Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nonne tibi conStetur anima mea confessione ueridica metiri me tempora? ita, domine deus meus, metior et quid metiar nescio. metior motum corporis tempore. item ipsum tempus nonne metior? an uero corporis motum metirer, quamdiu sit et quamdiu hinc illuc perueniat, nisi tempus, in quo mouetur, metirer? ipsum ergo tempus unde metior? an tempore breuiore metimur longius sicut spatio cubiti spatium transtri? sic enim uidemus spatio breuis syllabae metiri spatium longae syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum spatiis uersuum et spatia uersuum spatiis pedum et spatia pedum spatiis syllabarum et spatia longarum spatiis breuium, non in paginis — nam eo modo loca metimur, non tempora — sed cum uoces pronuntiando transeunt et dicimus: "longum carmen est, nam tot uersibus contexitur; longi uersus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad breuem". sed neque ita [*]( 6] Ps. 17,29. ) [*]( 1 dicere om. W ipsum] id ipsum BPQbo 2 esses F diu om. BPQb moram BCHPQb sciendo (om. quando) V 4 hei HMedd., heu V saltim B Cl PHW 5 ita est ita est BPQ 7 inlumina BM PQW, tu inluminabis F 9 tempora (a ex e corr.) P ita domine S: itane BCFGHMOPQVedd., ita W mentior H 10 llletiar] metior F tempore] in tempore BOIPQWb itu Ml 11 nonne OSV: non BC FGHMPQWedd. quawdiu] et quamdiu GM 12 illud BPQ 13 ergo ipsum V metio F an] ante S 14 spatio 0 transti S, trastri CFV, rasti M, stratri G 15 uidemus] uidemur BCFHMOPQVWedd. spatio] spatium F 17 et spatia uersuum om. M peduum C 20 uocis 9 GM pronuntianda M 21 conteximnr 0 longi uersibus (8 add. m. rec.) H 22 constat H 23 longa* S, longae BPQ syllaba est] syllabae BPQ, est syllaba M, syllaba b m )

304
conprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest, ut ampliore spatio temporis personet uersus breuior, si productius pronuntietur, quam longior, si correptius. ita carmen, ita pes, ita syllaba. inde mihi uisum est nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi. quid enim metior, obsecro, deus meus, et dico aut indefinite: "longius est hoc tempus quam illud" aut etiam definite: "duplum est hoc ad illud?" tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non metior praesens, quia nullo spatio tenditur, non metior praeteritum, quia iam non est. quid ergo metior? an praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram.