Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Cum enim audio christianum aliquem fratrem illum aut illum ista nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem nec illi obesse uideo, cum de te, domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a caritate matre sustinetur, donec assurgat nouus homo in uirum perfectum et circumferri non possit omni uento doctrinae. in illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spirithm tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse conuinceretur, non detestandam longeque abiciendam esse indicaret? sed tamen nondum liquido conpereram, utrum etiam secundum eius uerba uicissitudines longiorum et breuiorum dierum atque noctium et ipsius noctis et diei et deliquia luminum et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum [*]( 14] Eph. 4, 13 sq. ) [*]( 1 deprehenderetur BCFGHMOPQV edd. 2 sacrilegos] sacrilegas F, sacrilego spu BQ, sacrilegus spu P 3 fuisses W eminere W eam V ignoratam VW 4 falsa tam] falsata* (m ras.) 0, falsatam W, falsata BFPQ, falsa uel falsata b uaesania S, uexania (x in s corr.) W, uesana*** V superbla C doceret V 5 sibi tribuere V 6 christiae norum C 7 aliud] alium W 9 creator (8 m. 2) M abitus F 10 ad] ab W ipsum S, ipso W 11 formam** V, forma W 13 fidaei S, fide 0 matre. (m ras.) V, materna F 16 suadere CQ, suaderi BP 17 sequeretur F 18 se om. Q 19 dixisse] dixisset S, dixisset non W 21 nondum] n. ea CM conperam W etia (tia m. 2) 0 23 deliquia] reliquia V, delinqueat W **quid W 24 pr. posset] posse V alt. posset] possit W incertum mihi] i. quidem m. BCFGHMOPV edd., i. mihi quidem Q )

96
mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed ad fidem meam illius auctoritatem propter creditam sanctitatem praeponerem.

Et per annos ferme ipsos nouem, quibus eos animo uagabundus audiui, nimis extento desiderio uenturum expectabam istum Faustum. ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius aduentu conlatoque conloquio facillime mihi haec et si qua forte maiora quaererem enodatissime expedirentur. ergo ubi uenit, expertus sum hominem gratum et iucundum uerbis et ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suauius garrientem. sed quid ad meam sitim pretiosorum poculorum decentissimus ministrator? iam rebus talibus satiatae erant aures meae, nec ideo mihi meliora uidebantur, quia melius dicebantur, nec ideo uera, quia diserta, nec ideo sapiens anima, quia uultus congruus et decorum eloquium. illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant, et ideo illis uidebatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. sensi autem aliud genus hominum etiam ueritatem habere suspectam et ei nolle adquiescere, si comto atque uberi sermone promeretur. me autem iam docueras, deus meus, miris et occultis modis, et propterea credo, quod tu me docueris, quoniam uerum est nec quisquam praeter te alius doctor est ueri, ubicumque et undecumque claruerit. iam ergo abs te didiceram nec eo debere uideri aliquid uerum dici, quia [*](1 an] an non Q edd. 2 auctoritate F praeponere FW 4 ferme* (t ras.) V 5 uacabundus W1 6 faustum ex factum corr. F 7 abiectis VXW deficieba V 8 aduentum W facillima Q 9 qua 0 gnodatissime F experirentur V 10 ubi] at ubi BPQ suum V homine W1 11 iocundum BFGH\'OPQV\'W 12 mea F pretiosiorum BCFMOWmo, inpreciosiorum V 14 meae* (ae ras.) W 15 uero SW1 disserta BP, disertam W, deserta FlMlVl 16 decorum C, deq*orum (u ras.) H 17 exestimatores F, aestimatores C 18 uidebantur F 19 hominum genus M 21 promeretur (re del. m. 2) P iam] om. C docuerat BMOPQW 23 doctor est] doctorem F, doctores t* V, est doctor edd. 24 unde ubicumque F abs] ex F 25 eo deuere W uidere FV quia (° m. 2) V)

97
eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia inconposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo uerum, quia inpolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est, sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles, uerbis autem ornatis et inornatis sicut uasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.

Igitur auiditas mea, qua illam tanto tempore expectaueram hominem, delectabatur quidem motu affectuque disputantis et uerbis congruentibus atque ad uestiendas sententias facile occurrentibus. delectabar autem et cum multis uel etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer ingerere illi et partiri cum eo curas quaestionum mearum conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. quod ubi potui et aures eius cum familiaribus meis eoque tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam, quae me monebant, expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum nisi grammaticae atque eius ipsius usitato modo. et quia legerat aliquas Tullianas orationes et paucissimos Senecae libros et nonnulla poetarum et suae sectae si qua uolumina latine atque conposite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi exercitatio, inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii et [*]( 1 eo] ideo V, in eo M falso F sonant] sant F 2 e*nutiatur (n ras., n add. m. 3) H, enuntiantur V, nuntiatur C 3 splenin ditus W1 perinde] inde H esse om. P1 4 utiles (in add. m. 3) H 5 *ornatis et in*ornatis (h ras.) F 6 cibum F ministrare F 7 abiditas W1 . qu*a (i ras.) P illo W tanto tempore] tantopere F 8 dispuntantis V 9 uestiandas F 10 uel—multis om. VIII effereb bam GM*W edd. \' sed] s. etiam V habeam (b add. m. 3) H 12 iuilli- gere F, illi ingerere GM edd. partiri] parit F 14 et] ad BF 15 eoqye C, eoq F, eo quoque b tempore] tem F occupari G quo] quod C, que F non om. M didicerat M, didicret F, dedicerat (a in i corr.) W, deiceret BPQ1, doceret V 16 di*serere (s ras.) M 17 exm pertus] et ex. F in experte (ra m. 2) V disciplinari F 19 senice W 21 latine (5 add. m. 3) W scripta MXV qui (» add. m. 3) W aderat F 22 subpeditabat V 23 seductorum M ) [*]( llXIII. Aur. Augustini conff. (Ang. 1, 1). ) [*]( 7 )

98
quodam lepore naturali. itane est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae meae? coram te cor meum et recordatio mea, qui mecum tunc agebas abdito secreto prouidentiae tuae et inhonestos errores meos iam conuertebus ante faciem meam, ut uiderem et odissem.

Nam posteaquam ille mihi inperitus earum artium, quibus eum excellere putaueram, satis apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae me mouebant, aperire atque dissoluere; quorum quidem ignarus posset ueritatem tenere pietatis, sed si manichaeus non esset. libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et de sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut Manichaei libris continebatur, an certe uel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. nouerat enim se ista non nosse nec eum puduit confiteri. non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. iste uero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. non usquequaque inperitus erat inperitiae suae et noluit se temere [*]( 4] Ps. 49, 21. ) [*]( tn 1 naturale F, aenarali (corr. m. 2) V 3 mecum] me BCFGHMOP QV edd. abditu W secretu W1 4 ererrores F conuertabus G 5 ut V2 in ras. 6 posteam̥̊quam Y imperątus V 7 eã Ml ezpellere F sati F 8 eum mihi edd. illa (a ex e corr.) P me om. F me mouebaut] memorabant F 9 tenere] reddere M 10 plini F, plenis (om. sunt) H 11 sideribus (om. de) BCFGHMOPQV edd. 12 conlocatis BPQ humerorum V 13 quos CFHPQVb ut] cum F 14 libri FG continebantur BCFGHMOPQVW edd. certa (a ex e corr.) M 15 redderetur (ere in ras.) B*, haberetur Q1 17 sane] et me s. G ipsam] illam W nouerat (u ex n corr.) Fs 19 ea docere (me rc m. 2) M, eam edocere BO, eam edocere* V, ea me docentes F 21 nimis incautum] minus cautum B, minus incautum PQV 22 erat om. Q1 se om. M1-)

99
disputando in ea coartari, unde nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. pulchrior est enim temperantia confitentis animi quam illa, quae nosse cupiebam. et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inueniebam.

Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei litteras, magisque desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in multis, quae me monebant, ita ille nominatus apparuit, coepi cum eo pro studio illius agere uitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc iam rhetor Karthaginis adulescentes docebam, et legere cum eo siue quae ille audita desideraret siue quae ipse tali ingenio apta existimarem. ceterum conatus omnis meus, qui proficere in ille secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit, non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quicquam non inueniens eo, quo iam quoquo modo inrueram, contentus interim esse decreueram, nisi a)iquid forte, quod magis eligendum esset, eluceret. ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis extitit, meum quo captus eram relaxare iam coeperat nec nolens nec sciens. manus enim tuae, deus meus, in abdito prouidentiae tuae non deaerebant animam meam, et sanguine cordis matris meae per lacrimas eius diebus et noctibus pro me sacrificabatur tibi, et [*]( 1 coartare CFGHMOSVW 2 esset] est V pulchrior] pulcrior MQ, pudor SW 5* F 3 anime V nosse. (m ras.) H 4 in om. V1 6 quo BMPQVb literis B 7 disperaus V1 8 me eras. V, om. B 9 illius] eius BCFGHMOPQVedd. fraglabat C, fraglabam V 10 rethor libri carthaginis CFMtOW, kartaginis Q, cathaginis M1, carthagini Hmo, cartagini G 11 siue quae-desideraret om. 8 ille-siue quae ipse om. HW desiderare F 12 ipsi F, ille W abta B, apta. (s ras.) H, apta W, apte F existimaret C conattI W1 omnis conatus M 13 omnes meos PQ qui SWI: quo BCFGHMOPQVW* edd. illo] in i. F 14 intercedit W1, intercidi Q sepaurer (ra ras.) W 15 quo] quod CHMYW quoquo] quo FlQW 17 elidendum M eluceret] et luceret CIS, **eluceret (et ras.) P 18 laquaeus SV extitit mortis BPQ extitit] e. (iter add. in mg.) M meum] meus V, m. (laqueum add. in mg.) Q 19 erat V 20 pr. tuae] tna V deserebat V, deserabant F 21 sanguine SW: de s. BCFGHMOPQV edd. 22 ei F pr. et] ac BCFHOPQVW edd. ) [*]( 7* )

100
egisti mecum miris modis. tu illud egisti, deus meus. nam a domino gressus hominis diriguntur, et uiam eius uolet. aut quae procuratio salutis praeter manum tuam reficientem quae fecisti?

Egisti ergo mecum, ut mihi persuaderetur Romam pergere et potius ibi docere quod docebam Carthagini. et hoc unde mihi persuasum est, non praeteribo confiteri tibi, quoniam et in his altissimi tui recessus et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. non ideo Romam pergere uolui, quod maiores quaestus maiorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur — quamquam et ista ducebant animum tunc meum — sed illa erat causa maxima et paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore disciplinae cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterue inruant, nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum: inrumpunt inpudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. multa iniuriosa faciunt mira hebetudine et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt, quod per tuam aeternam legem numquam licebit, et inpune se facere arbitrantur, cum ipsa [*]( -1] Ioel 2, 26. 2] Ps. 36, 28. ) [*]( 1 miris] m. et occultis BFGPQVbm 2 dirigentur BPQb 4 respicientem V 6 potus B docere] docerem BPQV karthagini BW*, i i carthaginem H, karthaginem V 7 est] sit b 10 quod quaestus maior V 11 suadebat F1 promittebantur 0 12 docebant 0 tunc animum Q i coer erat] e. tunc Q 13 audebam questius F 14 co*ercitione H, quoheri citione P, cohercione QW, coercitatione M sedare F, sedara V 15 ne] nec GV in om. V scolam BFHMQ VW 16 irruerent V ammitti B20psSW, amitti HMXPX 17 apud] aute O1 karthaginem BQV, kartaginem MW, cartaginem G licentia F 18 scolasticorum BCG HMPQVW prope] pro H 19 discipulis] disciplinis V at F i 20 haebetudine S, h*ebetudine (a ras.) H, hebitudine PQVa, ebitudine F, habetudine W 21 *** eos 0 22 quo] quod GIGW aeternam] qao-, aeternam H\\ I )

101
faciendi caecitate puniantur et inconparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. ergo quos mores cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos, et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes qui nouerant indicabant. uerum autem tu, spes mea et portio mea in terra uiuentium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae et Carthagini stimulos, quibus inde auellerer, admonebas et Romae inlecebras, quibus adtraherer, proponebus mihi per homines, qui diligunt uitam mortuam, hinc insana facientes, inde uana pollicentes, et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea peruersitate. nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant, et qui inuitabant ad aliud, terram sapiebant, ego autem, qui detestabar hic ueram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.

Sed quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebus, deus, nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit et usque ad mare secuta est. sed fefelli eam uiolenter me tenentem, ut aut reuocaret aut mecum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec uento facto nauigaret. et mentitus sum matri, et illi matri, et euasi: quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer seruans me ab aquis maris plenum exsecrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae, qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi rigabat terram sub uultu suo. et tamen [*]( 5] Ps. 141,6. 10] Ps. 39, 8; Prou. 20, 24. 13] cf. Philipp. 3,19. ) [*]( 1 punientur F patientur F 2 studere W, studerent G 3 uolui FM placebant W 4 iudicabant F 5 alt. mea (a ex o corr.) M 7 karthagini BQV, cartagini G, kartagini M quos V ammouebus po CHaMOSW, amouebus GQV 8 pronebus (po add. m. 2) M 10 gresus F 11 perturbant F 12 foeda (a ex e corr.) S ad om. Ml 13 terra F 15 *abirem (h ras.) F, abierem W, abissem V 16 prora n fectu \'(ra add. m. 2) F plancxit W, plaxit F 17 refelli G 18 pr. aut] aut *** (eum ras.) W et finxi-nauigaret om. SW fixi Ml 19 uento facto] uentosaizo F nauigarem BPQ 20 uasi V tert. et om. CO1 tu S: om. BCFGHMOPQVW mihi dimisisti B 22 exsecrandtl W 23 maternarum V 24 tibi cotidie GV tibi om. CFM uulto Ol)

102
recusanti sine me redire uix persuasi, ut in loco, qui proximus nostrae naui erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa autem non mansit orando et flendo. et quid a te petebat, deus meus, tantis lacrimis, nisi ut nauigare me non sineres? sed alte consulens et exaudiens cardinem desiderii eius non curasti quod tunc petebat, ut me faceres quod semper petebat. flauit uentus et impleuit uela nostra et litus subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat aures tuas contemnentis ista, cum et me cupiditatibus raperes ad finiendas ipsas cupiditates et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello uapularet. amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis multo amplius, et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. nesciebat, ideo flebat et eiulabat atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Euae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meae conuersa rursum ad deprecandum te pro me abiit ad solita, et ego Romam.

Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis et ibam iam ad inferos portans omnia mala, quae conmiseram et in te et in me et in alios, multa et grauia super originalis [*]( 16] cf. Gen. 3,16. ) [*]( 1 me redire] me ridere M, meridie F ut**in V 2 memorie FV cipriani HPSV 3 sed add. Q* ea] in ea BPQb clam G non mansit] non m. (non del. m. 2) M, ** mansit GO, mansit Q, remansit • BFbm 4 a te om. M, ad te VW1 tantis om. F 5 sinerjs W sed] sed tu BGFGHMOPQV edd. altL S 7 ut me-petebat om. SW me] in me bm 8 aspectibus] ab asp. F 9 quaerellis MS, quaere*lis GO, querelis BFHPV aZt. et] ac G edd. 10 contempnentis М, contemnentesBPQW. cupiditatibus] c.me>iaBCFGHMOPQ*Vedd. raperest cupiditates om. Q1 12 dolore (corr. m. 3) W uapulares B mecum Ml 14 f*acturus (r ras.) V absentia] abscentia V, ab infantia M1 nei sciebat om. B 15 ideo] et i. F febat (l add. m. 3) H heiulabat BC GOPV, eiu**labat (la ras.) H 16 reliquiarum BFIMPQb, reliquiaui rium W 17 peperat P\'S, pepererat M 18 crudilitatis P1 rursus BCFGHMOPQV 20 excipio* (r ras.) C 21 iam om. mo comiseram P 22 me (om. in) PQ aliis V, alia C super] semper M )

103
peccati uinculum, quo omnes in Adam morimur. non enim quicquam eorum mihi donaueras in Christo nec soluerat ille in cruce sua inimicitias, quas tecum contraxeram peccatis meis. quomodo enim eas solueret in cruce phantasmatis, quod de illo credideram? quam ergo falsa mihi uidebatur mors carnis eius, tam uera erat animae meae, et quam uera erat mors carnis eius, tam falsa uita animae meae, quae id non credebat. et ingrauescentibus febribus iam ibam et peribam. quo enim irem, si hinc tunc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in ueritate ordinis tui? et hoc illa nesciebat et tamen pro me orabat absens. tu autem ubique praesens ubi erat exaudiebas eam et ubi eram miserabaris mei, ut recuperarem salutem corporis adhuc insanus corde sacrilego. neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum et melior eram puer, quo illum de materna pietate flagitaui, sicut iam recordatus atque confessus sum. sed in dedecus meum creueram et consilia medicinae tuae demens irridebam, qui non me siuisti talem bis mori. quo uulnere si feriretur cor matris, numquam sanaretur. non enim satis eloquor, quid erga me habebat animi et quanto maiore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat. [*]( 1] I Cor. 15,22. 2] cf. Eph, 2,16. 20] cf. Gal. 4,19.. ) [*]( 1 uinqulom H quod V 3 cruce sua] carne s. B b, sua add. m. 2) P, sua morte Q inimicitia W qua add. W* in mg. 4 eas] etas F soluerat M 5 credideram] non c. G 6 tam uera-carnis eius om. SVIW et quam -animae meae om. F et quam-l. 9 hinc tunc add. P* in spatia uactto relicto 7 *** tam (tam ras.) P falsa] f. erat Q 8 ingrauiscentibus Ppr. frebribus V et peribam om. SW 9 irem] abirem W si] nisi S, nisi (ni del. m. 3) W tunc hinc edd. in om. F atque] ad G 10 illa hoc edd. 11 ubique] absens u. (corr. m. 2) M 12 exaudibus C1, exaudebus F miserebaris BCFGH MOPQVWedd. mihi GM reciperem CV 13 corporis] c. mei Cedd. 14 in add. V* 8. l. 15 quo] quo M, qutl C, quod BPQ, quando edd. flagtaui ex flatigaui corr. VI 16 iam om. M delicus Ml 17 conme scilia W midicinae\\F non (me add.m.2) V, me non mo 18 sibisti W1, i n suisti P, sinisti V bis del. C, uis V 19 satis enim F eloquor] loquor V, eloquar C, eloquorum F 20 quantum BPQ, tanto V 21 sptfi FW1 quem BPQ . )
104

