Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Insiste, anime meus, et adtende fortiter: deus adiutor noster; ipse fecit nos, et non nos. adtende, ubi albescet ueritas. ecce puta uox corporis incipit sonare et sonat et adhuc sonat et ecce desinit, iamque silentium est, et uox illa praeterita est et non est iam uox. futura erat, antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia iam non est. tunc ergo poterat, cum sonabat, quia tunc erat, quae metiri posset. sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteriebat. an ideo magis poterat? praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis, quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium. si ergo tunc poterat, ecce puta altera coepit sonare et adhuc sonat continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam, dum sonat; cum enim [*]( 14] Ps. 99, 8. ) [*]( 2 ampliori CH edd. amplior F 8 productior S, productus H, pron ducius F pronuntieter P correptius (us ex or ? corr. post ras.) 8 4 pedes M esse** (et ras.) P 5 distensionem B nimirum H 6 quid (d in ras. m. 2) W 7 indiflnite M, infinite V 9 alt. non] sed non BPQ 13 anime mee ds ffi G adtende] attende te BPQb 14 non nos] non ipsi nos BCHMO*PQVedd. albescit BCFGHMOPQVWedd. 15 puta] uota H adhoc 0 16 ecce (et om.) H desinet F 18 tunc M 20 et om. F nunc W stabat] sonabat 0 21 praeteribat (e alt. ex i corr.) P, praeteribat BCFGMOQVWedd. 22 enim] igitur H aliquot S possit W 24 tenore] tinore W, tempore CF 25 distentione W eam dum] ea cum V )

305
sonare cessauerit, iam praeterita erit et non erit, quae possit metiri. metiamur plane et dicamus, quanta sit. sed adhuc sonat nec metiri potest nisi ab initio Sui, quo sonare coepit, usque ad finem, quo desinit. ipsum quippe interuallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. quapropter uox, quae numquam finita est, metiri non potest, ut dicatur, quam longa uel breuis sit, nec dici aut aequalis alicui aut ad aliquam simpla uel dupla uel quid aliud. cum autem finita fuerit, iam non erit. quo pacto igitur metiri poterit? et metimur tamen tempora, nec ea, quae nondum sunt, nec ea, quae iam non sunt, nec ea, quae nulla mora extenduntur, nec ea, quae terminos non habent. nec futura ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora.