De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XVI.

De his, quae in quadragensimo quarto psalmo ad Christum et ecclesiam pertinentia aut aperte dicuntur aut tropice.

Quamlibet enim de quacumque re propriae sint adque manifestae propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur; quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio restant exponenda, quae in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum libro: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico [*]( 29 Ps. 44, 2 sqq. ) [*]( 3 prolexitatis g 7 aut mss.; ut v Domb. 14 illa ergo e 15 quos g 20 et ad f 20 sq. aut trop. dicuntur p 22 Quantumlibet p 29 sq. cor meum et reliqua omissis uerbum usque ad regi p. 248, 1 b (cf quae in Praef. I p. X de codice b monui). )

248
ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo circa femur, potentissime specie tua et pulchritudine tua, et intende et prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, potentissimae (populi sub te cadent) in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum, uirga directionis uirga regni tui Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus te delectauerunt filiae regum in honore tuo. Quis non hic Christum, quem praedicamus et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat, cum audiat Deum, cuius sedes est in saecula saeculorum, et unctum a Deo, utique sicut unguit Deus, non uisibili, sed spiritali adque intellegibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione uel tam surdus aduersus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione appellatum esse non nouerit? Agnito autem rege Christo, iam cetera, quae hic tropice dicta sunt, quo modo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis [*]( 1 ego om. e calamus.. scribentis] calamus et rtq. b 2-4 forma et relq., omissis uerbis usque ad aeternum l. 4, b 4 gladio tuo a1 gp pi; gladium tuum aP-bev Domb. 5 speciem tuam et riq. omissis sequentibus usque ad regna l. 6, b 6 et intende algp p Domb.; et om. ai e u et prospere agp a; et om. e v Domb. et procede a propt. ueritatem et rfq, om. sqq. usque ad dextera tua l. 8, b 9 potentissimae eg": potentissime abppaf* Domb. cojda p o Domb.; corde abegv 10 saeculum saeculi a saeculum et rtq om. sqq. usque ad tui l. 11, b 11 directionis] aequitatis a 12 odisti abaf odisti et rtq. om. sqq. usque ad partic. tuis, b 13 oleum a particibua e1 9 14 gutta et rfq. om. sqq. usque ad tuo l. 16, b cassia eg 15 deleet. te v )
249
amanda adque miranda, quanto minus corporea pulchritudine, quis gladius eius, quae sagittae, et cetera isto modo non proprie, sed tropice posita iam subditus ei, qui regnat propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, inquirat ei otio.

Deinde adspiciat eius ecclesiam tanto uiro suo spiritali conubio et diuino amore coniunctam, de qua dicitur in his quae sequuntur. Adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur \' diuites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta uarietate. Adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi. Adferentur cum laetitia et exultatione; adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam praedicari credat adque describi; coniugem uidelicet illius, cui dictum est: Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum; uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis; Christum utique prae Christianis. [*]( 7 ib. 10 sqq. ) [*]( 2 sagitta e 3 trop. dicta e 7 adBtetit g tuis et rfq. om. sqq. usque ad uarietate b 11 dens eppaf; dominus ag Domb.; dominus deus b v 12 et filiae tyri et rfq. om. sqq. usque ad plebis l. 13, b 14 fimbreis g fimbriis et rtq. om. sqq. usque ad uarietate, b 15 uirgines et rtq. om. sqq. usque ad tibi 16 adferentur om.p cum egpal; in a b v Domb. 16—22 laetitia et rtq. Propatribus tuis et rtq. Propterea populi et riq. Non opinor b » )

