De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XI. De fine temporalis uitae siue longioris siue breuioris.

Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi multarum mortium foeda uarietate consumti. Hoc si aegre ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt, utique commune est. Hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui non fuerat aliquando moriturus. Finis autem uitae tam longam quam breuem uitam hoc idem facit. Neque enim aliud melius et aliud deterius, aut aliud maius et aliud breuius est, quod iam pariter non est. Quid autem interest, quo mortis genere uita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non cogitur? Cum autem unicuique mortalium sub cottidianis uitae huius casibus innumerabiles mortes quodam modo comminentur, quamdiu incertum est quaenam earum uentura sit, quaero utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere uiuendo. Nec ignoro quam citius eligatur diu uiuere sub [*]( 1 scam (sacram) It; suam 12 et superscripto ei I 3 mercede torqueri m. 2 in marg. I 4 uerbis multos in qui I desinere codicis I folii VI paginam versam, sequens uero folium a uerbis [intrinsejcus. sed ad p. 25, 20 incipere, ita ut unum folium excidisse appareat, iam in descriptione codicis I A monitum est 6 necauit malis fames e 8 productis ei 11 brebiores C 14 in hac uita a 15 est hoc. scio C 16 et tam e 18 et est aliud e; et om. q aut usque ad breuius om. q 19 quod C 20 ista uita e 21 cottidianis C\'<; quotid, a 25 citius mss.; inertius )

23
timore tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps formidare. Sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pauidus refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata conuincit. Mala mors putanda non est, quam bona uita praecesserit. Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est eis, qui necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. Cum igitur Christiani nouerint longe meliorem fuisse religiosi pauperis mortem inter lingentium canum linguas quam inpii diuitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium quid mortuis obfuerunt, qui bene uixerunt?

CAPUT XII. De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata nil adimit.

At enim in tanta strage cadauerum nec sepeliri potuerunt. Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. Nullo modo diceret ueritas: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, si quicquam obesset futurae uitae, quidquid inimici de corporibus occisorum facere uoluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait [Christus]: Qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant. [*]( 10 Lc. 16, 19 sqq. 18 Lc. 21, 18 19 Mt. 10, 28 26 Lc. 12, 4 ) [*]( 5 eequitur ex requiritur corr. C 6 ita, omisao que, e 9 ling/entium, eraso u. e II morjtuis, tu in fine ueraus m. 2 additum, C 16 istac C d2 17 absumentes, b ex d corr. C besteas C1 21 quicquid 02 a e 24 occidant ...... corpus om. e 25 Christus om. Cl b d - da epqatk1 27 quid C ab depqv; quod α1kƒ Domb. de caueribus C; cia dacaueribus e )

24
Absit, ut falsum sit quod ueritas dixit. Dictum est enim aliquid eos facere cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo; postea uero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo et terra separauit, quam totam inplet praesentia sui, qui nouit unde resuscitet quod creauit. Dicitur quidem in psalmo: Posuerunt mortalia seruorum tuorum escas uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt. Quamuis enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Proinde ista omnia, [id est] curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest inpio sepultura pretiosa, oberit pio . uilis aut nulla. Praeclaras exequias in conspectu hominum exhibuit purpurato illi diuiti turba famulorum, sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt.

Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciuitatem Dei. Verum tamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contemserunt. Et saepe uniuersi exercitus, dum [*]( 7 PB. 78, 2 sq. 15 Ps. 115, 15 23 Lc. 16, 22 ) [*]( re 3 occidendi C habeot C quid a 6 rseperauit C 7 quod totum a 8 esca C; escas bpv; escam ab a,l k\' Domb.; escas .... tuorum om. q 9 bisteis O. 11 jerusalg e; ierhn a 16 omnia istaqv id est om. Cp at 20 purp. exhib. e exhibuit om. bl al kl diuiti, P superscripto corr. m. eihibuit, b 21 ulcerosi C 27 contemserunt, p m. 2, C )

25
pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent uel quibus bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis plausibiliter dicere:
  1. Caelo tegitur, qui non habet urnam.
Quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur.

CAPUT XIII. Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.

Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum adque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est Spiritus. Si enim paterna uestis et anulus, ac si quid huius modi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior adfectus: nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius adque coniunctius quam quaelibet indumenta. gestamus. Haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt et exsequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique cum uiuerent de sepeliendis uel etiam transferendis suis corporibus filiis mandauerunt, et Tobias sepeliendo mortuos [*]( 4 Lucan. Phars. 7, 819 9 Cor. I 15, 52 24 Tob. 2, 9; 12, 12 s ) [*]( 2 bisteis Cl aesca a poetis de hoc re a poeta , litterae excepta p m. 2 in ras., e 4 ur/nam, i eraso. C 5 de corporibus insultare xiltanis insepultis, trangpositione m. 2 notata, a 6 et mem- . y brorum v omnium om. at 8 recesserant C 9 puncto C reintegr. C1 14 Bancte Cbalkf; sanctus adepqv 20 [extrin]secus sed hinc incipit A 22 et ante exseq. om. 01 ipsi quoque p 23 cum a ACpa; dum aeqv Domb. biberent At sepil. C 24 ettobis C; ettobi A; et obis e )

26
Deum promeruisse teste angelo commendatur. Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit adque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter adque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc aput Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur. Sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis uel condendis uel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. Sed si ea, quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut -uictus et amictus, quamuis cum graui adflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! Ac per hoc quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire. [*]( 2 Mt. 26, 10 sqq. 6 Io. 19, 38 sqq. ) [*]( . a 1 test angelo C 2 tercia a mulieres C1 4 supra e 9 adi C 11 a/struendam, d eraso, A 13 bibentibus A 14 officio diligentiaque e 17 autem sup. lin. a 19 uibentibus At 21 bonis, superscripto hominibus, e 23 desint A 27 uiborum A )
27

CAPUT XIIII. De captiuitate sanctorum, quibus numquam diuina solacia defuerunt.

Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captiui ducti sunt. Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi Deum suum non inuenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam cladis magna solacia. Fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit Daniel, fuerunt alii prophetae; nec Deus defuit consolator. Sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione gentis, licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit nec in uisceribus beluae. Haec quoque illi, cum quibus agimus, malunt inridere quam credere, qui tamen [in] suis litteris credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, cum esset deiectus e naui, exceptum delphini dorso et ad terras esse peruectum. Verum illud nostrum de Iona propheta incredibilius est. Plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius quia potentius.

CAPUT XV. De Regulo, in quo captiuitatis ob religionem etiam sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.

Habent tamen isti de captiuitate religionis causa etiam sponte toleranda et in suis praeclaris uiris nobilissimum exemplum. M. Regulus, imperator populi Romani, captiuus [*]( 8 Dan. 1, 6 11 Ion. 2, 1 ) [*]( 4 etiam IMp. lin. a 7 [fnit daniel hinc incipit L 8 danihel LAC a b e consol. defuit a 9 ergo om. q deeerit LiA dāpnatione, superscripto i dominatione, b gentes el j om. q 11 in quibus, in marg. r cH, q 12 in om. LA. 13 chitaristam LA 15 terraesse L proh. a. phe// incredibilius quia, omissa ta incredibilius est plane Met. correctoris WI. in inferiore margine, L 16 plane incredib, om. A 20 spontạ̇e C toleranda q 24 M. LC Marcus Aabdepqαkƒ;M. Atilius Reg. v )

