De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI. De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.

Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas, ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore expressa iussione, (non autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo nequa.. quam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non occides, qui Deo auctore bella gesserunt aut personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito quaeritur utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte [*]( 22 Gen. 22 ) [*]( 1 si om. Ll A Cl accepimus A de frutectis esse L A; esse de fr. rell. v fructetis el 2 est eis sensus v inrationabilibus L1 b 1;= f; in rationabilibus C; inrationalibus L2Aaepαk1v Domb. anim. irrat. v 3 natatilibus om. bl; nabilibus q ambulantibus Apqa /\' 4 quam Cl, quạm (quoniam ?) 02 8 alterum ex adulterum corr. C 13 Quas. dam.. eadem m. 1 in marg. e 14 non om. a iubet deus occidi C 15 a persona e 16 minest. C1 17 amminiculum L A 18 quod a A 19 qui dο̄/, ex quidem corr., C 2x) Iepthe L C; iepthae A; iepte ae )

40
filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se uouisset immolaturum Deo, quod ei redeunti de proelio uictori primitus occurrisset; nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus ruina domus obpressit, nisi quia spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat) — his igitur exceptis, quos uel lex iusta generaliter uel ipse fons iustitiae Deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem uel se ipsum uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur.

CAPUT XXII. An umquam possit mors uoluntaria ad magni- tudinem animi pertinere.

Et quicumque hoc in se ipsis perpetrauerunt, animi magnitudine fortasse mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt. Quamquam si rationem diligentius consulas, ne ipsa quidem animi magnitudo recte nominabitur, ubi quisque non ualendo tolerare uel quaeque aspera uel aliena peccata se ipse interemerit. Magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre non potest uel duram sui corporis seruitutem uel stultam uulgi opinionem, maiorque animus merito dicendus est, qui uitam aerumnosam magis potest ferre quam fugere et humanum iudicium maximeque uulgare, quod plerumque caligine erroris inuoluitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere. Quam ob rem si magno animo fieri putandum est, cum sibi homo ingerit mortem, ille potius Theobrotus in hac animi [*]( 1 Iudic. 11, 30 sqq. 3 Iudic. 16, 30 ) [*]( 1 cum, c m. 2 in ras., C; quum L A Be immol. deo id uouisset v n 2 de om. 01 3 samso L; sampson C 10 Anumquam C; Quod nunq. p q tI 15 nominabitur L A. C; nominatur rell. v Domb. 16 ipsum e interimit Cl 17 mens om. a 20 magis erumnosam I. A 22 inuolbitur C 24 theobrotus e be p q; theobrutus L A; clemobrotus a; Cleombrotus (Cic. Tusc. I, 34, 84) v Domb. (fidem habet e malui libris mss. quam corrigere errorem auctoris memoria ut uidetur falsi. similis error supra p. 9, 30 in Catonis nomine apparuit.) )

41
magnitudine reperitur, quem ferunt lecto Platonis libro, ubi de inmortalitate animae disputauit, se praecipitem dedisse de muro adque ita ex hac uita emigrasse ad eam, quam credidit esse meliorem. Nihil enim urguebat aut calamitatis aut criminis seu uerum seu falsum, quod non ualendo ferre se auferret; sed ad capessendam mortem adque huius uitae suauia uincla rumpenda sola adfuit animi magnitudo. Quod tamen magne potius factum esse quam bene testis ei esse potuit Plato ipse quem legerat, qui profecto id praecipue potissimumque fecisset uel etiam praecepisset, nisi ea mente, qua inmortalitatem animae uidit, nequaquam faciendum, quin etiam prohibendum esse iudicasset.

At enim multi se interemerunt, ne in manus hostium peruenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est, cui quidem et exempla concordant, sed illa, quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia et ipse Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de ciuitate in ciuitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium peruenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo sui ex hac uita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas praeparaturum esse se promisit, quaelibet exempla proponant [*]( 20 Mt. 10, 23 24 Io. 14, 2 ) [*]( I plat/onis, i eras., a 3 ita. sup. lin. L migrasse Abv 4 urguebat L A1 C 6 capiss. 01 huius LAb1p; ad huius a rell. v Domb, suabia L A uincla mss.; uincula v 7 sola sup. lin. e 8 potuit esse v 10 praecepisset, superscripto m. 2 fieri, L; praecip. 01 quammortalitatem a 18 quia, ia m. 2 in ras., iC; qui e 19 persequutionem L 20 ammonere L A 22 si hoc ille LAaabeqkIv; ille si hoc pa Domb. 28 emigrarent LACaepqak7 11 j migrarent bit fsv mansiones aeternas LAakf Domb,; se mansiones (fe ex re se corr. C) aeternas Ca2b ep q; mans. aet. se v 24 promisit L; se promisit A a Domb.; se oMn. rell. proponant I. A; opponant rell. v Domb. )

42
gentes, quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere colentibus unum uerum Deum.

CAPUT XXIII. Quale exemplum sit Catonis, qui se uictoriam Caesaris non ferens interemit.

Sed tamen etiam illi praeter Lucretiam, de qua supra [satis] quod uidebatur diximus, non facile reperiunt de cuius auctoritate praescribant, nisi illum Catonem, qui se Uticae occidit; non quia solus id fecit, sed quia uir doctus et probus habebatur, ut merito putetur etiam recte fieri potuisse uel posse quod fecit. De cuius facto quid potissimum dicam, nisi quod amici eius etiam docti quidam uiri, qui hoc fieri prudentius dissuadebant, inbecillioris quam fortioris animi facinus esse censuerunt, quo demonstraretur non honestas turpia praecauens, sed infirmitas aduersa non sustinens? Hoc et ipse Cato in suo carissimo filio iudicauit. Nam si turpe erat sub uictoria Caesaris uiuere, quur auctor huius turpitudinis filio fuit, quem de Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? Quur non et illum secum coegit ad mortem? Nam si eum filium, qui contra imperium in hostem pugnauerat, etiam uictorem laudabiliter Torquatus occidit, quur uictus uicto filio pepercit Cato, qui non pepercit sibi? An turpius erat contra imperium esse uictorem, quam contra decus ferre uictorem? Nullo modo igitur Cato turpe esse iudicauit sub uictore Caesare uiuere; alioquin ab hac turpitudine paterno ferro filium liberaret. Quid [est] ergo, nisi quod filium quantum amauit, cui parci a Caesare et sperauit et uoluit, tantum gloriae ipsius Caesaris, [*]( . 6 satis om. L1 C 8 praescribunt 01 utice A1; ntiqe A2 10 recte etiam v 11 factum Cl 13 dissuadeb/ant, e eraso, C inuechillioris L A1 14 praecabens L A 15 sustenens Cl 16 iudicauit mss.; indicauit v 17 uibere L filio mss.; pater filio v 18 superare b u 20 laudauiliter IA 22 turpis L 23 ferre, superscripto m. rec. fuisse, A 24 uibere L 25 liueraret L Quid ergo LAp a. j quid ergo est Cabeqkf; quid est ergo v Domb. 27 et ante sperauit om. L b2 )

43
ne ab illo etiam sibi parceretur, ut ipse Caesar dixisse fertur, inuidit — [aut] ut aliquid nos mitius dicamus, erubuit?

CAPUT XXIIII,Quod in ea uirtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani.

Nolunt autem isti, contra quos agimus, ut sanctum uirum lob, qui tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit quam inlata sibi morte omnibus carere cruciatibus, uel alios sanctos ex litteris nostris summa auctoritate celsissimis fideque dignissimis, qui captiuitatem dominationemque hostium ferre quam sibi necem inferre maluerunt, Catoni praeferamus; sed ex litteris eorum eundem illum M. Catoni Regulum praeferam. Cato enim numquam Caesarem uicerat, cui uictus dedignatus est subici et, ne subiceretur, a se ipso elegit occidi: Regulus autem Poenos iam uicerat imperioque Romano Romanus imperator non ex ciuibus dolendam, sed ex hostibus laudandam uictoriam reportauerat; ab eis tamen postea uictus maluit eos ferre seruiendo quam eis se auferre moriendo. Proinde seruauit et sub Carthaginiensium dominatione patientiam et in Romanorum dilectione constantiam, nec uictum auferens corpus ab hostibus nec inuictum animum a ciuibus. Nec quod se occidere noluit, uitae huius amore fecit. Hoc probauit, cum causa promissi iurisque iurandi ad eosdem hostes, quos grauius in senatu uerbis quam bello armis offenderat, sine ulla dubitatione [*]( 2 aut om. L A Cbp; et a 8 inlata sibi mortem Cx 9 ex nostris litt. v 12 eorum eundem illum Cbpqkf; eorundem illum L Aeα; m eorundem illi a; eorum eidem illi v M. catoni regulum L A; catoni m regulam, uT. fli. m. 2, C; Catoni M. regulum p; Marco Catoni Marcum Regulum abev Domb. praeferam Ll A C p q; praeferam\' (\' = us) Z\'; praeferamus abev 14 cligit C1; delegit A a 16 et 21 cibibus L A 19 carthageneneium C; carthaginensium A1 20 auferens .... inuictum corr. m. in marg. C 22 prouabit L cuausa Cl, causa omisso cum, C2 24 quam bello LA Cbpαƒ; quam in bello aeqv Domb. sine, si m. 2 in ras., C •)

44
remeauit. Tantus itaque uitae huius contemtor, cum saeuientibus hostibus per quaslibet poenas eam finire quam se ipse perimere maluit, magnum scelus esse, si se homo interimat, procul dubio iudicauit. Inter omnes suos laudabiles et uirtutis insignibus inlustres uiros non proferunt Romani meliorem, quem neque felicitas corruperit, nam in tanta uictoria mansit pauperrimus, nec infelicitas fregerit, nam ad tanta exitia reuertit intrepidus. Porro si fortissimi et praeclarissimi uiri terrenae patriae defensores deorumque licet falsorum, non tamen fallaces cultores, sed ueracissimi etiam iuratores, qui hostes uictos more ac iure belli ferire potuerunt, hi ab hostibus uicti se ipsos ferire noluerunt et, cum mortem minime formidarent, uictores tamen dominos ferre quam eam sibi inferre maluerunt: quanto magis Christiani, uerum Deum colentes et supernae patriae suspirantes, ab hoc facinore temperabunt, si eos diuina dispositio uel probandos uel emendandos ad tempus hostibus subiugauerit, quos in illa humilitate non deserit, qui propter eos tam humiliter altissimus uenit, praesertim quos nullius militaris potestatis uel talis militiae iura constringunt ipsum hostem ferire superatum. Quis ergo tam malus error obrepit, ut homo se occidat, uel quia in eum peccauit, uel ne in eum peccet inimicus, cum uel peccatorem uel peccaturum ipsum occidere non audeat inimicum?

CAPUT XXV. Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.

At enim timendum est et cauendum, ne libidini subditum corpus inlecebrosissima uoluptate animum adliciat consentire [*]( in 3 homoterimat L m. 1 corr. 4 indicauit t uirtutis LAC2abepk; in noque uirtutes C1 a 11; uirtutibus q /2; uirtutum v 5 proferent C 6 que/felicitas C m. 2 corr. 7 paurimus 01 reuertit LACabe1qkv; reuertitur e2pრ8 fortissimum C terrae Cl 15 dispositiove a 16 prob nandos L A 17 humilite C; umilitate L A 18 umiliter L A uenit altis. v nullus Cl 20 ferire, superscripto i ferre, a obrepet e2 21 in om. ei ne m. 2 in fine uersus C 26 At enim] inter columnas m. uet. adscriptum est obiectio, L eat m. 2 expunct. A libidine (liuid. L A) LACp; libido hostili abqv Domb. )

45
peccato. Proinde, inquiunt, non iam propter alienum, sed propter suum peccatum, antequam hoc quisque committat, se debet occidere. Nullo modo quidem hoc faciet animus, ut consentiat libidini carnis suae aliena libidine concitatae, qui Deo potius eiusque sapientiae quam corpori eiusque concupiscentiae subiectus est. Verum tamen si detestabile facinus et damnabile scelus est etiam se ipsum hominem occidere, sicut ueritas manifesta proclamat, quis ita desipiat ut dicat: \'lam nunc perpetremus homicidium, ne postea forte incidamus in adulterium\'? Nonne si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia, sed peccata potius eligantur, satius est incertum de futuro adulterium quam certum de praesenti homicidium? Nonne satius est flagitium committere, quod paenitendo sanetur, quam tale facinus, ubi locus salubris paenitentiae non relinquitur? Haec dixi propter eos uel eas, quae non alieni, sed proprii peccati deuitandi causa, ne sub alterius libidine etiam excitatae suae forte consentiant, uim sibi, qua moriantur, inferendam putant. Ceterum absit a mente Christiana, quae Deo suo fidit in eoque spe posita eius adiutorio nititur, absit, inquam, ut mens talis quibuslibet carnis uoluptatibus ad consensum turpitudinis cedat. Quod si illa concupiscentialis inoboedientia, quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter nostrae uoluntatis legem quasi lege sua mouetur, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis! [*]( 2 hoc na. 1 sup. lin. L quisque///conmittat, erasis duabus uel tribus litteris, L 4 liuid. L A concitatae LA Cl a q; concitante C2 b e cupif p ak2 f 5 corpori eiusque concupiscentiae (concentiae m. 1 corr. L) L LA e p a; corpori concupiscentiaeque ab q k I; corporis cOllcupiscentiae v■ corpori uoluptatique C Domb. 6 detestauile L 7 damnauilc L A 8 manifestat C 9 forte poste.i v 11 pot. pecc. v 16 euitandi L1 18 in deo a e 20 quibuslibet LACpu; cuiuslibet abeqkfv 22 ad hoc 01 23 quasi, a m. 2, in ras., C; quasi I si, si in initio proximi uersus repetitum, L absque, abs om. A* 24 in corpore .... culpa est om. bl et )
46