De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

De temporibus prophetarum.

Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem ad modum conpleantur, per ordinem temporum procurrens Dei ciuitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum Dauid factus est finis, nunc ab eodem regno. quantum suscepto operi sufficere uidetur, cetera quae sequuntur adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus in Babyloniam duceretur adque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam post septuaginta annos reuersis Israelitis Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum. Quamuis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus uniuersa diluuio terra diluta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura siue quoquo modo significata siue praedicta, quae pertinerent ad ciuitatem Dei regnumque caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum Dauid Deo praecipiente unxit in regem, de cuius [*]( 14 Hierem. 25, 11 24 Gen. 20, 7 Deut. 34, 10 ) [*]( 7 deberi se e 9 indicabit b2 9 v Domb.; in-iicauit ab1epa 14 Iere- miae v 18 terra diluuio a v diluta e gz a f; deluta gl pi; data Fs - deleta a b, in marg. e, p v Domb. 19 in om. e 20 pro eo e quo modo e 21 praedicata, in marg. praedicta, e 22 possumus ablp po Domb.; possimus b2egv 25 hii g; dii, in marg. hi, e 26 samuehel e )

205
ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a prophetis sint praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris ciuitas Dei per ista curreret tempora, si omnia uelim commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quae per ordinem reges eorumque facta et euenta digerens uidetur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adiuuante Dei spiritu considerata tractetur, uel magis uel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis enuntiandis inuenietur intenta; (et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum adque prolixum et quam multis indiguum uoluminibus, quis ignorat, qui haec uel mediocriter cogitat?) deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque caelorum, quae ciuitas Dei est, ut ad hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria, quam huius operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei uoluntate peragendo nec ea quae supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam.

CAPUT II.

Quo tempore sit inpleta promissio Dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.

In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi [*]( 28 Gen. 12, 1 ) [*]( 2 sint bepaf; sunt agv Domb. 3 decendent. e succendent. e 8 occupanda, in marg. occupata, e 12 prolexum gl indiguum gbipt; indignum ablpx; indigeat p; indigeant e 13 cogitet unus p, Domb. 19 supersunt codd.; e in marg. superflua sunt; supersint v sint v 27 significat eg 23 scriptum e )

206
demonstrauero, et faciam te in gentem magnam), aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur; quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstrauimus. Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, • secundum carnem adque ibi non solum tenendo ac possidendo ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare iam coeperat, inpletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, uerum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de seruitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus Deus iusserat, diuisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicum inpleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed exspectabatur inplendum. Inpletum est autem per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil [*]( 5 Gen. 12. 3 22 Gen. 15, 18 ) [*]( 1 demonstrabo e 2 sed spir. omisso de, e 4 fide e 12 iam magna v illis tribus v 13 alia e 15 de om. e liberatus łnSS.; liber. est v 17 lieremum eg 24 uenturum e1 25 tanto quanto agt; tanto quantum p Domb.; tantum quantum be 26 spatia e 28 in terram g )
207
deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio conpleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus oboediret. Sed quoniam Deus nouerat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem reuelato nouo testamento per incarnationem Christi fuerat inpleturus.

CAPUT III.

De tripertitis significationibus prophetarum, quae nunc ad terrenam, nunc ad caelestem Hierusalem, nunc autem ad utramque referuntur.

Quocirca sicut oracula illa diuina ad Abraham Isaac et Iacob et quaecumque alia signa uel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim uero ad illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum ad possidendam uitam aeternam regnumque caelorum; partim ergo ad ancillam, quae in seruitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quae seruit cum filiis suis, partim uero ad libe- . ram ciuitatem Dei, id est ueram Hierusalem aeternam in caelis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.

Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad [*]( 4 saeculi huius v 9 quos eos g 15 autem om. p 19 partem g, et sic l. 20 22 24 25 ueram om. a 27 quae it) superscripto ad e utrumque g 31 expectantia g )

208
caelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis uideo probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem Dauid argueret de peccato graui et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec adque huius modi siue publice, id est pro salute uel utilitate populi, siue priuatim, cum pro suis quisque rebus diuina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis uitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam ciuitatem pertinuisse quis ambigat? Ubi autem legitur: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non per- , manserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et uidebo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, eumque habere adque ipsius esse summum ibi est adque totum bonum. Ad utramque uero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei ciuitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia uidetur inpleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque ueluti conpactum adque commixtum in libris ueteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, [*]( 2 Reg. II, 12, 1 8 Hierem. 31, 31 sqq.; Hebr. 8, 8 sqq. ) [*](2 natham egr f qui] ad p1 regem otn. p1 5 uel utilitate om. a pro om. g 7 nasceretur g 8 pertenuisse eg 9 uenient e2 15 est om. e 16 illos dies e 17 dando codd. nisi quod recenii m. in a correctum est dabo; sic v 19 in populum e 21 ibi] illi n 22 utrurn- que g 25 aedificauit p )
209
ualet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice praedictum conpletumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid inplendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam uisum sit nihil esse in eisdem libris uel praenuntiatum et effectum, uel effectum quamuis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam ciuitatem Dei eiusque filios in hac uita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, uel potius illarum scripturarum omnium, quae ueteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa uel propter illam dicitur adque conpletur, significat aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utramque pertineat. Mihi autem sicut multum uidentur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis exsculpere, seruata dumtaxat primitus historiae ueritate. Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu diuinitus gestis siue gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem reuocet, si possit, aut ab eo qui potest reuocanda esse fateatur? [*]( 2 quod ibi e historiae e 3 carnem .... secundum om. g 9 sed abegppv; et rd. Domb. ita hoc b 20 eodem e 23 potuerunt e 25 primitus dumtaxat u 27 possent e 28 ad] m g 29 ab eo] habeo e ) [*]( XXXI. Ang. opera Seetlo V pari II. ) [*]( 14 )
210