250
Hi sunt enim participes eius, ex quorum in omnibus gentibus unitate adque concordia fit ista regina, sicut in alio psalmo de illa dicitur: Ciuitas regis magni. Ipsa est Sion spiritaliter; quod nomen Latine interpretatum speculatio est; speculatur enim futuri saeculi magnum bonum, quoniam illuc dirigitur eius intentio. Ipsa est et Hierusalem eodem modo spiritaliter, unde multa iam diximus. Eius inimica est ciuitas diaboli Babylon, quae confusio interpretatur; ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur et a pessimo rege ad optimum regem, id est a diabolo transit ad Christum. Propter quod ei dicitur: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Cuius ciuitatis inpiae portio sunt et Israelitae sola carne, non fide; inimici etiam ipsi. magni huius regis eiusque reginae. Ad ipsos enim ueniens et ab eis Christus occisus magis aliorum factus est, quos non uidit in carne. Unde per cuiusdam psalmi prophetiam dicit ipse rex noster: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in capite gentium. Populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; in obauditu auris obaudiuit mihi. Populus ergo iste gentium, quem non cognouit Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi adnuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur: In obauditu auris obaudiuit mihi, quia fides ex auditu est — -iste, inquam, populus additus ueris et carne et fide Israelitis ciuitas est Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat uirgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, adsumsit. De qua ciuitate psalmus [*]( 3 Ps. 47, 3 17 Ps. 17, 44 sq. 23 Rom. 10, 17 ) [*]( 1 hii g 8 diabuli gx 9 regenerat. om. 61 11 diabulo g propterea e ei om. gl 13 impia b carne circumcisi e 15 ab ipsis p 17 dicit. tu es ipse rex noster g 18 populi et rtq. b in capite e gp a; in caput a v Domb. 19 populus et rtq. b in auditu p 20 ergo om. p 24 ueris] ueteris g )
251
alius ait: Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Quis est iste Altissimus nisi Deus? Ac per hoc Christus Deus, antequam in illa ciuitate per Mariam fieret homo, ipse in patriarchis et prophetis fundauit eam. Cum igitur huic reginae ciuitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod iam uidemus inpletum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (ex filiis quippe eius per omnem terram sunt praepositi et patres eius, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam confessionem laudis aeternae in saeculum saeculi): procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intellegatur, debet his rebus manifestissimis conuenire.

CAPUT XVII.

De his, quae ad sacerdotium Christi in psalmo centensimo nono, et de his, quae in psalmo uicensimo primo ad passionem ipsius spectant.

Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem ad modum hic rex, apertissime praedicatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sedere Christus ad dexteram Patris creditur, non uidetur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post uidebitur. Verum quod sequitur: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam [*]( 1 Ps. 86, 5 7 Ps. 44, 17 ) [*]( 1 ait alius e dicit g et homo sup. lin. b factus a2 beg p V; natus a1 p Domb. 2 quis est altissimus, omisso iste, b in marg. iste om. p 3 Ac e p g; et v Domb. 9 illius e 10 confessionem abgpf Domb.; confessione e; cum confessione v 17 spectant ipsius p 18 sicut] \'sitsptcor: sic\' Domb. 20 sq. dno meo et rekq. donec ponam et rtq. sedere b 22 Dei patris v 25 dfif dnf ezion e )

252
inpudenter negetur. Et ipsi quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod euangelium nos uocamus, et eam uirgam uirtutis eius agnoscimus. Dominari uero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil aduersus eum ualendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: Iurauit Dominus, ot non paenitebit eum, quibus uerbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo. quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me (quibus utique uerbis in cruce corpus significauit extentum manibus pedibusque confixis et clauorum transuerberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quae prophetia quem ad modum inpleta sit euangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt: [*]( 8 Ps. 109, 1; 2; 4 12 Gen. 14, 1S 18 Ps. 21, 17 sqq. 24 Mt. 27, 35 ) [*]( 2 christi legem e 5 aduersum e 8 sq. in aeternum et r*q. ei eo b 18 pedes meos e 18 sq. pedes et relq. ipsi uero b 21 extentis p confixisset gx; confixis sed ga 22 confussis g 23 conspuentibus e 24 sq. uestimenta et rtq. prophetiae, b super uestimentum meum aepp f Domb.; super uestem meam gv )
253
praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

CAPUT XVIII.

De psalm.o tertio et de quadragensimo et de quinto decimo et de sexagensimo septimo, in quibus mors et resurrectio Domini prophetatur.

De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona eius canitur: Ego dormiui et somnum cepi; exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me? An forte quisquam ita desipit, ut credat uelut aliquid magnum nobis indicare uoluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset et euigilatio resurrectio, quam de Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragensimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam, quae uentura erant, iam in praedestinatione et praescientia Dei uelut facta erant [quia certa erant]. Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur ut uideret, uana locutum est cor [*]( 4 Ps. 21, 27 sq. 15 Ps. 3, 6 ) [*]( 1 non om. e 7 regnfl. et rtq. De resurr. I. 13, b 11 mors om. p 12 prophetatar fgp f; prophetantur qv 15 eisurrexi ppv; et Burrexi b; et elurr. af; et resurr. eg a 16 suscepit bzgp p; suscipiet ab1 v 18 resurreiit e 24 praesentia e quia certa erant om. p p; interpretationem esse uidit L. Vivi, 27 ingrediebantur ut uiderent b\' a uiderept et rtq, egrediebantur (p. 254, 1) b locutus p )

254
eius, congregauit iniquitatem ipsi. Egrediebatur foras et loquebantur simul in unum. Aduersus me susurrabant omnes inimici mei, aduersus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt aduersus me: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Hic certe ita posita sunt uerba haec, ut nihil aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: \'Numquid qui moritur, non adiciet ut reuiuescat?\' Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius. et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut uideret, et egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non ocurrat ex discipulo eius factus traditor ludas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est occisuri erant eum, ostendens illos uana malitia frustra occisuros resurrecturum, sic adiecit hunc uersum, uelut diceret: \'Quid agitis uani? quod uestrum scelus erit, meus somnus erit\': Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non inpune facturos consequentibus indicat uersibus dicens: Etenim homo pacis meae, in quem speraui, qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum, hoc est conculcauit me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei et resuscita me, et reddam illis. Quis hoc iam neget, qui Iudaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos uidet? Occisus enim ab eis resurrexit et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis seruat, quando uiuos [*]( 18 Pa. 40, 6 sqq. ) [*]( 1 congregabit e; congregauerunt a ipsi appaf Domb.; sibi eg r egrediebantur b g p a f 2 foras et rtq. aduersum b loquebantur egpaf Domb.; loquebatur apv aduersum bg 3 omnes et riq. mihi (l. 4) b aduersum gp 4 dispos.] mandauerunt g; constituerunt b uiuiaemt 5 adu. et rfq. hic (Z. 6) b 8 resurgat g 15 uelut si a e2 v agis a scelus est p Domb. 16 dormit et rfq. Et tamen, b 19 in quo b 20 ampliauit aduersum me subplantationem. hoc est conculcationem. tu autem b )
255
et mortuos iudicabit. Nam Dominus ipse Iesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens apostolis hunc etiam uersum psalmi huius commemorauit et in se dixit inpletum: Qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum. Quod autem ait: In quem speraui, non congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse Saluator, de quo ante iam dixerat: Unus ex uobis diabolus est. Sed solet in se membrorum suorum transferre personam et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus; unde illud est in euangelio: Esuriui, et dedistis mihi manducare, quod exponens ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Se itaque dixit sperasse, quod tunc sperauerant de Iuda discipuli eius, quando est connumeratus apostolis.

Iudaei autem Christum. quem sperant, moriturum esse non sperant. Ideo quem lex et prophetae adnuntiauerunt, nostrum esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili uanitate adque caecitate uerba, quae posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et euigilationem significasse contendunt. Sed clamat eis etiam psalmus quintus decimus: Propter hoc iucundatum est cor meum et exultauit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Quis in ea spe diceret requieuisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito ad eam redeunte reuiuesceret, ne corrumperetur, sicut cadauera corrumpi solent, nisi qui die tertio [*]( 4 Io. 13, 18; 26 7 lo. 6, 70; 13, 21 10 Mt. 25, 35 11 Ib. 40 21 PB. 15, 9 sq. ) [*]( 1 Iens om. p 4 meos om. e 7 unus ex uobis me tradet et unus ex nobis diabolus est p Domb., ex uobis me tradet corr. m. in marg. b 11 dedisti g 15 sperauerant b2 non sperant] non putant b 18 ad mortis pasaionem b 22 iucund.] laetatum a exultauit et rtq. quoniam (l. 23) b 23 requiescit e 24 meam et rtq. quis (l. 25) b iu inferna gt 27 nec egl )

256
resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et rege Dauid. Clamat et sexagensimus septimus: Deus noster Deus saluos faciendi, et Domini exitus mortis. Quid apertius diceretur? Deus enim saluos faciendi Dominus est Iesus, quod interpretatur saluator siue salutaris. Nam ratio nominis huius haec reddita est, quando priusquam ex uirgine nasceretur dictum est: Pariet filium, et uocabis nomen eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportuit eum de hac uita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum dictum esset: Deus noster Deus saluos faciendi, continuo subiunctum est: Et Domini exitus mortis, ut ostenderetur moriendo saluos esse facturus. Sed mirando dictum est: Et Domini; tamquam diceretur: "Talis est ista uita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem."