De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XVI. An stupris, quae etiam sacrarum forte uirginum est passa captiuitas, contaminari potuerit uirtus animi sine uoluntatis adsensu.

Magnum sane crimen se putant obicere Christianis, cum eorum exaggerantes captiuitatem addunt etiam stupra commissa, non solum in aliena matrimonia uirginesque nupturas, sed etiam in quasdam sanctimoniales. Hic uero non fides, non pietas, non ipsa uirtus, quae castitas dicitur, sed nostra potius disputatio inter pudorem adque rationem quibusdam coartatur angustiis. Nec tantum hic curamus alienis responsionem reddere, quantum ipsis nostris consolationem. Sit igitur in primis positum adque firmatum uirtutem, qua recte uiuitur, ab animi sede membris corporis imperare sanctumque corpus usu fieri sanctae uoluntatis, qua inconcussa ac stabili permanente, quidquid alius de corpore uel in corpore fecerit, quod sine peccato proprio non ualeat euitari, praeter culpam esse patientis. Sed quia non solum quod ad dolorem, uerum etiam quod ad [*]( 8 Petr. I, 2, 11 ) [*]( 1 saluuerrimae L A\' 2 adque inprud, om. e quia si] quasi e fidiir f̣ι̣ḍẹṣ C 8 quot C\' 7 sacramentorum, superscripto t xpianortl, A t 11 sacrarum Cp q; sanctarum v 15 f.upra C 16 nubturas IAC1 19 coartata C 20 curamus hic v 21 consulat. C 22 uibitur L; at bibitur A 23 usu om. Cl 24 incussa A stauili L A 27 libιο̣nem A )

31
libidinem pertinet, in corpore alieno perpetrari potest: quidquid tale factum fuerit, etsi retentam constantissimo animo pudici. tiam non excutit, tamen pudorem incutit, ne credatur factum cum mentis etiam uoluntate, quod fieri fortasse sine carnis aliqua uoluptate non potuit.

CAPUT XVII. De morte uoluntaria ob metum poenae siue dede cori s.

Ac per hoc et quae se occiderunt, ne quidquam huius modi paterentur, quis humanus adfectus eis nolit ignosci ( et quae se occidere noluerunt, ne suo facinore alienum flagitium deuitarent, quisquis [eis] hoc crimini dederit, ipse crimen insipientiae non cauebit. Nam utique si non licet priuata potestate hominem occidere uel nocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est, et tanto fit nocentior cum se occiderit, quanto innocentior in ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si Iudae factum merito detestamur eumque ueritas iudicat, cum se laqueo suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse potius quam expiasse commissum, quoniam Dei misericordiam desperando exitiabiliter paenitens nullum sibi salubris paenitentiae locum reliquit: quanto magis a sua nece se abstinere debet, qui tali supplicio quod in se puniat non habet. Iudas enim cum se occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi., uerum etiam suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia licet [*]( 17 Mt. 27, 5 ) [*]( 1 post pertinet in cod. d sine ullo lacunae signo sequuntur uerba inde ab probamas neminem cett p. 47, 5 3 pudorem tamen v 9 ac A 11 debitarent L A1 12 eis om. L A crimen .. cauebit L A Obi p a. Domb.; crimen .. carebit b2 A;1 f; crimine .. , carebit aeqk2v 15 concidit A1 16 cum ... innocentior om. e\' 17 quia e si om. A 21 exitiabiliter m. 2 in inexpiabiliter corr., b 22 relinquit L; relinquid A a 11&. 1 sup. lin. L se om. a 23 suplicio LA quid e )

32
propter suum scelus alio suo scelere occisus est. Quur autem homo, qui mali nihil fecit, sibi malefaciat et se ipsum interficiendo hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur nocentem, adque in se perpetret peccatum proprium, ne in eo perpetretur alienum?

CAPUT XVIII. De aliena uiolentaque libidine, quam in oppresso corpore mens inuita perpetitur.

