De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT IIII.

De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii et de his, quae Anna, mater Samuelis, personam gerens ecclesiae prophetauit.

Procursus igitur ciuitatis Dei ubi peruenit ad regum tempora, quando Dauid Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans adque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta. uetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum. qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei ministerium Samuel simul officio functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex Dauid fundatus in regno hoc quod dico figurauerunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non uidetur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddidit eadem. pietate, qua uouerat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, exal. tatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore uestro. Quoniam [*]( 21 Reg. I, 2, 1-10, sec. LXX Y ) [*](.8 res e 9 de om. p 10 futura, ? m. 2 mperscr., e 14 ministerium abegpv; seruitium p Domb. 14 officium aega f 19fuditp 20 reddidit agpaf; reddit bev Donib. 21 exaltatum egpp Domb. et exalt. abafv 22 cornu αbαfν cor b\'; cornum paf Domb. dilatum e 23 os meum super inim. meos a sec. cod. Alex. 24 sicut ... :...... sanctus ow. e\' 26 gloriari abep pa Domb.; gloriari BU- perbe gv )

211
Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, quoniam non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Dominus ascendit in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est; et dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornu christi sui.

Itane uero uerba haec unius putabuntur esse mulierculae. de nato sibi filio gratulantis? Tantumne mens hominum a luce ueritatis auersa est, ut non sentiat supergredi modum feminae huius dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae iam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione conpleri, conuenienter mouetur, nonne intendit et adspicit et agnoscit per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam [*]( 3 infirmi a b2 e g p v infirmes bl p a Domb. (infirmi 212, 8 mss.) 5 eeptim g 9 principibus p 11 benedicit e2 12 in uirtutg e potest uir m. 2 reecript. g 18 faciens p, fortasse recte cf. praeparanB l. 1 et dans-dans l. 10; facit b suurn] eius f 15 uerba potens usque ad glorietur l. 16 ont. e 17 scire et intell. a 19 et ipse b g a 20 alterum et om. p exaltauit bea 21 cornu abegpv; cornum pa Jhmb. 25 huius feminae frijiu? e 28 etiam om. p ) [*]( 14* )

212
ciuitatem Dei, cuius rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles inplentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata inpetrauit, exultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi uult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram; quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamuis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, siue sex, quibus- septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: Dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornu christi sui, unde dicebat, si non prophetabat?

Dicat ergo ecclesia Christi, ciuitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum cor et cornu uere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum; quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec in praeconibus adligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in euangelio legitur, senex amplectens paruum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit. [*]( 28 Lc. 2, 29 sq. ) [*]( 5 tautumjJ/j, eras. modo, e 7 potentiae b 8 uirtatee el; airtutem /.XI 10 11 13 septim g 16 exaltauit 6 e 17 cornum p1 / Domb. 21 et exalt. v cornum p a Domb.; cor bl 22 est cor e cornum a 25 allegatis g 26 in om. e 27 sanctus symeon e sicut et g 28 dimittis inquit a e gt p v; dimittes inq. bgl; inq. dimittes p1 o; inq. dimittis Domb. )

213
Domine, seruum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Dicat itaque ecclesia: Laetata sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster; tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore uestro; quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse uos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Haec dicuntur aduersariis ciuitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua uirtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ei quibus sunt etiam carnales Israelitae, - terrenae Hierusalem ciues terrigenae, qui, ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus adque iustificans) et suam uolentes constituere (id est uelut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum adque ideo et arbiter conscientiarum, ibi uidens cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinuentiones suas. Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exsequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt uirtute. Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam potentes sibi uidentur, ut sine Dei dono adque adiutorio humana sufficientia diuina possint inplere mandata, et praecinguntur uirtute, quorum interna uox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. [*]( 10 Gal. 6, 3 15 Rom. 10, 3 21 Ps. 93, 11 30 Ps. 6, 3 ) [*]( 2 laeta el 7 gloriari ablegppf Domb.; glor. superbe b2 a v 9 nemo sit e 10 se ipsum se inducit e 16 adque] et v 17 statuere af partam gpv; paratam abep; factam f 19 se om. gx 27 potentea esse e 28 sofficientiae el )
214
Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intellegendi pleni panibus. nisi idem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (quo uerbo minus quidem Latine, bene tamen expressum est, quod ex maioribus minores facti sunt), quia et in ipsis panibus, id est diuinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, postea quam per nouum testamentum ad eloquia illa uenerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed caelestia sapuerunt. Et hoc uelut quaereretur causa quur factum sit: Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod propbetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est uniuersae ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Iohannes apostolus ad septem scribit ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in prouerbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia aedificauit sibi domum et subfulsit columnas septem. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei ciuitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberae in ea erant, uirtus eius erant; nunc uero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa uirtute infirmata est.

Dominus mortificat et uiuificat; mortificauit illam. quae multa erat in filiis, et uiuificauit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamuis commodius possit intellegi eosdem uiuificare, quos mortificauerit. Id enim uelut repetiuit addendo: Deducit ad inferos et reducit Quibus enim [*]( 4 Rom. 3, 2 16 Apoc. 1, 4 18 Prou. 9, 1 ) [*]( 3 iidem v 5 latino abegppv; latine a Domb. 10 esurienda e\' 13 septim g 14 hoc g 15 quod ex g 16 iohannis gl 17 Beptiin jp1 19 subfulsit g; suffulsit rell. v 20 septim gl 21 oreretur g Domb.; oriretur abep v 22 in filiis om. g 28 septim g )

215
dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adiungit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: Et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo modo eosdem ipsos uiuificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controuersia fidelium in illo potius uidemus inpletum, capite scilicet nostro, cum quo uitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam. Nam cum proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique mortificauit eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundem rursus uiuificauit. Et quia in prophetia uox eius agnoscitur: Non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.

Iam uero quod adiungitur: Suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intellego, qui propter nos pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim [*]( 1 Col. 3, 1 sqq. 13 Rom. 8, 32 17 Ps. 15, 10 22 Iac. 4, 6 26 2. Cor. 8, 9 ) [*]( 1 si mortui estia] si consurrexistis sacr. BilJl. 2 ubi usque ad sapite I. 4 om. bl dextera g, in marg. b1 5 ut ex et corr. b 13 cum ffpv; qui abe pa Domb. 17 derelinquens g 18 et om. e 19 facit et ditat] et diuites facit a 21 et ante humil. om. e 22 resistet g 27 factus est pauper v )

216
de terra suscitauit tam cito, ut caro eius non uideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper; stercus uero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores ludaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est ille supra omnes diuites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dixerant enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc uotum potentissime uouerant. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans uotum uouenti? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, uotum uouenti. Non enim Domino quisquam quidquam rectum uoueret, nisi qui ab illo acciperet quod uoueret. Sequitur: Et benedixit annos iusti, ut cum illo scilicet sine fine uiuat, cui dictum est: Et anni tui non deficient. Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; antequam ueniant enim, non sunt; cum autem uenerint, non erunt, quia cum suo fine ueniunt. Horum autem duorum, id est dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur. nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: Quia non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium eius; illum scilicet, qui homini uouenti inuidet et resistit, ne ualeat inplere quod uouit. Potest ex [*]( 2 Ps. 112, 7 6 Phil. 3, 7 sq. 12 Mt. 19, 28 14 Mt. 19, 27 22 Pa. 101, 28 ) [*]( 6 inquit, fuerunt v 9 lucrificerem e 13 hereditate e 19 quia e g 20 acceperit g 23 enim ueniant v 24 uenerint om. e )
217
ambiguo Graeco intellegi et aduersarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto aduersarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et uincetur a nobis, sed non uiribus nostris, quia non in uirtute potens est uir. Dominus ergo infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus; ut uincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos.

Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Non parua ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem uiuit. qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Quur ergo additum est: In medio terrae? Quod si non adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem uitae, quae in hoc agitur corpore, superesse [*]( 15 1. Cor. 4, 7 19 1. Tim. 1, 5 22 1. Io. 4, 7 ) [*]( 1 et om. rt1 3 fit et uincetur p pl; fiet et uincetur a b; fit et uincitur egv Domb. 4 non om. gl uirtute sua e 7 effecit v 8 prudens sua v 9 potent. sua v 13 et sciat etiam e 19 fines e1 23 iustitiam et iudicium e )

218
tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic diuinum euadi posse iudicium: in medio terrae mihi uidetur dictum \'cum quisque uiuit in corpore\'. In hac quippe uita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium adque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi diiit apostolus per tempus, quo uixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente adque inpia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus. quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitauit in corpore.

Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi [*]( 8 2. Cor. 5, 10 16 Ps. 73, 12 20 Io. 1, 14 29 Eph. 4, 9 sq. ) [*]( 1 dum] diu, in marg. do, e; cum p est g 5 recepit «\'/ recipiet e1 resurienti e1 8 et iust. v iusticiam g recipiet abelv 9 per] in g 13 et neque g 19 quia.... saecula om. 91 operatus eat e 22 his om. e\' 25 deus, in marg. dftf. e inquit, ascendit v 27 sq. do- minus in caelum xps e uenturos el )

219
qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adinpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset inpleuit. De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae uineae, comminatus est aput Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse iudicabit extrema terrae, ac si diceretur: \'Etiam extrema terrae.\' Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis: quoniam non iudicabuntur, quae in melius uel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Qui ergo perseueranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, uirtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat eis uirtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, uincant. Et exaltabit cornu christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornu christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in caelos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabit cornu christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornu exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetauit, Samuelis mater, sancti [*](7 Esai. 5, 6 18 Mt. 10, 22 ) [*](1 et om. g 4 Spiritu sancto v 6 Isaiam v 8 sic e 11 qua e1; quia e3 13 quod sup. lin. e 19 fundit e 20 sqq. cornum a Domb. 21 eialtauit p enim sup. lin. e supra om. p scriptum est p 23 dicitur hic e 24 chrieti p DomL.; christi sui abegv 25 ipsa ista e 27 christos aup. lin. e 28 dicere, in marg. intellegere, e )
220
uiri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc inpleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.

CAPUT V.

De his, quae ad Heli sacerdotem homo Dei prophetico locutus est spiritu, significans sacerdotium, quod secundum Aaron institutum fuerat, auferendum.

Sed hoc euidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et uenit homo Dei ad Heli et dixit: Haec dicit Dominus: Reuelatus reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi, ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit [*]( 18 Reg. I, 2, 27-36 ) [*]( 4 septim g 8 aharon g 10 eli g 14 reaelatas reuelatns g p Domb.i reuelatus ablep; reuelans reuelatus Wav 16 doma e pha- .. rao egf Domb.; pharaonie abp v 17 septris (sic), in marg. tribnbus, e 18 potarent e1 19 efoth e 23 omnis] nominis abegpp a 24 Dixi om. g )

221
me, spernetur. Ecce dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum. quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam partem sacerdotii tui manducare panem.

Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii ueteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse conpleta. (Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta. fuerat a Domino, ut seruiret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum legum futura fuerat, adumbrata est, et ad uetus testamentum proprie, figurate uero pertinebat ad nouum prophetia facti etiam ipsa, non uerbi, id scilicet facto significans, quod uerbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante Dauid, et alii deinceps, antequam tempus ueniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici [*]( 26 Reg. II, 15, 24 ) [*]( 1 uenient e1 2 senior tibi e 3 domumea g 5 omnes a g supllerunt domui a 6 decident abgp f; decidet epv 7 hos om. e 9 quae tnnt e 12 dieb. omn. e 17 enim sit oviisso non b (sit in raa.), a 18 quam] non de tribu leui b a 19 tamen non erat] et ideo nec a haaron g 20 depotata g ac per hoc] tamen a 24 uero e eli g 26 Sadoch a b2 e v )

222
per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non uideat esse conpleta? Quando quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos remansit ludaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit, spernetur. Quod enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus. de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit huius in illa Aegyptia seruitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam uidemus inpletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur. tenentur et uidere nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit. dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius. Ecce dies. qui praenuntiati sunt, iam uenerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius genere est homo. cum uidet sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe maeroris. [*](6 dicente om. e 11 dotnus e 15 pharao egpaf; pharaoiiis abpv 16 domui e 25 uerum g 27 pronuntiati e 29 uidit e 30 poll/ere. u (?) eras., g )
223

Proprie autem ad huius domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: Et omnia qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: die uno morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo huius. quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum huius significauit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad illum iam pertinet sacerdotem, cuius figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Iesu noui testamenti uero sacerdote dicuntur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat; et aedificabo ei domum fidelem. Ipsa est aeterna et superna Hierusalem. Et transibit, inquit, coram Christo meo omnibus diebus. Transibit dixit \'conuersabitur\'; sicut superius dixerat de domo Aaron: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. Quod autem ait: Coram Christo meo transibit, de ipsa domo utique intellegendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse mediator adque saluator. Domus ergo eius coram illo transibit. Potest et transibit intellegi de morte ad uitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem saeculi huius ista mortalitas. Quod autem ait Deus: Qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat: non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis huius effigie factus ad imaginem [*]( 1 eli g 2 supererit a 3 decident gp f Domb.; decidet abev a die uno cod-d. praeter p, v; uno die p Domb. 13 quae om. et meo sunt e 14 domum ei e 17 dixit] inquid g 23 transibit et e 25 ait autem e per qui omnia, qui m. 2 insert., e 29 pes agpp f Domb.; pedes beaν haec e 30 effigies e. )

224
Dei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo: Sub umbra alarum tuarum proteges me; ut intellegant homines de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis rerum uocabulis ista dici.

Quod uero adiungitur: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei, non proprie de domo dicitur huius Heli. sed illius Aaron, de qua usque ad aduentum Iesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam nunc usque- non desunt. Nam de illa domo huius Heli iam supra dictum erat: Et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Quo modo ergo hic uere dici potuit: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei, si illud est uerum, quod ultore gladio nemo inde superarit? nisi quia illos intellegi uoluit, qui pertinent ad stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit: Reliquiae saluae fient (unde et apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt), quia de talibus reliquiis bene intellegitur esse, de quo dictum est: Qui superauerit in domo tua: profecto credit in Christum; sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt, qui, licet rarissime, tamen credant; et inpletur in eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adiunxit: Veniet adorare ei obolo argenti. Cui adorare, nisi summo illi sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem Aaron ad hoc ueniebant homines ad templum uel altare Dei, [*]( 2 Ps. 16, 8 17 Eaai. 10, 22 18 Rom. 11, 5 ) [*]( 2 proteges epplaf; protege abgv 6 ueniet//orare 6 10 omnesgp supererit a 11 decident bgppf; decidet aeav 12 supererit a 13 uerum est g 14 superarit g; superauerit p Domb.; luper/erit b; supererit aepv 19 factae g p1 a1 Domb.; saluae factae aepv; salaae omisso factae, b 20 de quo] quod p1 21 supererit a 23 gente om. e 24 in eo abeppaf Domb.; in eis gv 26 illi summo v )

225
ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait: Obolo argenti, nisi breuitate uerbi fidei, de quo commemorat apostolus dictum: Verbum consummans et breuians faciet Dominus super terram? Argentum autem pro eloquio poni psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.

Quid ergo dicit iste, qui uenit adorare sacerdoti Dei et sacerdoti Deo? Iacta me in partem sacerdotii tui, manducare panem. Nolo in patrum meorum conlocari honore, qui nullus est; iacta me in partem sacerdotii tui. Elegi enim abiectus esse in domo Dei; qualecumque et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tui. Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cuius plebis ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium. Quamuis nonnulli \'sacrificii tui\' sint interpretati, non (sacerdotii tui\'; quod nihilo minus eundem significat populum Christianum. Unde dicit apostolus Paulus: Unus panis, unum corpus multi sumus. Quod ergo addidit: Manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: Panis, quem eg4 dedero, caro mea est pro saeculi uita. Ipsum est sacrificium; non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, qui legit, intellegat. Breuis itaque ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur: Iacta me in partem sacerdotii tui manducare panem; ipse est obolus argenti, quia et breue est et eloquium Domini est habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius, [*]( 3 Rom. 9, 28; Esai. 10, 23 5 Ps. 11, 7 11 Ps. 83, 11 15 1. Petr. 2, 9 18 1. Cor. 10, 17 21 Io. 6, 51 ) [*]( 1 autem om. e 3 breuiens e 8 in partem abegppaf Domb.; in nnam partem p 10 honorem g 12 et quantulumcunque om. e 16 eunt el 19 post suinus in a b legitur: et iterum. exhibeatis inquit corpora uestra hostiam uiuam (Rom. 12, 1). 20 addit p ) [*]( IXXX Ang. opera Sectio V para II. ) [*]( 15 )

226
dedisse se cibos domui Aaron de uictimis ueteris testamenti, ubi ait: Dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam (haec quippe fuerant sacrificia Iudaeorum): ideo hic dixit: Manducare panem, quod est in nouo testamento sacrificium Christianorum.

CAPUT VI.

De Iudaico sacerdotio et regno, quae cum in aeternum dicantur statuta, non permanent. ut alia intellegantur, quorum spondetur aeternitas.

Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant, non frustra tamen moueri quispiam potest ac dicere: Quo modo confidimus uenire omnia, quae in libris illis uentura praedicta sunt, si hoc ipsum, quod ibi diuinitus dictum est: Domus tua et domus patris tui transibunt coram meinaeternum, effectum habere non potuit? quoniam uidemus illud sacerdotium fuisse mutatum, et quod illi domui promissum est. nec sperari aliquando conplendum, quia illud, quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intellegit aut non recolit etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbram futuri aeterni sacerdotii constitutum; ac per hoc, quando aeternitas ei promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei, quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio eius debuit prophetari.

Regnum quoque isto modo etiam Saulis ipsius, qui certe reprobatus adque reiectus est, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri. Oleum quippe illud, quo unctus est et [*]( 14 Reg. I, 2, 30 ) [*]( 1 se sup. lin. g domui Aaron cibos v 8 sq. ut alia uulgantur correspondentia qUQтŲ.rp Ş);IQų<Įę omisso aeternitas q 13 futura e 16 uidimus e 22 ei aeternitas v 28 regnium e erant g )

227
ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum et magnum sacramentum intellegendum est; quod in eo tantum ueneratus est ipse Dauid, ut percusso corde pauitauerit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saul urgente intrauerat necessitate naturae, exiguam particulam uestis eius retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quo modo ei pepercerit, cum posset occidere, adque ita suspicionem de animo eius, qua sanctum Dauid putans inimicum suum uehementer persequebatur, auferret. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule uiolati, quia uel indumentum eius sic adtrectauit, extimuit. Ita enim scriptum est: Et percussit cor Dauid super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis eius. Viris autem, qui cum illo erant et, ut Saulem in manus suas traditum interimeret, suadebant: Non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc uerbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum; quia christus Domini est hic. Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat, tanta ueneratio exhibebatur. Unde et illud, quod ait Sauli Samuel: Quoniam non seruasti mandatum meum, quod mandauit tibi Dominus, quem ad modum nunc parauerat Dominus regnum tuum usque in aeternum super Israel: et nunc regnum tuum non stabit tibi, et quaeret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum; quia non custodisti quae mandauit tibi Dominus, non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparauerit regnaturum, et hoc postea noluerit seruare peccanti (neque enim eum [*]( 15 Reg. I, 24, 6 sq. 20 ib. 13, 13 sq. ) [*]( 3 pauitauerit ex putauerit corr., in marg. palpitauerit. e 5 eis et 13 pinnolam g 15 conting/at, u (?) eras., g 19 ipsum g 26 mandauit g 30 enim om. e ) [*](15* )
228
peccaturum esse nesciebat); sed praeparauerat regnum eius, in quo figura regni esset aeterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit, quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies eius, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes uideretur inpleri quod dictum est: In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem; siue Dauid siue ipsum Mediatorem significans testamenti noui, qui figurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse Dauid et progenies eius. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit; sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri. uerum ipsi quoque Unigenito eius, qui uenit quaerere quod perierat, usque adeo iam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi ergo dixit \'suum habebit\'. Unde in Latina lingua hoc uerbum accipit praepositionem et Cadquirit) dicitur; quod satis apertum est quid significet. Quamquam et sine additamento praepositionis quaerere intellegatur adquirere; ex quo lucra uocantur et quaestus.