Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

In te, anime meus, tempora mea metior. noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior. affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et, cum illae praeterierint, manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt, ut fieret; ipsam metior, cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa uox tenuit, nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit, renuntiamus non aliter, ac si ea sonando diceremus. si uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando, quam longa futura sit, egit utique iste spatium temporis in silentio memoriaeque conmendans coepit edere illam uocem, quae sonat, donec ad propositum terminum [*]( 1 enim] autem BCGHMOPQVW Eug., edd. 2 pr. metiar BCMPQV Wedd. quam BCHMb alt. metiar (a ex 0 corr.) G 8 qua V sonauerunt CV auolauerunt om. W 4 fidenter qua W quanto M, nt quando G 5 in om. W 6 possum V 8 memoriam meam CG 9 anime ds meus G mea om. BCGHMOPQVWEug., edd. 10 quodobstrepere om. H turpis M1, turpitudines M* s. I. 11 res om. PQ 12 praeterierunt V, praeterirent 01 ipsa GV 13 eas BPQ edd., eam 0 14 cum-metior om. S 15 metimur] metitur W 16 tenuisset V 17 cogitatione H quasi] quae si 8 19 possumus MV 20 sermone 0 21 dimentiones S 22 ad illud om. 8 si om. CHM OVWEug. 23 noluerit M 24 praemeditanda M 26 illam] longiusculam M quae om. W )

307
perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam peractum est, utique sonuit, quod autem restat, sonabit atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit deminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione futuri sit totum praeteritum.