At enim, De uel aliena polluat libido, metuitur. Non polluet, si aliena erit; si autem polluet, aliena non erit. Sed cum pudicitia uirtus sit animi comitemque habeat fortitudinem, qua potius quaelibet mala tolerare quam malo consentire decernit, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate habeat, quid de sua carne fiat, sed tantum quid adnuat mente uel renuat: quis eadem sana mente putauerit perdere se pudicitiam, si forte in adprehensa et oppressa carne sua exerceatur et expleatur libido non sua? Si enim hoc modo pudicitia perit, profecto pudicitia uirtus animi non erit, nec pertinebit ad ea bona, quibus bene uiuitur, sed in bonis corporis numerabitur, qualia sunt uires pulchritudo saneualetudo, ac si quid huius modi est; quae bona, etiamsi minuantur, bonam iustamque uitam omnino non minuunt. Quod si tale aliquid est pudicitia, [*]( •tft 1 alio suo e 2 nihil mali A maleficiat et 7 uiolentaque corr. Diibner; uiolentiaque C; uiolentiarum p q v Domb. Heerwagenum secutus edidit: de alienae uiolentia libidinis 9 At] ait e eum polluat e liuido LA 9 sq. polluit-polluit 01 12 quam mala e 14 faciat C ut 15 rennuat L A1 Cl e parauerit C 16 oppraessa £ A; oppersa e 17 liuido L A 18 ad illa p 19 numerauitur L 20 saneualetudo, sic scribendum esse monui in Woelfflini Archiv. I (1884) p. 203 Stas i i fanẹualẹtudo C m. 2 corr.; sane ualetudo e; sana ualetudoL A a k f; sanaq- ualitudo b; sana integraque ualetudo a q v; sanitas ualetudo Domb. huius I ce ; modi, ce corr. m. extra lin., C )

33
ut quid pro illa, ne amittatur, etiam periculo corporis laboratur? Si autem animi bonum est, etiam obpresso corpore non amittitur. Quin etiam sanctae continentiae bonum cum inmunditiae carnalium concupiscentiarum non cedit, et ipsum corpus sanctificatur, et ideo, cum eis non cedere inconcussa intentione persistit, nec de ipso corpore perit sanctitas, quia eo sancte utendi perseuerat uoluntas et, quantum est in ipso, etiam facultas.

Neque enim eo corpus sanctum est, quod eius membra sunt integra, aut eo, quod nullo contrectantur adtactu, cum possint diuersis casibus etiam uulnerata uim perpeti, et medici aliquando saluti opitulantes haec ibi faciant, quae horret aspectus. Obstetrix uirginis cuiusdam integritatem manu uelut explorans siue maleuolentia siue inscitia siue casu, dum inspicit, perdidit. Non opinor quemquam tam stulte sapere, ut huic perisse aliquid existimet etiam de ipsius corporis sanctitate, quamuis membri illius integritate iam perdita. Quocirca proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, nec ipsi corpori aufert sanctitatem uiolentia libidinis alienae, quam seruat perseuerantia continentiae suae. An uero si aliqua femina mente corrupta uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, pergat uitianda ad deceptorem suum, ad hoc eam pergentem sanctam uel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificabatur, amissa adque destructa? Absit hic error et hinc potius admoneamur ita non amitti corporis sanctitatem manente animi sanctitate etiam corpore obpresso, sicut amittitur et corporis sanctitas uiolata animi sanctitate etiam [*]( 1 periculo Ll C*\'; cum periculo L2 C2 rell. v Domb. lauoratur L A a I 4 immunditia Lx edit C 5 deo C cum om. a cederet C 7 est in ipso L A; in ipso est rell. v 8 etiam ..... sanctum est in marg. e 11 etiam casibus v 12 opitnlantis Cl orret C\'; horrent a 14 maliuolentia LACae inscitia LACaepq2; inscia 61 ql; inscientia b2 a. k2 f casu quodam a per//dit, di eras., C; perdit a 16 de ipsius om. e 19 liuidinis L A 21 uoberat L 22 uitanda Lx A\' ad hoc L A\' C; adhuc rell. v Domb. 23 dicemus e 24 sanctificauatur L A 25 a/mitti, d eraso, L et om. v ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pan I. ) [*]( 3 )

34
corpore intacto. Quam ob rem non habet quod in se morte spontanea puniat femina sine ulla sua consensione uiolenter obpressa et alieno conpressa peccato; quanto minus antequam hoc fiat! ne admittatur homicidium certum, cum ipsum flagitium, quamuis alienum, adhuc pendet incertum.

CAPUT XVIIII. De Lucretia, quae se ob inlatum sibi stuprum peremit.

An forte huic perspicuae rationi, qua dicimus corpore obpresso nequaquam proposito castitatis ulla in malum consensione mutato illius tantum esse flagitium, qui obprimens concubuerit, non illius, quae obpressa concumbenti nulla uoluntate consenserit, contradicere audebunt hi, contra quos feminarum Christianarum in captiuitate obpressarum non tantum mentes, uerum etiam corpora sancta defendimus? Lucretiam certe, matronam nobilem ueteremque Romanam, pudicitiae magnis efferunt laudibus. Huius corpore cum uiolenter obpresso Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus inprobissimi iuuenis marito Collatino et propinquo Bruto, uiris clarissimis et fortissimis, indicauit eosque ad uindictam constrinxit. Deinde foedi in se commissi aegra adque inpatiens se peremit. Quid dicemus? Adultera haec an casta iudicanda est? Quis in hac controuersia laborandum putauerit? Egregie quidam ex hoc ueraciterque declamans ait: \'Mirabile dictu, duo fuerunt et adulterium unus admisit.\' Splendide adque [*]( 1 si non a 2 consessione C1 uiolenterque a 3 aliena Cl 4 faciat L A\' C\' cum, cu m. 2 in ras., C 5 pendit Cl 9 prespicuae C\' 10 confessione e 12 conconbenti Ct; con cumuenti L (n radendo ex m corr.). A 15 mentis Cl 17 c/um, ex quum corr., C 18 tarquini Ll liuidinose L A potius e1 19 inproniss. L A marito, o ex u corr., C conlatino b e 20 et fort. LAepv; ac fort. C ab 22 premit C\' quod Cl dicimus C iudic.] dicenda L\' 23 lauor. L A potauerit 01 egregiae C 24 mirauile L A; mirabile, e m. 2 in j corr., C )

35
uerissime. Intuens enim in duorum corporum commixtione unius inquinatissimam cupiditatem, alterius castissimam uoluntatem, et non quid coniunctione membrorum, sed quid animorum diuersitate ageretur adtendens: (Duo., inquit, fuerunt, et adulterium unus admisit.\'

Sed quid est hoc, quod in eam grauius uindicatur, quae adulterium non admisit? Nam ille patria cum patre pulsus est. haec summo est mactata supplicio. Si non est illa inpudicitia qua inuita obprimitur, non est haec iustitia qua casta punitur. Vos appello, leges iudicesque Romani. Nempe post perpetrata facinora nec quemquam scelestum indemnatum inpune uoluistis occidi. Si ergo ad uestrum iudicium quisquam deferret hoc crimen uobisque probaretur non solum indemnatam, uerum etiam castam et innocentem interfectam esse mulierem, nonne eum, qui id fecisset, seueritate congrua plecteretis? Hoc fecit illa Lucretia; illa, illa sic praedicata Lucretia innocentem, castam, uim perpessam Lucretiam insuper interemit. Proferte sententiam. Quod si propterea non potestis, quia non adstat quam punire possitis, quur interfectricem innocentis et castae tanta praedicatione laudatis? Quam certe aput infernos iudices etiam tales, quales poetarum uestrorum carminibus cantitantur, nulla ratione defenditis, constitutam inter illos scilicet,.

  1. qui sibi letum
  2. Insontes peperere manu lucemque perosi
  3. Proiecere animas;
cui ad superna redire cupienti [*]( 24 Verg. Aen. 6, 434 sqq. ) [*]( 4 inquid ZAC\'\' 7 Nam om. e 8 suplicio IAC1 9 comprimitur b q jQiustitia a 11 quamquam 01 12 uoluistis imp. occidi a 13 prouaretur LA 15 qui id] quid C\' 16 illa illa L A 01 ap kv; illa (Pbeqaf 17 lucretiam lucretia a insuper sup. lin. a 18 intersitit imit Cl 19 adstat LACep; astat aqv Domb. postanta, omissis quur .. castae, e 20 castae sup. lan. m. 1 L 23 inter illos scilicet L A; scil int. illos C rell. v 24 loetum a e 26 proicere L1 Al 27 redire ex federe corr. C ) [*]( 3* )
36
  1. Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae
  2. Adligat.

An forte ideo ibi non est, quia non insontem, sed male sibi consciam se peremit? Quid si enim (quod ipsa tantummodo nosse poterat) quamuis iuueni uiolenter inruenti etiam sua libidine inlecta consensit idque in se puniens ita doluit, ut morte putaret expiandum? Quamquam ne sic quidem se occidere debuit, si fructuosam posset aput deos falsos agere paenitentiam. Verum tamen si forte ita est falsumque est illud, quod duo fuerunt et adulterium unus admisit, sed potius ambo adulterium commiserunt, unus manifesta inuasione, altera latente consensione, non se occidit insontem, et ideo potest a litteratis eius defensoribus dici non esse aput inferos inter illos, <qui sibi letum insontes peperere manu.\' Sed ita haec causa ex utroque latere coartatur, ut, si extenuatur homicidium, adulterium confirmetur; si purgatur adulterium, homicidium cumuletur; nec omnino inuenitur exitus, ubi dicitur: Si adulterata, quur laudata; si pudica, quur occisa?*

Nobis tamen hoc tam nobili feminae huius exemplo ad istos refutandos, qui Christianis feminis in captiuitate conpressis alieni ab omni cogitatione sanctitatis insultant, sufficit quod in praeclaris eius laudibus dictum est: Duo fuerunt et adulterium unus admisit.\' Talis enim ab eis Lucretia magis credita est, quae se nullo adulterino potuerit maculare consensu. Quod ergo se ipsam, quoniam adulterum pertulit, etiam non adultera occidit, non est pudicitiae caritas, sed pudoris [*]( 1] ib. u. 438 ) [*]( 1 fata obstant q2v tristisque LACaepakf; tristique b q2 v innabilis aqv undae LAC e p a,i kt; unda a b a2 k2 J v; un alligat, in marg. da, q 3 ibi ideo a 5 sua, m. 2 suj, C 6 libine Cl; linidine L A 7 ne L A C\' ab p qak1; nec e2 e k2 f v occidere se v 8 posset post falsos habet a 9 falsum quidem est e 10 ad adulter. p 12 non] et non q; nec a 13 inter illos m. 1 sup. lin. L; inter eos C 17 adultera e 19 hoc L A Clp; in hoc C2abqv Domb. 20 conpreasis, sis m. 2 in ras., e 21 ab ... insultant om. e cogitat.] contagione a 25 adulterium Aaa 26 adultera LAC2bepqakf; adulterata Civ )