28
aput Carthaginienses fuit. Qui cum sibi mallent a Romanis suos reddi quam eorum tenere captiuos, ad hoc inpetrandum etiam istum praecipue Regulum cum legatis suis Romam miserunt, prius iuratione constrictum, si quod uolebant minime peregisset, rediturum esse Carthaginem. Perrexit ille adque in senatu contraria persuasit, quoniam non arbitrabatur utile esse Romanae rei publicae mutare captiuos. Nec post hanc persuasionem a suis ad hostes redire conpulsus est, sed quia iurauerat, id sponte conpleuit. At illi eum excogitatis adque horrendis cruciatibus necauerunt. Inclusum quippe angusto ligno, ubi stare cogeretur, clauisque acutissimis undique confixo, ut se in nullam eius partem sine poenis atrocissimis inclinaret, etiam uigilando peremerunt. Merito certe laudant uirtutem tam magna infelicitate maiorem. Et per deos ille iurauerat, quorum cultu prohibito has generi humano clades isti opinantur infligi. Qui ergo propterea colebantur, ut istam uitam prosperam redderent, si uerum iuranti has inrogari poenas seu uoluerunt seu permiserunt, quid periuro grauius irati facere potuerunt? Sed quur non ratiocinationem meam potius ad utrumque concludam? Deos certe ille sic coluit, ut propter iuris iurandi fidem nec maneret in patria, nec inde quolibet ire, sed ad suos acerrimos inimicos redire minime dubitaret. Hoc si huic uitae utile existimabat, cuius tam horrendum exitum meruit, procul dubio fallebatur. Suo quippe docuit exemplo nihil deos ad istam temporalem felicitatem suis prodesse cultoribus, quando quidem ille eorum deditus cultui et uictus et captiuus abductus et, quia noluit aliter quam per [*]( 1 carthaginenses A a 5 redit, fuisse L A adquae A 6 arbitranatur L 7 post captiuos. inserta est glossa: In subsequentibus dicit[fi. p] suasus est ut staret, A 8 quia] quod v 16 coleuantur L 17 uerum] uiro, i et 0 m. 2. in ras., e 18 sed quid a, miro errore librariua sed in uersu sequente ante quur omissum hic posuit de periuro I k2 20 sic ille v 21 maneret (manere a) codd.; remaneret v quoliberet e 22 fi, superscripto minime, a 23 utilạ̇e C elistimauat LA1 24 falo leuatur LA1 sc̣ι̣ο̣ e 27 captibus XA1 qui a )
29
eos iurauerat facere, nouo ac prius inaudito nimiumque hon\'ibili supplicii genere cruciatus extinctus est. Si autem deorum cultus post hanc uitam uelut mercedem reddit felicitatem, quur calumniantur temporibus Christianis, ideo dicentes Urbi accidisse illam calamitatem, quia deos suos colere destitit, cum potuerit etiam illos diligentissime colens tam infelix fieri, quam ille Regulus fuit? Nisi forte contra clarissimam ueritatem tanta quisquam dementia mirae caecitatis obnititur, ut contendere audeat uniuersam ciuitatem deos colentem infelicem esse non posse, unum uero hominem posse, quod uidelicet potentia deorum suorum multos potius sit idonea conseruare quam singulos, cum multitudo constet ex singulis.

Si autem dicunt M. Regulum etiam in illa captiuitate illisque cruciatibus corporis animi uirtute beatum esse potuisse, uirtus potius uera quaeratur, qua beata esse possit et ciuitas. Neque enim aliunde beata ciuitas, aliunde homo, cum aliud ciuitas non sit quam concors hominum multitudo. Quam ob rem nondum interim disputo, qualis in Regulo uirtus fuerit: sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur fateri non propter corporis bona uel earum rerum, quae extrinsecus homini accidunt, colendos deos, quando quidem ille carere his omnibus maluit quam deos per quos iurauit offendere. Sed quid faciamus hominibus, qui gloriantur se talem habuisse ciuem, qualem timent habere ciuitatem? Quod si non timent, tale ergo aliquid, quale accidit Regulo, etiam ciuitati tam diligenter quam ille deos colenti accidere potuisse fateantur et Christianis temporibus non calumnientur. Verum quia de illis Christianis orta quaestio est, qui etiam captiuati sunt, [*]( 3 reddit L\'A Cab dep q v; reddidit Ll I; reddet a k Domb. 4 calopniantur a crhist. L 8 quisque//, e erasis litt. uam, L; quisque A obnititur, nit in ras., C 12 et ex A 13 M. £A p q; onto C; Marcum ade reculum ei 15 possit esse v 20 propter om. A I U 21 accidit e1 23 talem se v habif I ///ibem, corroao margine, I. I d cibem Al 27 qua,e A 28 captiuati LAtCabdepak2f; captiuitati Ai kl; captiui ducti qv )

30
hoc intueantur et taceant, qui saluberrimae religioni hinc inpudenter adque inprudenter inludunt, quia, si dis eorum probro non fuit, quod adtentissimus cultor illorum, dum eis iuris iurandi fidem seruaret, patria caruit, cum aliam non haberet, captiuusque aput hostes per longam mortem supplicio nouae crudelitatis occisus est, multo minus nomen criminandum est Christianum in captiuitate sacratorum suorum, qui supernam patriam ueraci fide expectantes etiam in suis sedibus peregrinos se esse nouerunt.