Non itaque uideo, quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transuerberasset uiscera dilectionis eius. et ubi essent tantae preces, tam crebrae sine intermissione? nusquam nisi ad te. an uero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum uiduae castae ac sobriae, frequentantis elemosynas, obsequentis atque seruientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et uespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione uenientis, non ad uanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut uolubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine, inmo uero aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaueras esse faciendum. absit, ut tu falleres eam in illis uisionibus et responsionibus tuis, quae iam conmemoraui et quae non conmemoraui, quae illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirografa tua ingerebat tibi. dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri. [*]( 4] Ps. 50, 19. 19] Ps. 117,1 et 137, 8. 20] cf. Matth. 18, 32. ) [*]( 1 sanareturj ista s. F, sanarentur C me* (a ,.aв.)W 3 tam] et tam BC 0 FGHMOPQVedd. crebre FGS nisi] si F 4 cor om. V 5 uidg HV frequentatis W elemosinas BOGR, elemo*sinas (u ras.) V, elimosinas plW, aelemosinas M, elymosinas F 6 atque] et B diem om. Q1 ter 7 praemittentis P altarem V die] in die BFHPQW edd., diem G et ras. V 8 intermissionem V 9 uaniles C, inanes FV 10 tu* (a ras.) H tuis W1 orationibus] precibus BPQ 11 a] ad W 12 aliqd V uuptabile V, notabile 0, mutabile BPQb 13 tu] ut PQ contempli neris Wl reppelleris TF1 14 auxio ( add. m. 3) W neoquaquam V aderat Wl 15 ordine ex orgine V, ex ordene corr. F praedistinaueras PIWl 16 falleris (re m. 3) W in] in ras. V, in S responsis BCFGHMOPQV edd. 18 retinebat F, tendebat V horans F chirographa FM, cirografa C, cirographa GH, cyrografa VW, cyrographa ris e BPQ 19 tua om. F digna*** V 20 tua V 21 promisionibus G, promissionibus tuis BCFMPQ edd. fi*eri (d ras.) P )

105

Recreasti ergo me aL illa aegritudine et saluum fecisti filium ancillae tuae tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. et iungebar etiam tunc Romae falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is, in cuius domo aegrotaueram et conualueram, sed eis etiam, quos electos uocant. adhuc enim mihi uidebatur non esse nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peecare naturam et delectabat superbiam meam extra culpam esse et, cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset et ego non essem. uerum autem totum ego eram et aduersus me inpietas mea me diuiserat, et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar, et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in uerba mala ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc conbinabam cum electis eorum, sed tamen desperans in ea falsa doctrina [*]( 10] Ps. 40, 5. 18] cf. Matth. 12, 26. 17] Ps. 140, 3 sq. ) [*]( 2 corpore* (m ras.) V meliorem salutem H 3 iugebar F, iniune gebar W 5 e] in BPQ his HI VIWl domu V 6 egrotauera* V eis om. V 7 uidebantur SVXW 8 aliam om. Y delectabar CM 9 culpa F 10 fecisse] fuisse M 11 peccabam HV, peccaui b excusarem HIM me] eam BGHMPQV 13 autem] a.8 G aduersum BCFPQV edd. 14 id erat] aderat GV insanabilis (corr. na. 3) W quo m* F 15 execrabilis] insanabilis W te] et V 16 in me] a me b pernetiem M a te] ad te FM 17 male M1 ergo] enim VW posuerat F1 18 hostium W continentiae] c. meg M, constantiae W circa GF 19 maligna BGMPQVb 21 conbinabam (cr. ouvSototaw LXX): conuinabam Ml, conbinabar PQ, conuiuabar B, conuiuabam G, U conuiuebam b, conuinabor V, communicabam CiF 22 desperans STF: iam d. BOFGHMOPQVedd. )

106
me posse proficere, eaque ipsa, quibus, si nil melius reperirem, contentus esse decreueram, iam remissius neglegentiusque retinebam.