De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIII.

An promissae pacis ueritas illis temporibus possit adscribi, quae sub Salomone fluxerunt.

Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse conpletum? Pacem quippe illam scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni uigilanter occursum est, cum. postea quam dictum est: Et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel. Iudices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnauit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Absit [*]( 2 Ps. 126, 1 6 Reg. II, 7, 10 sq. ) [*]( 3 laborant g p; laborauernnt b; laborabunt aepv Domb. 5 natham eg 12 paucis f 15 in pace] in putat e 18 occursam omisso est, e 22 namque] autem p 27 prolexiora g 29 appell. est c ahod g; ŞłąQÇQ, superscripto aiot, b )

245
ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnauit; nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic uitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit ueraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur cuidens Deum\'; cuius praemii desiderio pia per fidem uita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.

CAPUT XIIII.

De studio Dauid in dispositione mysterioque psalmorum.

Procurrente igitur per tempora ciuitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnauit Dauid. Erat autem Dauid uir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non uulgari uoluptate, sed fideli uoluntate dilexerit eaque Deo suo, qui uerus est Deus, mystica rei magnae figuratione seruierit. Diuersorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi uarietate conpactam bene ordinatae ciuitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta . liber continet, quem psalmorum uocamus. In quibus nonnulli uolunt eos solos factos esse a Dauid, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur: Ipsius Dauid; qui uero habent in titulis: Ipsi Dauid, ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos. Quae [*]( 2 itaque mss.; utique v 14 mysterioque om. p in fg inacriptiones c. 14 et 15 coniunctae et numeri sequentium capitum mutati sunt 16 Percurrentes b ciuitatis b 18 uir om. p armon. eg 26 scripti ep 27 pronominantur p )

246
opinio uoce euangelica Saluatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse Dauid in spiritu Christum dixerit esse Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet in titulo: Ipsius Dauid, sed: Ipsi Dauid, sicut plurimi. Mihi autem credibilius uidentur existimare, qui omnes illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum aliquid, quod ad rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis habere uoluisse, sicut ei uarietatis huius dispositionem. quamuis latebrosaru, non tamen inanem Dominus inspirauit. Nec mouere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum. qui longe post Dauid regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quae ibi dicuntur uelut ab eis dici uidentur. Neque enim non potuit propheticus spiritus prophetanti regi Dauid haec etiam futurorum prophetarum nomina reuelare, ut aliquid, quod eorum personae conueniret, prophetice cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetae, qui etiam facta eius futura praedixit, cum suo nomine reuelatus est.

CAPUT XV.

An omnia, quae in psalmis de Christo et ecclesia prophetantur, ad contextum huius operis adhibenda sint.

Nunc iam exspectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid de Domino Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam, [*]( 2 Mt. 22, 43 14 Ps. 145 sqq. 20 Reg. III, 13 ) [*]( 5 scabillum g 14 non erasum e 17 uiderentur g 26 adhibeuda fg f; coaptanda pqv 28 a me expect. g . )

247
sicut uidetur ipsa exspectatio postulare (quamuis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis inpedior; omnia enim ponere uitandae prolixitatis causa prohibeor. Vereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis necessaria praeterisse; deinde quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium aut certe nihil sit, quod ei refragetur, si non omnia suffragantur, ne more centonum ad rem, quam uolumus, tamquam uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet quot et quanta rex Dauid idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et ciuitate quam condidit.