37
infirmitas. Puduit enim eam turpitudinis alienae in se commissae etiamsi non secum, et Romana mulier, laudis auida nimium, uerita est ne putaretur, quod uiolenter est passa cum uiueret, libenter passa si uiueret. Unde ad oculos hominum testem . mentis suae illam poenam adhibendam putauit, quibus conscientiam demonstrare non potuit. Sociam quippe facti se credi erubuit, si, quod alius in ea fecerat turpiter, ferret ipsa patienter. Non hoc fecerunt feminae Christianae, quae passae similia uiuunt tamen nec in se ultae sunt crimen alienum, ne aliorum sceleribus adderent sua, si, quoniam hostes in eis concupiscendo stupra commiserant, illae in se ipsis homicidia erubescendo committerent. Habent quippe intus gloriam castitatis, testimonium conscientiae; habent autem coram oculis Dei sui nec requirunt amplius, ubi quid recte faciant non habent amplius, ne deuient ab auctoritate legis diuinae, cum male deuitant offensionem suspicionis humanae.

CAPUT XX. Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius uoluntariae necis tribuat.

Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non occides, praesertim quia non addidit: \'proximum tuum\', sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum, inquit, [*]( 26 Exod. 20, 13. 16 ) [*]( 1 commissae, o ex u corr., C 2 abida LA 3 biberet L A 4 uiberet L testem ment. suae LAp; ment. a. t. C rell. v 5 athib. L A 6 demonstrari At 9 uibunt LA. uiuant tamen Domb.; uiuunt. Tamen v 10 quoniam] quando e 12 eruuescendo L; erubiscendo C 14 ubi— habent om. a 15 amplius habent v debient L1 autoritate Cl 16 debitant LA 19 attribuat p q 21 repperiri LACle 22 carendi cauendine v 23 nobismed C 24 prohibitus 01 25 occidis 01 a qui, a m. 1 auperscr., L addit 01 26 sicut usque ad tuum p. 38, 1 om. et sicuti L inquid C1 )

38
testimonium non dices aduersus proximum tuum. Nec ideo tamen si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putauerit alienum, quoniam regulam diligendi proximum a semet ipso dilector accepit, quando quidem scriptum est: Diliges pro x i mum tuum tamquam te ipsum. Porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium prohibetur, aduersus proximum prohibeatur possitque non recte intellegentibus uideri non esse prohibitum, ut aduersus se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: Non occides, nihilo deinde addito, nullus, nec ipse utique cui praecipitur, intellegatur exceptus! Unde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat occidere. Quur ergo non et herbas et quicquid humo radicitus alitur ac figitur? Nam et hoc genus rerum, quamuis non sentiat, dicitur uiuere ac per hoc potest et mori, proinde etiam, cum uis adhibetur, occidi. Unde et apostolus, cum de huius modi seminibus loqueretur: Tu, inquit, quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et in psalmo scriptum est: Occidit uites eorum in grandine. Num igitur ob hoc, cum audimus: Non occides, uirgultum uellere nefas ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquiescimus? His igitur deliramentis remotis cum legimus: Non occides, [*]( 5 Mt. 22, 39 21 Cor. 15, 36 23 PB. 78, 47 ) [*]( 2 se omn. L A 5 diligis 01 8 faceret ex fecerit corr. C quod C 9 perhibetur 01 12 cum om. X1 al 13 occidis et post occides in a uocula quaedam (ut ? et?) erasa est 16 ut///ex, eraso ut uidetur i I tioa nec, a etiam nullum eorum q etiam 1 orum L 17 ergo non C; ergo L; non ergo reM. v 18 alitur sup. lin. C 19 bibere L A 20 athib. L A modi 21 huius modi a huiusseminibus L; huiusmodiminibus A; huiuscemodi sem. rell. v inquid LAC1 23 ab A 24 audiuimus e occidis 01 25 et... adquiescimus in marg. e erroribus a 26 deleram. C1 )
39
si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia nullus eis sensus est, nec de inrationabilibus animantibus, uolatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobiscum habere communem (unde iustissima ordinatione creatoris et uita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de homine intellegamus, quod dictum est: Non occides, nec alterum ergo nec te. Neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit.