Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis: quattuor itaque breues, prjma, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam. hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio, et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inueniam, quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi [*]( 1 cessare sonauerit M qui M posset H 2 huc (om. ad) B 3 quo] quod V 6 numquam] nondum BCFGHMOPQVWedd. 7 alicubi W alt. aut om. BW ad om. F aliqua FV 8 simpla* (m ras.) 0 9 qd igitur pacto F alt. metitur W 10 iam — alt. ea quae om. V non om. G 11 terminfls 0 12 uec pr. nec praesentia om. M 13 nec m praetereuntia om. Y pr. metitur (corr. m. 3) H 15 breuis M 16 alterna V 18 hae singulae —p. 312, 24 et uariis om. F 19 pr. et om. mo ita om. W 20 sentitur-quantum om. V sensu] sensus W manifesta M 21 breuis BPQIVW longa V eaque V, eumque W habere] adhere W habere bis t. sentio bm 23 alt. longe GOSV, lougam BPQb 24 mentiens V 26 ipsamque] ipsam quoque BPQbm num] non BCGPQbm metior] rogat H ) [*]( XXXIII. Anr. Aagnstini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 20 )

306
finitam non metior? eius enim finitio praeteritio est. quid ergo est, quod metior? ubi est qua metior breuis? ubi est longa quam metior? ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt: et ego metior fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas, quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior, quod infixum manet.