14 crediderint p Ipsi... debuerunt om. e 16 ita esse pauci p e earum e 19 quae inter cuncta p 21 demonicula e; dimimlcula, in marg. m. rec. demonicula, p 23 prius et om. p 24 ad eorum e 26 atque tutor. v 27 esse dix. v i I )

333
ciuitate gloria floruerit Epicurus uixeritque securus, non solum solem uel ullum siderum deum esse non credens, sed nec Iouem nec ullum deorum omnino in mundo habitare contendens, ad quem preces hominum supplicationesque perueniant. Nonne ibi Aristippus in uoluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antisthenes uirtute animi potius hominem fieri beatum adseuerans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici, in tam diuersis adque inter se contrariis finibus uitae summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam sapienti dicebat esse rem publicam, ad suam quisque sectam sectandam discipulos congregabat? Nempe palam in conspicua et notissima porticu, in gymnasiis, in hortulis, in locis publicis ac priuatis cateruatim pro sua quisque opinione certabant, alii adserentes unum, alii innumerabiles mundos; ipsum autem unum alii ortum esse, alii uero initium non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente diuina, alii fortuito et casibus agi; alii inmortales esse animas, alii mortales; et qui inmortales, alii reuolui in bestias, alii nequaquam; qui uero mortales, alii mox interire post corpus, alii uiuere etiam postea uel paululum uel diutius, non tamen semper; alii in corpore constituentes finem boni, alii in animo, alii in utroque, alii extrinsecus posita etiam bona ad animum et corpus addentes; alii sensibus corporis semper, alii non semper, alii numquam putantes esse credendum. Has et alias paene innumerabiles dissensiones philosophorum quis umquam populus, quis senatus, quae potestas uel dignitas publica inpiae ciuitatis diiudicandas et alias probandas ac recipiendas, alias inprobandas repudiandasque curauit, ac non passim sine ullo iudicio confuseque habuit in gremio suo tot controuersias hominum dissidentium, non de agris et domibus uel quacumque pecuniaria ratione, sed [*]( 2 desidertl ett de sideribus e1 17 fortuito e2 9 p ?; fortuitu abexa f v 17 18 alii mortales-alii inmortales ep 18 reuoluti g; resolui p 24 putant ep 26 qui senat. e 28 ac.. inprobandas om. p repudiend. e )
334
de his rebus, quibus aut misere uiuitur aut beate? Ubi etsi aliqua uera dicebantur, eadem licentia dicebantur et falsa, prorsus ut non frustra talis ciuitas mysticum uocabulum Babylonis acceperit. Babylon interpretatur quippe confusio, quod nos iam dixisse meminimus. Nec interest diaboli regis eius, quam contrariis inter se rixentur erroribus, quos merito multae uariaeque inpietatis pariter possidet.

At uero gens illa, ille populus, illa ciuitas, illa res publica, illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo pseudoprophetas cum ueris prophetis parilitate licentiae confuderunt, sed concordes inter se adque in nullo dissentientes sacrarum litterarum ueraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores. Ipsi eis erant philosophi, hoc est amatores sapientiae, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi prophetae, ipsi doctores probitatis adque pietatis. Quicumque secundum illos sapuit et uixit, non secundum homines, sed secundum Deum, qui per eos locutus est, sapuit et uixit. Ibi si prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum est: Honora patrem [tuum] et matrem tuam, Deus iussit. Si dictum est: Non moechaberis, non homicidium facies, non furaberis, et cetera huius modi, non haec ora humana. sed oracula diuina fuderunt. Quidquid philosophi quidam inter falsa, quae opinati sunt, uerum uidere potuerunt et laboriosis disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum Deus fecerit eumque ipse prouidentissimus administret, de honestate uirtutum, de amore patriae; de fide amicitiae, de bonis operibus adque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamuis nescientes ad quem finem et quonam modo essent ista omnia referenda, propheticis, hoc est diuinis, uocibus, quamuis per homines, in illa ciuitate populo commendata [*]( 5 L. XVI c. 4 p. 133, 12 sqq. 18 Exod. 20, 12 sqq. ) [*](1 quibus om. e 4 acciperit eg quippe interpr. t 7 possidentj/ 8 giens e 10 parilitate licentiae codd.; pari licentia v 12 cognosc. p et teneb. om. e 19 tuum om. bep p 24 dispot. g 25 fecerit Deus r 28 quodam g )

335
sunt, non argumentationum concertationibus inculcata, ut non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret, qui illa cognosceret.

CAPUT XXXXII.

Qua dispensatione prouidentiae Dei scripturae sacrae ueteris testamenti ex Hebraeo in Graecum eloquium translatae sint, ut gentibus innotescerent.

Has sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. Nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem, partim ui et annis, partim terrore subegerat, quando inter cetera Orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit; eo mortuo comites eius cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges habere coepit Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. Huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit; insuper et dona regia in templum Dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupiuerat habere in bibliotheca, quam nobilissimam fecerat. Has ei cum idem pontifex misisset Hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit; et dati sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni homines, linguae utriusque doctissimi, Hebraeae scilicet adque Graecae, quorum interpretatio ut Septuaginta uocetur, iam obtinuit consuetudo. Traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, [*]( 7 aeloquium gf gentibus g f; uniuersis gentibus p q 17 19 ptho- lomeos g 24 concupierat g bybliothica g 26 etiam ille v 30 mirabile eg )

336
cum ad hoc opus separatim singuli sederint (ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare), in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet; sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat; quoniam re uera spiritus erat unus in omnibus. Et ideo tam mirabile Dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum.