Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid ueri ab homine conprehendi posse decreuerant. ita enim et mihi liquido sensisse uidebantur, ut uulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intellegenti. nec dissimulaui eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus manichaei libri pleni sunt. amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi non fuissent. nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum - plures enim eos Roma occultabat — pigrius me faciebat aliud quaerere praesertim desperantem in ecclesia tua, domine caeli et terrae, creator omnium uisibilium et inuisibilium, posse inueniri uerum, unde me illi auerterant, multumque mihi turpe uidebatur credere figuram te habere humanae carnis et membrorum nostrorum liniamentis corporalibus terminari. et quoniam cum de deo meo cogitare uellem, cogitare nisi moles corporum non noueram — neque enim uidebatur mihi esse -quicquam, quod [*]( t qus 1 posse] posuisse M proficere-l.4 ceteris fuisse om. F ea (quę add. m. 2) M quibus] add. Q in mg. si om. G1 nihil BCFG HMOPQV edd. repperire V 2 neclegentiusque S, negligentiusque OM\'Q, neglientiusque Ml 4 etiam om. V cogitatio om. SW. ceteris f. illos C edd. 5 philosofos BFS, phylosophos C, philosophus W, philosophis M* achademicos BCGHMOPQSVW 6 esse om. Q 7 comprehendi p. ab homine Q 8 uidebantur liq. sensisse Q habetur CM, habe**ntur (ba ras.) B, haben\' F inten*tionem (p ras.) V 9 intellegendi B, intelligendi V1 ospitem F 10 a nimia] animi a BPQW, ti anima FV fiduciam W, fidua V 11 manicheorum W amicitia Q ami 12 intuebar Q 13 heresim VW 14 f*liaritas P eorum] e. mihi placebat Q 15 occultat BCFGHMOPV edd., occultans Q fiebat Ml aliquid W quaerere* (t ras.) 0 17 omnium om. Q inuenire F 19 et om. F 20 lineamentis Cmo corporalis F de om. W1 21 cogitari u. cogitari F )

107
tale non esset — ea maxima et prope sola causa erat ineuitabilis erroris mei.

Hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse talem et habere suam molem tetram et deformem siue crassam, quam terram dicebant, siue tenuem atque subtilem, sicuti est aeris corpus: quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. et quia deum bonum nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere cogebat, constituebam ex aduerso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustias, bonam grandius, et ex hoc initio pestilentioso me cetera sacrilegia sequebantur. cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebatur, quia non erat catholica fides, quam esse arbitrabar. et magis pius mihi uidebar, si te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, uel ex ceteris partibus infinitum crederem, quamuis ex una, qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer finiri. et melius mihi uidebar credere nullum malum te creasse — quod mihi nescienti non solum aliqua substantia sed etiam corporea uidebatur, quia et mentem cogitare non noueram nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur — quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. ipsum quoque saluatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa lucidissimae molis tuae porrectum ad nostram salutem ita putabam, ut [*]( ft 1 ea] eo W, & V maxime Q sola causa prope Q 3 quendam B, I aliquam V 4 taetram CH10, tram W deformam G 5 dicebat Mt, dicebam V sicut CHVmo 6 terram] t. trS F 7 repente FW deum] d. deum W nullum bonam F1 nullam m. creaturam C, naturam m. n. Q 8 pietas me MQ edd. 9 ad**rso 0 ***amque (utr ras.) 0 n u 10 mala V bona V gradus C pestilentiose Ml 11 me eras. W 12 recurrere* (m ras.) B repercutiebar BCFGHMOPQVedd. 15 tuas W infinitam C credere CW 16 opponebantur W 17 homnibus F i corporib; humanis F 18 formam GMV 19 creasset F nesciente V 20 uideba*tur (n ras.) MP mente PV 22 diffunderetur] d. abs te BPQb crederem BMPQVb 23 ipsum quoque] ipsumque GHMOVW 24 lucidissima BPQb 25 molis tuae ex molestię corr. P* nostra* F )

108
aliud de illo non crederem nisi quod possem uanitate imaginari. talem itaque naturam eius nasci non posse de Maria uirgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. concerni autem et non coinquinari non uidebam, quod mihi tale figurabam. metuebam itaque credere incarnatum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. nunc spiritales tui blande et amanter ridebunt me, si has confusiones meas legerint; sed tamen talis eram.

Deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam, sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula et experiri, quid inde sentiret. iam enim Elpidii cuiusdam aduersus eosdem manichaeos coram loquentis et disserentis sermones etiam apud Carthaginem monere me coeperant, cum talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. et inbecilla mihi responsio uidebatur istorum; quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas noni testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere Christianae fidei noluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. sed me maxime captum et offocatum quodam modo deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae ueritatis liquidam et simplicem respirare non poteram. [*]( 1 possim F, posset V uanitati M, uanitatem V 2 nosci F posse* (t ras.) F 3 carni* (s ras.) P 4 quoinquinari W, inquinari BCFG HMOPQV edd. talem GHMV 5 incarnatū* (s ras.) V, in carne b natum BCFGMOPQ edd. nec CxOW 7 si as (h add. m. 2) W confusiones (i. q. errores) SW: confessiones BCFGHMOPQV edd. sed] & V 8 re***henderant 0, reprehenderent F, reprehendebant G 9 non posse GM exestimabam F, extimabam CIV 10 conferre] confessore V n et om. V 11 sentire*t G helpidii BFPQ edd., helpidi G, elpidii C, heluidii MW 12 eosdem om. V; eos de W1 curam M 13 cartaginem W, karthaginem BPQV coeperam W 14 facile non edd. facili F inbecilla* (m ras.) V, imbecillis Q 16 scripturis W 17 infalsatas V an nescio W, a nescio a (corr. m. 2) M qui] qui* (b; ras.) B, q: F 18 inferre B fidaei S 19 inulla W 21 hanelans S, anelans F, anhelant M iA in V aurem CXSW )

109

Sedulo ergo agere coeperam, propter quod ueneram, ut docerem Romae artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. nam re uera illas euersiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: "sed subito" inquiunt "ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate iustitia uilis est." oderat etiam istos cor meum quamuis non perfecto odio. quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen turpes sunt tales et fornicantur abs te amando uolatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum adprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem et reuocantem et ignoscentem redeunti ad te meretrici humanae animae. et nunc tales odi prauos et distortos, quamuis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei uero te deum ueritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos uolebam.

Itaque posteaquam missum est a Mediolanio Romam ad praefectum urbis, ut illi ciuitati rhetoricae magister [*]( 10] Ps. 138, 22. 12] Ps. 72, 27. ) [*]( 1 ergo om. M 2 rethoricam libri congregarem V 3 innotescete S 4 affrica QV 5 adolescentibus BOiFGQW ibi om. V 6 manifestum M mercede W magistro mercedem Q 7 conspi**rant (ce ras.) M adolescentis W1 8 se om. W alius W prae ex p corr. M, ae W (et 17) paecuniae S, peccuniae FW 9 uiris F istos etiam M 10 perfacto G passus F ma*gis V 11 eo del. MI e\' quilibet M 12 turpes sunt] turpescunt B1, turp sus F 13 adprenditur W 14 manu F fugiende V1 16 ad te] atque V animae hnmanae BCGHMOPQV edd., a. umanae F odi tales H odii V 18 ipsa W praeferam 0, praeferunt W ei] et G 19 et ubertatem om. V 20 eos magis M edd. nolebam M1 quam om. V1 21 bonos propter te M te om. W uole*bam V 22 missu* (s ras.) V est] ae****** F a] ad W mediolano OFIMP edd., mediolanium W 23 pfecto F rethoricae libri. )

110
prouideretur inpertita etiam euectione publica, ego ipse ambiui per eos ipsos manichaeis uanitatibus ebrios - quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamus — ut dictione proposita me probatum praefectus tunc Symmachus mitteret. et ueni Mediolanium ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui et laetitiam olei et sobriam uini ebrietatem populo tuo. ad eum autem ducebar abs te\', nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. suscepit me paterne ille homo dei et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. et eum amare coepi primo quidem non tamquam doctorem ueri, quod in ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem benignum in me. studiose audiebam disputantem in populo, non intentione, qua debui, sed quasi explorans eius facundiam, utrum conueniret famae suae an maior minorue proflueret, quam praedicabatur, et uerbis eius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor adstabam et delectabar sermonis suauitate, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis, quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. ceterum rerum ipsarum nulla conparatio: nam ille per manichaeas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat salutem. sed longe [*]( 7] cf. Ps. 80,17 et 147, 14. cf. Ps. 44, 8. cf. Ps. 4, 8. 22] Ps. 118,155. ) [*]( 1 inpertita] et imp. V, inpertit W, inper*tia (i ras.) M euiccione puplica F ipse ego Q anuiui V 2 eosdem BFPQVmo manicheos GHV aebrios F, hebrios C 3 sed om. Ql utri*que (s ras.) M dictionB W 4 symmacus PQ, symachus HIMW, simmachus BCV, simmacus F uenio W, uenit V mediolan*um (i ras.) BQS, mediolanum CMW 6 strene F ministrabat P1 7 sui H 9 ad] a F suscipit F 10 episcopaliter satis F 11 primum W 18 studiose SW: et st. BCFGHMOPQV edd. 14 intentione FW 15 facundium P1 16 minoruae W, uae F profluere W 17 incuriosius V contentor BSW 18 asstabam 0 delatabar S sermonis suauitate scripsi: sermone suauitatis SW, suauitate sermonis BCFGHMOPQVedd. quam quam M 19 eruditiores W1 hilarescentes W1, hilarascantis Ql, hilare scientis V mulcentis atq; hilarescentis M 20 erant OQ 21 ipsarum (u ex e corr.) 0 fallatias BFW, fabulas (b ex m corr.) V 22 ille] iste BFGH0*PQVedd. )
111
est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam. et tamen propinquabam sensim et nesciens.

Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire — ea mihi quippe desperanti ad te uiam patere homini inanis cura remanserat — ueniebant in animum meum simul cum uerbis, quae diligebam, res etiam, quas neglegebam. neque enim ea dirimere poteram. et dum cor aperirem ad excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam uera diceret, gradatim quidem. nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam coeperunt uideri et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici aduersus oppugnantes manichaeos putaueram, iam non inpudenter asseri existimabam, maxime audito uno atque altero et saepius aenigmate soluto de scriptis ueteribus, ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis expositis iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. nec tamen iam ideo mihi catholicam uiam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta [*]( 14] cf. II Cor. 3, 6. ) [*]( 1 pectoribus F qualis] qui at F tunc aderam —!. 3 enim non om. F 2 propinquabat M, propinquabat V nesciui b 3 satagarem P qu*e (a ras.) P 4 au*di**re (t et ce ras.) F eam mihi H, eam hi W desperanti] iam d. BOFGHMOPQVedd. 5 inani* (s ras.) 0 cura] cultura V, alibi cultura H a. d. 6 ueniebant] sed u. BGHPQVb animo meo F uerbis qu*e (a ras.) P quem ligebam V1 7 res—neglegebam om. V neclegebam S, neglebam F poterat W 8 expiendum V disserte BP disceret F 9 intrabat om. M, intrabar F uere BCF GHMOPQVeàd. dicere W gradatū G 10 coepemntBHOaPQVedd. 11 obpignantes V 12 iam om. F adseri FG, aseri V1 13 alteru W in enigmate W saluto F 14 scribtis CO, scripturis BPQb, aii scripturis H 8. l. ueteribus] u. de spiritali intellectu G ubi cum] ubicunq. V acciperer W occidebat VW 15 expositis locis BPQ edd. a 16 reprehendebar W illum B quae VW, qu*e (a ras.) P, quam Q 18 possem V mihi om. M catholica. B 19 uiam] uitam SW esse tenendam GM 20 doctores HV assertoresque H, asertoresque V obiacta SW, abiecta FH1 )

112
refellerent, nec ideo iam damnandam illud, quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. ita enim catholica non mihi uicta uidebatur, ut nondum etiam uictrix appareret.

Tunc uero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis manichaeos conuincere falsitatis. quod si possem spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia soluerentur et abicerentur ex animo meo: sed non poteram. uerum tamen de ipso mundi huius corpore omnique natura, quam sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magisque considerans atque comparans iudicabam. itaque Academicorum more, sicut existimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans manichaeos quidem relinquendos esse decreui, non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui iam nonnullos philosophos praeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine salutari nomine Christi essent, curationem languoris animae meae conmittere omnino recusabam. statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica ecclesia mihi a parentibus conmendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem. [*]( 1 refallerent PXSW 2 defessionis F aequebantur VW 4 tum BCFGMOPW 5 aliquid F 6 statim om. V 7 abicierentur 0 ex] ex ea corr. V 9 omnique] omnia que V multa HMPQVmo 10 sensisse* (m ras., sisse in ras.) B philosofos BP, philosophus W magis om. B 11 atque comparans om. SW achademicorum CGHM OPQSV, ahcadeinicorum B, achademichorum F, achademorum W 12 existimatur FM, existimant BPQb 13 relinquendo W 14 s**cta H 15 esse] 5 F nullos F philosofos B, philosophus W praeponebam -philosophis om. Q 1 16 phylosophis C salutaris nomine F, n. salutaris BPQb, nomine salutari mo 17 langoris V, languores W 18 Sstatui V, statu W esse] e. miH W cathecuminus BCFGMO*SW, ca- thecumenus 01 V, caticuminus HQ1, catecumenus P1, catecuminus PiQI 19 catholica om. HV apparentibus F 20 quod W Explicit liber quintus. Incipit liber sextus BCHSVW, E. 1. q. i. sextus 0, E. 1. q. i. sextus liber Q, E. 1. confessionum q. incipit 1. confessionum s. G, finit 1. q. i. 1. VI. confes i aug epi M, Incipit liber sextus P, VI. L. F m. post. in spatio uacuo )

113

LIBER SEXTVS.

Spes mea a iuuentute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an uero non tu feceras me et discreueras me a quadrupedibus et uolatilibus caeli? sapientiorem me feceras, et ambulabam per tenebras et lubricum et quaerebam te foris a me et non inueniebam deum cordis mei; et ueneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inuentione ueri. iam uenerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi uiatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis peruentionem cum salute, quia hoc ei tu per uisum pollicitus eras. et inuenit me periclitantem quidem grauiter desperatione indagandae ueritatis, sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tamquam mortuum resuscitandum tibi flebat et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio uiduae: iuuenis, tibi dico, surge, et reuiuesceret et inciperet loqui et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidauit cor [*](5] cf. Ps. 34, 6 et Es. 50, 10. 19] Luc. 7, 12 sqq. ) [*](2 mihi om. Q1 4 uolatilibus] a u. FOV, uolatibus Q 7 disperad bam (i ex e corr.) 0 inuentione* (m ras.) W 8 u*enerat a me (e ras.) V pietatis V fortes W1 terrę W1 9 im periculis B 10 marina. (m ras.) W rudes om. V 11 cum] dum V, da c\'ii M consolaris F pollicens (s ex t corr.) 0 12 eis] seni V salute W t ei] et W 13 desperanione Q 14 cum ei CF 15 catholica Fl ne 16 nou (ne add. m. rec.) V exiliuit BFHOPQVWedd., exsiliuit CM leticia* (m ras.) W 17 *** iam (iam ras.) P secura W parte (e ex u corr.) G 18 resuscitandum SW: sed resuscitandum FGHMOV edd., sed r. me BCPQ 19 efferebat BCMPQb diceris W 20 surge** (re ras.) B reuiuisceret BCMP\'QV, rereuiuisceret W, reuiuiscet G traderes 0, redderes BPQb 21 ergo] erat 01 turbolenta FM exultatione] exlletione H ) [*]( XXXIII. Aur. Angnstini conff. (Ang. 1,1). ) [*]( 8 )

114
eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, ueritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: inmo uero quia certa erat, quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi credere se in Christo, quod, priusquam de hac uita emigraret, me uisura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas, et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in uitam aeternam. diligebat autem illum uirum sicut angelum dei, quod per illum cognouerat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem intercurrente artiore periculo quasi per accessionem, quam criticam medici uocant, certa praesumebat.

Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum adtulisset atque ab ostiario prohiberetur, ubi hoc episcopum uetuisse cognouit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius [*]( 10] Io. 4,14. 11] Gal. 4, 14. ) [*]( t 1 ex] et ex CM tibi om. V 2 plangebam 0 ueritate W nondum] non BPQ 3 falsitate F quod S: et quod BCFGHMOPQV W edd. 4 qui] quia 0 5 se credere BQ xpñi BPQb 6 de hac om. W1 uitae V uisura (a ex u corr.) C, uisuram H esse H catholicam FV 7 miseriordiarum F 8 adcelerares GHXM, haccelerares F adiutorium] a. tuum BCGHOPQV edd., a. tu F, a. meum M 9 studiosus B1, studiosa BI currerem FGMV ambrosii BCFGHM OPQW\'b, Ambrosium mo 10 suspenderer FIG, suspenderet F1 aquae ex aquam corr. TFS 11 uirum illum Q 12 cognoueram W1 accipitem W1, ancipientem F 14 intercurrente om. F, intercurrentg W ar**tiore V, acriore b 15 accensionem F creticam BHO*PQSVWb certo F praesumebailt F 17 Itaque-solebat add. 81 in mg. infer. memoriam QW sicuti G affrica FHIQVW 18 hostiario GHXMXQW 19 proiberetur FW1 20 obaudienter V ipsa Q miraretur BPQ b 21 su*e (a ras.) P )

115
prohibitionis effecta sit. non enim obsidebat spiritum eius ninnlentia eamque stimulabat in odium ueri amor uini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad potionem aquatam madidi nausiant: sed illa cum attulisset canistrum cum sollemnibus epulis praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat, et si multae essent quae illo modo uidebantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non uoluptatem. itaque ubi conperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse ista non fieri nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime et pro canistro pleno terrenis fructibus plenum purgatioribus uotis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, ut et quod posset daret egentibus et sic communicatio dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. sed tamen uidetur mihi, domine deus meus — et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum — non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio [*]( 1 proibitionis FW obsistebat W spiritum-stimnlabat om. F uiuolentia BCFGH\'MO\'P edd., uonolentia P1 2 *odium (h ras.) H ueri] ue F uini] meri Gomperz 4 po**tionem (si ras.) F 5 praegustantis W1 6 pugillum FG, potillum b 7 indignationem B sua mere F 8 si multa C, simulata P, simulatae Q 9 memorie M de- O functyrum M, defuctorum F eundem V ubi G ponere W 10 quo Q, quod CV aquatissimum F tepidissimum F 11 patiretur M1 12 querebant F 13 antistite* (m ras.) W, antestite F 14 esse] est M1 15 se om. CFHV 16 superstitione BFP gentillium F abstenuit P1 17 fluctibus W 18 purgatoribus Ml memoriam O1 19 ut et] et ut BCGHMOPQVb, et id F possit F et sic-celebra(retur) add. P* in spatio uacuo sic] si CFGHMOSVWb 20 celebretur B 21 et om. F 23 amputandam W 24 consuetudinem G matre G censuram W, cessaturam HV si (i ex a corr.) P ) [*]( 8* )
116
prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat. quem propter salutem meam maxime diligebat, eam uero ille propter eius religiosissimam conuersationem, qua in bonis operibus tam feruens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe erumperet, cum me uideret, in eius praedicationem gratulans mihi, quod talem matrem haberem, nesciens, qualem illa filium, qui dubitabam de illis omnibus et inueniri posse uiam uitae minime putabam.

Nec iam ingemescebam orando, ut subuenires mihi, sed ad quaerendum intentus et ad disserendum inquietus erat animus meus ipsumque Ambrosium felicem quendam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi laboriosus uidebatur. quid autem ille spei gereret, aduersus ipsius excellentiae temtamenta quid luctaminis haberet quidue solaminis in aduersis, et occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conicere noueram nec expertus eram. nec ille sciebat aestus meos nec foueam periculi mei. non enim quaerere ab eo poteram quod uolebam, sicut nolebam, secludentibus me ab eius aure atque ore cateruis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus seruiebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, uox autem et lingua quiescebant. saepe, [*]( .4] cf. Act. 18, 25 et Rom. 12, 11. 7] Ps. 15, 11 et Act. 2, 28. ) [*]( 1 pr. quem] qae F alt. quem-diligebat om. B que F 3 religio- sissimam eius M qua MV 5 praedicatione BFMiPQW 6 filium SW: me me f. BGFGHMOPQ edd., f. meum V 7 inuenire MW 9 ingemi- scebam B CGMQ 10 pr. ad] at F intentus] intus M 12 potestatis F 13 eius tantum V, tamen eius Q laboriosos Fl uidebar 01 14 quid (i ex 0 corr.) P aduersus] et aduersus CFGHMOV edd. exellentiae V1, x um eccellentiae Q 16 occult? V 18 aestos W 20 sedcludentibus CM1 me om. M aurib; (ib; ex e corr.) G hore F 21 negotiorum CFG HaMOSVW 22 tempore W 23 substentaculis B, sustentasei F 24 elegebat W 25 rimabat Q quiescebat W saepe] s. autem M )

117
cum adessemus — non enim uetabatur quisquam ingredi aut ei uenientem nuntiari mos erat — sic eum legentem uidimus tacite et aliter numquam sedentesque in diuturno silentio — quis enim tam intento esse oneri auderet? — discedebamus et coniectabamus eum paruo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum nolle in aliud auocari et cauere fortasse, ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare quaestionibus atque huic operi temporibus inpensis minus quam uellet uoluminum euolueret, quamquam et causa seruandae uocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi. quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille uir agebat.