De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VII.

De disruptione regni Israelitici, qua praefiguratur perpetua diuisio Israelis spiritalis ab Israele carnali.

Rursus peccauit Saul per inoboedientiam, et rursus Samuel in uerbo Domini ait illi: Quia spreuisti uerbum Domini. spreuit te Dominus, ut non sis rex super Israel. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur Saul et [*]( 14 Lc. 19, 10 16 Eph. 1, 4 ) [*]( 2 esset regni v 6 aaltim g saccidentes g 11 sq. Dens aibi hominem v 12 more om. e 14 uerum abegppaf Domb.; uerum etiamr 27 ait illi in uerbo Domini v 29 post id erasum est quod, e )

229
ueniam precaretur rogaretque Samuelem, ut reuerteretur cum illo ad placandum Deum: Non reuertar, inquit, tecum; quia spreuisti uerbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conuertit Samuel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te, et diuidetur Israel in duo; et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnauit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem Dauid, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.

Non autem habet scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo [*]( 2 Reg. I, 15, 23 sqq. ) [*]( 1 cum illo erasum in a 2 dominum a S spernet ap IX fv Domb.;\' spernit g; spreuit be p 7 disrumpet ae ab om. a 11 verba ipse min. et non permanet non exstant in LXX 12 spernit egp te om. v 13 disrumpet a e 14 annos regno v 22 et 24 disrumpet a e 23 inuentum om. a1 28 non sup. lin. e )

230
tuo, ad carnis cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum camem, unde et Saul. Quod uero additum est: bono super te, potest quidem intellegi (meliori te\'; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamuis fuerit illic et Israel. in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus: inde tot ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.

De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: Et diuidetur Israel in duo, in Israel scilicet inimicum Christo et Israel adhaerentem Christo, in Israel ad ancillam et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, uelut Abraham adhuc adhaereret ancillae. donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse diuisum adque ita perseuerasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti uastatione subuersa adque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi Dauid fuerit potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea diuisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuisio uero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi [*]( 6 Ps. 109, 1 9 Io. 1, 47 12 Gal. 1, 24 19 Gen. 21, 10 20 Reg. III, 12 ) [*]( 3 et bono e 9 illuc gl 12 in om. e1 conuersatione, in marg. conuersione, e 16 et in israhel adh. e 17 ad om. el 23 a om. a ingenti, in marg. in tanta, e )

231
figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna adque inmutabilis significata est per hoc, quod adiunctum est: Et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet: non autem Deus, quem non paenitet, sicut hominem. Ubi enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur, inmutabili praescientia manente diuina. Ubi ergo non paenitere dicitur, non mutare intellegitur.

Prorsus insolubilem uidemus per haec uerba prolatam diuinitus fuisse sententiam de ista diuisione populi Israel et omnino perpetuam. Quicumque enim ad Christum transierunt uel transeunt uel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseuerant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis, qui eius inimici usque in finem uitae huius esse persistunt; sed in diuisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt. Nihil enim prodest testamentum uetus de monte Sina in seruitutem generans, nisi quia testimonium perhibet testamento nouo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, uelamen super corda eorum positura est; cum autem inde quisque transierit ad Christum, auferetur uelamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de uetere ad nouum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saul, quando exclamauit ad Dominum pro Israel, et exaudiuit eum, et, cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt coram Israel adque superati sunt: adsumsit lapidem unum [*]( 20 Gal. 4, 24 22 2. Cor. 3, 16 ) [*](2 est om. g 17 fine e 20 in seruitute p 22 quiBque inde v 24 ipsa intentio e 28 holocaustasim, a m. 2 ex o corr., e )

232
et statuit illum inter Massephat nouam et ueterem, et uocauit nomen eius Abennezer, quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: Usque hoc adiuuit nos Dominus. Massephat interpretatur intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Saluatoris. per quem transeundum est a Massephat uetere ad nonam, id est ab intentione, qua exspectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per nouum testamentum exspectatur in regno caelorum beatitudo uerissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuuat Deus.

CAPUT VIII.

De promissionibus ad Dauid in filio eius, quae nullatenus in Salomone, sed plenissime inueniuntur in Christo.

Iam nunc uideo esse monstrandum, quid ipsi Dauid. qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam diuinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem de qua agimus pertinet. Cum regi Dauid multa prospera prouenissent, cogitauit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est uerbum Dei ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Deus, quod non ab ipso Dauid sibi aedificaretur domus. neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices seruo meo Dauid: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ouili ouium, ut esses in ducem super populum meum super Israel, et eram tecum in [*]( 3 Reg. I, 7, 9 sqq. 26 ib. II. 7, 8 sqq. ) [*]( 1 masephat a p et sic in sqq. 3 hoc bgp1 a f Domb.; huc aepv adiunauit g 15 nunc om. e 18 scripta e qua de eg 22 dei egp; Domini abv Domb. 23 Deus dixisset v 26 fieret sibi e 27 dic g 28 accipite e 29 super bl e P ? f Domb.; super om. a bi a; in gv )

233
omnibus quibus ingrediebaris, et exterminaui omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum, qui sunt super terram; et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum. et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel; et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si uenerit iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo, sicut amoui, a quibus amoui faciem meam; et fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me, et thronus eius erit erectus usque in aeternum.

Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse conpletam, multum errat. Adtendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobile struxit, et non adtendit: Fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me. Adtendat ergo et adspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum [*]( 5 solecitus gt 9 nuntiauit eg 16 si p p fv; cura abeg iniquitatis e 19 sicut moui p faciem meam abegpa*; a faciem meam ex t ; a facie mea p fv Domb. 25 aedificauit g 26 nobile codd. praeter p, v; nobilissimum p Domb. struxit a e p; instruxit b a; extruxit gv Domb. 27 eius domus e 29 ab eis regem om. o1 30 idololatriam v )

234
adque deiectum; et non audeat existimare Deum uel hoc promisisse mendaciter uel talem Salomonem domumque eius futuram non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, iam uideremus ista conpleri, ne uane adque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Iudaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi Dauid promissum legunt, intellegunt non fuisse Salomonem, ut eo, qui promissus est tanta iam manifestatione, declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificauit et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo figuram definiat futurorum. Nam praeter libros diuinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagensimus primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei conuenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conueniunt, ut euidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa ueritas praesentata. Notum est enim, quibus. terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, quod in Christo uidemus inpleri. A flumine quippe dominandi sumsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem,. [*]( 5 Rom. 1, 3 27 Ps. 71, 8 ) [*]( 4 nostro qui factus] non factus gl 16 dominum nostrum <ta\'f 17 sunt el 19 diliniat g; declinat e; delineat v 25 praesentata est e 26 fuerit v 30 eo demonstrante eg )
235
monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, uerum etiam Dominum appellauerunt.

Nec ob aliud uiuente adhuc patre suo Dauid regnare coepit Salomon, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista praesigDat, quae ad eius patrem loquitur dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum illius. Quo modo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: Cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, alius pacificus intellegitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem Dauid praenuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Iesus Christus ueniret, procul dubio post mortem regis Dauid, cui sic est promissus, eum uenire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit apostolus, hoc est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos.

CAPUT VIIII.

Quam similis in psalmo octogensimo octauo sit prophetia de Christo his, quae in regnorum libris Nathan prophetante promittuntur.

Propter quod et in psalmo octogensimo octauo, cuius est titulus: Intellectus ipsi Aethan Israelitae. commemorantur promissiones Dei factae regi Dauid, et istis, quae in [*]( 21 1. Cor. 3, 17 ) [*]( 4 illarum regum v 5 ista om. e 10 aedificauit g 17 uenerit g 18 quia e 25 natham f g 26 promuntur f g 27 octuagesimo p et octauo abe 28 aetham /\' ezraitae pJ )

236
libro regnorum sunt posita, quaedam ibi similia dicuntur, sicut est: Iuraui Dauid seruo meo: Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et iterum: Tunc locutus es in adspectu filiis tuis et dixisti: Posui adiutorium super potentem, exaltaui electum de populo meo. Inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere ei. Et concidam inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt eum, fugabo. Et ueritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum aput reges terrae. In aeternum seruabo ei misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Quae omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte intelleguntur, sub nomine Dauid propter formam serui, quam de semine Dauid idem Mediator adsumsit ex uirgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid, quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone procliuius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro: Et si uenerit, inquit, iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; [*]( 2 Ps. 88, 4. 5 3 ib. 20 sqq. 26 Reg. II, 7, 14 sq. ) [*]( 3 tunc et iterum e 5 exaltaui g p Domb.; et exalt. abepv 8 confortabit abegpv; confortauit p; confirmauit a f 9 adponet nocere ei ab egp av; app. noc. eum f; nocebit eum p Domb. 10 eius ow. e a facie eius inimicos eius av 12 ipso codd. praeter p, v; illo p Domb. cornum Domb. 14 me om. e 16 eum aeg Domb.; illum bpf 17 ei egp Domb.; illi abv 20 iesu Xpo e quando recte intelleg. om.e 27 actibus el )
237
misericordiam autem meam non amoueam ab eo; tactibus significans plagas correptionis. Unde illud est: Ne tetigeritis christos meos. Quod quid est aliud, quam (De laeseritis\'? In psalmo uero cum ageret tamquam de Dauid, ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: Si dereliquerint, inquit, filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint; si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Non dixit (ab eis\\ cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem ualet. Non enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiae, possent inueniri ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus seruata misericordia diuinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris, quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: Iniquitas eius dicitur; in psalmo autem: Filiorum eius; ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de caelo, cum corpus eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Deinde in consequentibus psalmi: Neque nocebo, inquit, in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; id est, nequaquam Dauid mentiar. Solet enim sic loqui scriptura. Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: Semen eius in aeternum manet; et sedes eius sicut sol in con-. spectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis. [*]( 2 Ps. 104, 15 5 Ps. 88, 31 aqq. 20 Act. 9, 4 22 Ps. 88, 34 Bqq. 37 ib. u. 37 aq. ) [*]( 3 tetigeris el 9 flagellis abegpv; uerberibus p Domb. delicta aegpv; peccata b p Domb. 14 correctionibus g 28 manet egpaf Domb.; manebit abpv 30 fideles 91 )
238