De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT X.

Quam diuersa acta sint in regno terrenae Hieru salem ab his, quae promiserat Deus, ut intellegeretur promissionis ueritas ad alterius regis et regni gloriam pertinere.

Post haec tantae promissionis ualidissima firmamenta, ne putarentur in Salomone conpleta, tamquam id speraretur nec inueniretur: Tu uero, inquit, reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad euersionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse Dauid, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege Dauid et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe Dauid eum christum Domini appellat): erat tamen unus uerus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in Dauid uel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei uenturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit adque ait: Euertisti testamentum serui tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius formidinem; [*]( 14 ib. n. 89 18 Reg. I, 24, 7 27 Ps. 88, 40 sqq. ) [*]( 3 promisit p 14 est ergo v 15 siJ sed e dilatatus e 1R etiam.. populo om. e 23 autem disposit. v 24 dum ille om. p 28 in terra codd. praeter p, v; in terram p Domb. distrux. g 29 formidinem a e2g p; in formid. be* pafv Domb. )

239
diripuerunt eum omnes transeuntes uiam, factus est obprobrium uicinis suis; exaltasti dexteram inimicorum eius, iucundasti omnes inimicos eius; auertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione. Haec omnia uenerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnauerunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in uera fide habentes et in uero Christo sperantes. Quo modo autem ista uenerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia. -

CAPUT XI.

De substantia populi Dei, quae per susceptionem carnis in Christo est, qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem.

Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Usque quo, Domine, auertis in finem? subauditur \'faciem tuam\', sicut alibi dicitur: Quo usque auertis faciem tuam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent auertis, sed \'auerteris\'; quamquam possit intellegi: \'Auertis misericordiam tuam, quam promisisti Dauid\'. Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri [*]( 19 ib. u. 47 21 Ps. 12, 1 ) [*]( 4 opitulatus ei abegpv; ei auxiliatus p Domb. 6 terra a 11 ista autem e 12 ista uenerint] statucrunt p uenerunt a 15 per saseeptionem fgv; per successionem p q; susceptione f Domb. 18 prophete b prophetia conuert. b 21 quo usque abegp pa; usque quo v 23 auertisti b 27 illa gens v )

240
oportebat, quae superius aerumnosa defleuit. Propter quae et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tua: memento quae est mea substantia. Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. Non enim uane, inquit, constituisti omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, uane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc uero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in uanitatem de ueritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: Homo uanitati similis factus est, dies eius uelut umbra praetereunt; sed non uane Deus constituit omnes filios hominum, quia et multos a uanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse praesciuit, ad utilitatem liberandorum et conparationem duarum inter se a contrario ciuitatum non utique uane in totius rationalis creaturae pulcherrima adque iustissima ordinatione constituit. Deinde sequitur: Quis est homo, qui uiuet et non uidebit mortem, eruet animam suam de manu inferi? Quis est iste. nisi substantia illa Israel ex semine Dauid, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Sic enim uiuet et non uidebit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam soluenda inferna uincula descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in euangelio dicit: Potestatem [*]( 5 Ps. 88, 47 sq. 11 Ps. 143. 4 19 Ps. 88, 49 22 Rom. 6, 9 27 Io. 10, 18 ) [*]( 1 oportebat a beg P v; oportebant p a Domb. 2 exardiscit g; eiardescet v 9 omnes gl 15 praesinit e 16 inter se a contrario daarum ciuit. e 19 sq. uiuit et non uideat b 20 eruit g inferi gpv; inferni abepaf Domb. iste om. e1 23 et mors abegpc; et om, p a Domb. ei om. e 25 qua propter, superscripto ubi, b inferna ae*pr a f Domb.; infernalia e1; inferni bgv 26 uincula gti uincla cet. Domb. discenderat g )
241
habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.

CAPUT XII.

Ad quorum personam pertinere intellegenda sit flagitatio promissorum, de quibus in psalmo dicitur: Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, antiquae et cetera.

Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobrauerunt inimici tui, Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui, utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad Dauid, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest. Dicta sunt quippe ista uel scripta tempore, quo fuit Aethan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni Dauid fuit; ac per hoc non diceretur: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? nisi eorum personam in se propheta transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi Dauid ista promissa sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobrasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem uocat. quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus, [*]( 8 Ps. 88, 50 sq. ) [*]( • 6 misericordiae fgpqv; miserationes Domb. 14 tui om. e 17 spiritum] christum g 18 ista quippe g etham ppa 21 misericordiae e 22 propheta gv; prophetia rell. Domb. 25 persequeb: Christ. v ) [*]( XXXX Aag. opera Sectlo V pArI II. ) [*]( 16 )

242
factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in uetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine. obprobrii seruorum tuorum, quia non eos obliuiscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc obprobrium credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi sensus uidetur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur. quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue uox ista coaptatur: Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum; non enim serui Dei nuncupandi sunt tales Iudaei; sed eis uerba ista conpetunt, qui, cum graues humilitates persecutionum pro Christi nomine paterentur, recordari potuerunt excelsum regnum semini Dauid fuisse promissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo pulsando: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobrauerunt inimici tui. Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui; non eam putantes commutationem sed consumtionem. Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem. quam iurasti Dauid in ueritate tua? Si autem Iudaeis adsignemus haec uerba, illi serui Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captiuitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter exspectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum [*]( 2 Nouum Testament. v 8 permanent. p 7 exprobrabatur g 12 pro om. p1, "pro" Dotnb. 14 dispcrando g 19 et 20 exprobauerunt e* 21 commutationem codd. praeter p, v; commut. esse p Domb. 26 Xpf iesus e 28 eam y2 )
243
exultabat adque insultabat esse captiuum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat, uniuerso populo Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti siue in illis, qui latebant in testamento uetere, antequam reuelaretur nouum, siue in his, qui iam testamento nouo reuelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine Dauid non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio uerbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens Dauid ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo serui tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe et benedic domum serui tui usque in aeternum et cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius aeterna eademque domus Dei. Domus enim Dauid propter genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo adque in populo suo; ita ut Deus sit inplens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui uirtus in bello. Ideo cum in uerbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum est in uerbis Dauid: Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum [*]( 3 Ps. 88, 50 sqq. 14 Reg. II, 7, 19; 29 25 1. Cor. 15, 28 26 Reg. II, 7, 11; 27 ) [*](6 ueteri g 9 dei g ad sup. Un. g 12 uerbi e 18 ad] et e 15 paulolum g; paulum e 23 suo om. e deus om. et 27 aedif. domum e 29 dicens: DomumJ dicendomum e; domum om. p ) [*]( 16* )
244
aedificabo tibi. Hanc enim domum et nos aedificamus bene uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi Dominus aedificauerit domum, in uanum laborant aedificantes eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio. tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel.