De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VI. Quod ne Romani quidem ita ullas ceperint ciui- tates, ut in templis earum parcerent uictis.

Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt et nusquam uictis in deorum suorum sedibus pepercerunt, noster sermo discurrat? Romanos ipsos uideamus, ipsos, inquam, recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude dictum est: \'

  1. Parcere subiectis et debellare superbos,
et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant: quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas captasque euerterunt, legatur nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur. An illi faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant? Ita uero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? Egregius Romani nominis Marcus Marcellus. qui Syracusas urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius fleuisse ruituram et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit et curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bellorum, nec uspiam legitur ab imperatore tam casto adque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel illud templum fugisset haberetur inlaesus. Quod utique nullo modo praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro pudicitia minime uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae [*]( 10 Cat. 9 ) [*]( 5 suorum om. I i de quibus l a 10 iniuria m. 2 ex iniusta corr. C mallebant l 15 ita uero Cabdlpqakf; itane uero ev 17 Marcus sup. lin. C 18 seruituram superscripto m. 2 k ruitura, a 19 fudisse at 20 curam, a ex u corr., C 21 edicto superscripto m. 2 i edictione a i 23 usjpia e Gusto e 25 haberetur codd.; abiret v 27 f/abius, 1 eraso, C )
12
urbis euersor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse . laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam suam etiam iocando condiuit. Quaesiuit enim cuius modi essent, et cum ei non solum multa grandia, uerum etiam renuntiarentur armata, <relinquamus>, inquit <Tarentinis deos i1\'at08). Cum igitur nec illius fletum nec huius risum, nec illius c:Rtam misericordiam nec huius facetam continentiam Romanarum rerum gestarum scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur. si aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum sic pepercissent, ut in quoquam templo caedem uel captiuitatem fieri prohiberent?

CAPUT VII. Quod in euersione Urbis, quae aspere gesta sunt. de consuetudine acciderint belli; quae uero cle- menter, de potentia prouenerint nominis Christi.

Quidquid ergo uastationis trucidationis depraedationis concremationis adflictionis in ista recentissima Romana clade commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum; quod autem nouo more factum est, quod inusitata rerum facie inmanitas barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae inplendae populo cui parceretur eligerentur et decernerentur, ubi nemo feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a miserantibus hostibus ducerentur, unde captiuandi ulli nec a crudelibus hostibus abducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano tempori tribuendum quisquis non uidet, caecus, quisquis uidet nec laudat, ingratus, quisquis laudanti reluctatur, insanus est. Absit, ut prudens quisquam hoc feritati inputet barbarorum. Truculentissimas et saeuissimas mentes ille terruit, ille frenauit. [*]( 2 quod C 15 acciderunt p 16 prouenerunt p; peruenerint q I i trucidationis m. 2 sup. lin. C 18 afflictationis a 20 nouo modo, superscripto i more, a; more nouo v 23 quo/, eraso d, C 24 unde .... abducerentur m. rec. in marg. C\' nulli a e2; illi 12 a 28 quisquam prudens, transpositione notata, l 29 et saeuiss. om. dx )

13
e mirabiliter temperauit, qui per prophetam tanto ante dixit: isitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis.

CAPUT VIII. De commodis adque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.

Dicet aliquis: \'Quur ergo ista diuina misericordia etiam ad inpios ingratosque peruenit?\' Quur putamus, nisi quia eam ille praebuit, qui cottidie facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos? Quamuis enim quidam eorum ista cogitantes paenitendo ab inpietate se corrigant, quidam uero, sicut apostolus dicit, diuitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes secundum duritiam cordis sui et cor inpaenitens thesaurizent sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: tamen patientia Dei ad paenitentiam inuitat malos, sicut flagellum Dei ad patientiam erudit bonos; itemque misericordia Dei fouendos amplectitur bonos, sicut seueritas Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe diuinae prouidentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, et mala inpiis, quibus non excruciabuntur boni; ista uero temporalia bona et mala utrisque uoluit esse communia, ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere cernuntur; nec mala turpiter euitentur, quibus et boni plerumque adficiuntur. [*]( 2 Ps. 88, 33 aq. 10 Mt. 5, 45 14 Rom. 2, 4 sqq. ) [*]( I tantu a dixit Cblp; praedixit eqv 3 misericordia C autem sup. lin., meam om. a 6 adque] et p 8 dicet Clelpq; dicit C2 a d qur dl 10 quotidie a 12 poenitudo 131 13 corrigunt a 16 the/saurizent, n eraso. I; thesaurizant b2αƒ 19 pa/t/i/entiam, t i ire ras., C 20 conplectitur e 22 properare l fruerentur a )

14

Interest autem plurimum, qualis sit usus uel earum rerum, quae prosperae, uel earum, quae dicuntur aduersae. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; malus autem ideo huiusce modi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Ostendit tamen Deus saepe etiam in his distribuendis euidentius operationem suam. Nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio seruari; putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret aperta diuinitas, nulla esse diuina prouidentia crederetur. Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam petentibus euidentissima largitate concederet, non ad eum ista pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret, non nisi propter talia praemia seruiendum illi esse arbitraremur, nec pios nos faceret talis seruitus, sed potius cupidos et auaros. Haec cum ita sint, quicumque boni et mali pariter adflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento non est idem uirtus et uitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula stipulae comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: ita una eademque uis inruens bonos probat purificat eliquat, malos damnat uastat exterminat. Unde in eadem adflictione mali Deum detestantur adque blasphemant, boni autem precantur et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque [*]( 3 bonus his <x*; his bonus nec temp. bonis ex toll. p 7 maniv feste a 8 sin/llum, i eraso, C nunc peccatum C 12 p; pecc. nunc rell. v 9 aperta Celp; operta d; aperte abv Domb. prouid. diu. r 10 quibusquarn a 11 scientissima p; sapientissima a pertinere ista C 16 ut non ideo C; non ideo ut e 17 utraque at utique a 18 et om, a 20 tribula, a m. 2 in ras., C 22 praeli C e; proeli I 23 bonos purgat, in marg. corr. m. al. probat, l 24 afflictionem ali. / 25 prạ̇ecantur C 26 quisque om. a )

15
patiatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter caenum et suauiter fragrat unguentum.

CAPUT VIIII. De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.

Quid igitur in illa rerum uastitate Christiani passi sunt, quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad prouectum ualeret? Primum quod ipsa peccata, quibus Deus indignatus inpleuit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, quamuis longe absint a facinerosis flagitiosis adque inpiis. tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec temporalia pro eis mala perpeti se iudicent dignos. Excepto enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter uiuens cedit in quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum inmanitatem et gurgitem flagitiorum adque inpietatis abominationem, ad aliqua tamen peccata uel rara uel tanto crebriora, quanto minora — hoc ergo excepto quis tandem facile reperitur, qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxuriamque et auaritiam adque execrabiles iniquitates et inpietates Deus, sicut minando praedixit, conterit terras, sic habeat, ut habendi sunt? sic cum eis uiuat, ut cum talibus est uiuendum? Plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, uel cum laboris piget, uel cum os eorum uerecundamur offendere, uel cum inimicitias deuitamus, ne inpediant et noceant in istis temporalibus rebus, siue quas adipisci adhuc adpetit nostra cupiditas, siue quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamuis bonis malorum uita displiceat et ideo cum eis non incidant [*]( 1 et ante exhalat om. a e 2 flagrat Cab dell p; frag-lat 12 4 correctionum p 7 proaectum Cue p q a. k; profectum a I ƒv 8 ualet « primum C\'<x; primo rell. v 11 nunc usque C delictis, ic ex a corr., C 17 repperitur (,\'1 e l 18 et luxur. q; que om. v 22 ac monendis I; admonendis rell. v 24 os eorum Cabdelpqak; hos quorum f: eorum os coram v 26 temporibus (1 petit a 1*8 uita malorum v )

16
in illam damnationem, quae post hanc uitam talibus praeparatur, tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt, dum eos in suis licet leuibus et ueniabilibus, metuunt, iure cum eis temporaliter flagellantur, quamuis in aeternum minime puniantur, iure istam uitam, quando diuinitus adfliguntur cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt.

Nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam uitam et piam erudiendos inpediant alios infirmos et premant adque auertant a fide: non uidetur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Illud est culpabile, quod hi, qui dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, dum eorum offensiones cauent, ne sibi noceant in his rebus, quibus licite boni adque innocenter utuntur, sed cupidius, quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem supernae patriae prae se gerunt. Non solum quippe infirmiores, uitam ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quaerentes, domos ac familias possidentes, (quos apostolus in ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad modum uiuere debeant et uxores (cum maritis et mariti cum uxoribus, et filii cum parentibus et parentes cum filiis, et serui cum dominis et domini cum seruis) multa temporalia, multa terrena libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima et consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem uitae gradum tenent nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et [*]( 21 Coloss. 3, 18 sqq. ) [*]( 3 ueniabilibus C; uenialibus rell. v Domb. 4 temporabiliter C flagellantur mss.; flagellentur v 14 a sup. lin. I 15 dedocere, 0 ex u corr., I; docere e autj et i 17 innocenter CIaepqakl Domb,; innocentes C2bdlk2ƒv 19 praesagunt, agunt m. 2 in ras., e infirmiorem I 25 domi cum 11 28 uero C 1 )

17
uictu . paruo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac saluti dum insidias adque impetus malorum timent, ab eorum reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus adque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus ac fama in periculum exitiumque perueniat, nec ea consideratione, qua suam famam ac salutem uident esse necessariam utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur uulgi iudicium et carnis excruciatio uel pereratio, hoc est propter quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis.

Non mihi itaque uidetur haec parua esse causa, quare cum malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores etiam temporalium poenarum adflictione punire. Flagellantur -enim simul, non quia simul agunt malam uitam, sed quia simul amant temporalem uitam, non quidem aequaliter, sed tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti adque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, quia donec uiuunt semper incertum est utrum uoluntatem sint in melius mutaturi. Qua in re non utique parem, sed longe grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: Ille e quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. Ad hoc enim speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen [*]( 11 Cor. I, 4, 3 24 Ezech. 33, 6 ) [*]( 1 tegimento eel p q; tegum. a b cl Domb, 2 saluti dum mss., saluti consulentes dam b2 v 4 metuent b1; metuunt f 7 poterint C1 8 nec C ab de 1 p qv; neque Domb. 10 qua, a ex o corr., C 14 uideạ̇tur l 15 flagellantur a 16 flagellatur 01 21 nolint l; nolunt a1 22 ut d, f editur abdelpq; uoluntatem sint in melius mutari Cl; uoluntate posint in mel. mutari, po erasa littera m, (J2 23 in ante re om. C. ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pare I. ) [*]( 2 )

18
ab huius modi culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus non sit, in eis tamen, quibus uitae huius necessitate coniungitur, multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans eorum offensiones propter illa quibus in hac uita non indebitis utitur, sed plus quam debuit delectatur. Deinde habent aliam causam boni, quare temporalibus adfligantur malis, qualem habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus, quanta uirtute pietatis gratis Deum diligat.

CAPUT X. Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.

Quibus recte consideratis adque perspectis adtende utrum aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum uerteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam uacare sententiam, ubi ait: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum. Amiserunt omnia quae habebant Numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris hominis bona, qui est ante Deum diues? Hae sunt opes Christianorum, quibus opulentus dicebat apostolus: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus. Habentes autem uictum et tegumentum his contenti sumus. Nam qui uolunt diu ites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim [*]( 15 Rom. 8, 28 18 Petr. I. 3, 4 19 Tim. I, 6, 6 sqq. ) [*]( 1 huiuscemodi v 6 adfligantur Cabdelpqv; affliguntur Donib. 8 deum gratis a e 15 quoniam pqa- 16 cooperatur C kx f Domb ; con operantur a b2 del p q a. k\'l v; comperantur bl 17 npn quid fidg. nunquid — nunquid a 18 dominum e heae a; haec e 23 sumus Cb11 ak* frgm. Frising. ed. Ziegler; simus abl bIdepqv 25 stulta ont. C 26 enim est Cab d p q; est enim ev Domb. )

19
est omnium malorum auaritia, quam quidam adpetentes a fide pererrauerunt et inseruerunt se doloribus multis.

Quibus ergo terrenae diuitiae in illa uastatione perierunt, si eas sic habebant, quem ad modum ab isto foris paupere, intus diuite audierant, id est, si mundo utebantur tamquam non utentes, potuerunt dicere, quod ille grauiter tentatus et minime superatus: Nudus exiui de utero matris meae, nudus reuertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum; ut bonus seruus magnas facultates haberet ipsam sui Domini uoluntatem, cui pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus uiuens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. Illi autem infirmiores, qui terrenis his bonis, quamuis ea non praeponerent Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum haec amando peccauerint, perdendo senserunt. Tantum quippe doluerunt, quantum se doloribus inseruerant, sicut apostolum dixisse supra commemoraui. Oportebat enim ut eis adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu fuerat neglecta uerborum. Nam cum dixit apostolus: Qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et cetera, profecto in diuitiis cupiditatem reprehendit, non facultatem, quoniam praecepit alibi dicens: Praecipe diuitibus huius mundi non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat [*]( 6 Cor. I, 7, 31 8 Iob. 1, 21 24 Tim. I, 6, 17 sqq. ) [*]( 1 omn. malorum est l 2 errauerunt a 4 in om. belkf 8 superatus dii, dii m. 2 in fane versus, e exiui C v; exii rell. Domb. de uentre e 11 sicut l 13 pedesequus C; pedissecus a ditescere G\'1 14 relictus e b dell p a. kl v; relictis a e2 q k2 mortuus p 18 inseruerunt ea k2 f 19 apostulum supra dixisse memoraui l 20 diu om. at 21 fuerat tam diu v dicit a; dixisset blp 24 quoniam cj. Halm; quam Cbdlpqak; de qua a; qui v praecipit a l pre/cipe, ex principe corr., C diuitibus om. ot 25 in ante incerto sup. lin. I ) [*]( 2* )

20
nobis omnia abundanter ad fruendum; bene faciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. Haec qui de suis diuitiis faciebant, magnis sunt lucris leuia damna solati plusque laetati ex his, quae facile tribuendo tutius seruauerunt, quam contristati ex his, quae timide retinendo facilius amiserunt. Hoc enim potuit in terra perire, quod piguit inde transferre. Nam qui receperunt consilium Domini sui dicentis: Nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesaurum in caelo, quo fur non accedit neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, tribulationis tempore probauerunt quam recte sapuerint non contemnendo ueracissimum praeceptorem et thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. Nam si multi gauisi sunt ibi se habuisse diuitias suas, quo contigit ut hostis non accederet: quanto certius et securius gaudere potuerunt, qui monitu Dei sui illuc migrauerunt, quo accedere omnino non posset! Unde Paulinus noster, Nolensis episcopus, ex opulentissimo diuite uoluntate pauperrimus et copiosissime sanctus, quando et ipsam Nolam barbari uastauerunt, cum ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognouimus, precabatur: Domine, non excrucier propter aurum et argentum; ubi enim sint omnia mea, tu scis.\' Ibi enim habebat [*]( 10 Mt. 6, 19 sqq. ) [*]( 1 abund.] afluenter i 3 theṇ̇saurizent 1 5 facieb. diuit. v rtt▼ 7 totius Cl 8 in terra potuit l 10 condere uobis v 11 robigo C; erugo el 13 thesaurum Cabda; thesauros elpqv Domb. 14 illic C b de l; ibi reM. v Domb. erit om. d 18 sunt gauisi v contingit e 19 ut sup. lin. C 20 migrauerunt Clp; migrauef ac; migrauerant bdqv JJomb. 21 omnino sup. lin, a possit l 25 praecabatur C I 26 sint, i in ras. I sis e1 )
21
omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstrauerat, qui haec mala mundo uentura praedixerat. Ac per hoc qui Domino suo monenti oboedierant, ubi et quo modo thesaurizare deberent, nec ipsas terrenas diuitias barbaris incursantibus amiserunt. Quos autem non oboedisse paenituit. quid de talibus rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe consequente experientia didicerunt.

At enim quidam boni etiam Christiani tormentis excruciati sunt, ut bona sua hostibus proderent. Illi uero nec prodere nec perdere potuerunt bonum, quo ipsi boni erant. Si autem torqueri quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni non erant. Admonendi autem fuerant, qui tanta patiebantur pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo, ut eum potius diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret, non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu mentiendo occultaretur, seu uerum dicendo proderetur. Namque inter tormenta nemo Christum contitendo amisit, nemo anrum nisi negando seruauit. Quocirca utiliora erant fortasse tormenta, quae bonum incorruptibile amandum docebant, quam illa bona, quae sine ullo utili fructu dominos sui amore torquebant.

Sed quidam etiam non habentes quod proderent, dum non creduntur, torti sunt. Et hi forte habere cupiebant nec sancta uoluntate pauperes erant; quibus demonstrandum fuit non facultates, sed ipsas cupiditates talibus dignas esse cruciatibus. Si uero uitae melioris proposito reconditum aurum argentumque non habebant, nescio quidem utrum cuiquam talium acciderit, ut dum habere creditur torqueretur: uerum tamen etiamsi accidit, profecto, qui inter illa tormenta paupertatem [*]( 1 inonatrauerat C p IX V lJomb.; monuerat abdelqkf 2 qui et haec b v 2 Ac] hac dl 5 miserunt II 6 praecedenti,a sap. C 8 cristiani l 10 quo et ipsi at v Si usque ad non erant m. 2 in marg. a 11 mammonam l 16 uero 01 20 utili sup, lin. a 23 credentur et et hij enim l 25 dignos Cl esse dignas v 26 melioris uitae v 27 utrum quidem e talix a 28 accideret e 29 acciderit at )

22
sanctam confitebatur, Christum confitebatur. Quapropter etsi non meruit ab hostibus credi, non potuit tamen sanctae paupertatis confessor sine caelesti mercede torqueri.

Multos, inquiunt, etiam Christianos fames diuturna uastauit. Hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando uerterunt. Quos enim fames necauit, malis uitae huius, sicut corporis morbus, eripuit: quos autem non necauit, docuit parcius uiuere, docuit productius ieiunare.