Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed et illud hoc loco consentaneum est ex uobis addiscere. si caper caedatur Ioui, quem patri sollemne est Libero Mercurioque mactari, aut bos si sterilis Vnxiae, quam Proserpinae tribuitis, quod ritu atque obseruatione praecipitur:, quid facinoris in hoc erit,! quid malorum scelerisue contractum, cum nihil intersit obsequii, cuius animalis e capite honorarium istud debitum compleatur ? confundi haec, inquit, fas non est nec piaculi parui est officia rituum procurationumque miscere. causam, oro, edissere. quia generis certi hostias certis ius est consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari. et quae iterum. causa est, ut generis certi hostias certis ius sit consecrare numinibus. certaque et supplicamenta praestari? et hoc enim ius ipsum debet habere suam causam certisque ab rationibus exoriri, duci, antiquitatem consuetudinemque dicturus es? hominum mihi scita pronuntias et caeci animalis inuenta: ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero aut caelo aliquid lapsum aut quod magis res poscit, quid adplicitum Iuppiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero? aut natura quae capri est, ut his rursus adcommoda, Iouialibus conueniens sacrificiis non sit? animalium facta est inter deos diuisio.? transactionis alicuius pactione conuenit, ut ille contineret ab huius se hostia, hic ut [*]( 1 taetreque Salm: taetraque P et Sdb 3 hic Sdb: huic P 4 fabillis P 5 quae P corr c ferre Sab 9 mercurio P corr c 10 tribuitis Sab: tribnitus P quod Hildebrandius: co P quo c\' 12 sceleris.ue P 13 honorarium Sabhonorali- um P 15 procurationumque Meursius: procurationemque P procurationeque Sab 17 et Sdb: est P del Meursius 19 et del Mcursius 22 et Sab: set P 25 ad Sab: at P )

255
usurpare desineret alieni sanguinis iura? - an ut zelotypi pusiones communicare gustatum suarum pecudum nolunt, aut ut gentibus fieri moris diuersissimi. fama est, quae habentur his esui, aliorum eadem reiciuntur a uictibus ?

ergo si haec cassa sunt nec rationis alicuius habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio. etenim qui potis est habere idoneam: id quod sequitur causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse reperiatur et uacuum et, nulla soliditate firmatum? Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et feta, at Mineruae uirgini uirgo caeditur uitula, nullis umquam stimulis nullius operis excitata ad conatus. atquin nos arbitramur nec uirginem uirgini oportuisse mactari, ne uirginitas uiolaretur in pecude, qua dea plurimum pollet, nec Telluri grauidas atque fetas ob honorem fecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper † fecunditate procedere. nam si, quia uirgo Tritonia est, idcirco ei conuenit uirgines hostias immolari, et quod Tellus est mater, consimiliter grauidis accipienda est scrofis, ergo et musicis Apollo, quod musicus, et quod medicus Aesculapius, medicis,. et quod faber Vulcanus est, fabris, et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari. quodsi dicere istud insanum est aut ut mediocriter pronuntiem brutum, multo illud maioris amentiae est, fetas iugulare Telluri, quod sit fetibus grauior, Mineruae castas et uirgines, quia sit pura, uirginitatis intactae.

nam quod dici a uobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos et ad nocendi libidinem promptiores, illisque ut prosint, his. uero ne noceant sacrorum sollemnia ministrari, quanam istud ratione dicatur, [*]( 1 desineret Gel: desideret P iura] iu P corr c ut Sab: ut P zelotipi P 2 communicare Sab: concumunicare P 4 aliorum Meursius: aliarum P 6 ratio Sab: datio P pote Sab 7 secundum P 9 inciens Urs: ingens P 10 et om Sab ut foetae Meuraim 11 nullus P corr excitata ad scripsi: excitata P eicita ad Oehlerus conatu Sab 15 quoniam Urs 16 fecunditate] Arnobium fertilitate uel ubertate uel uirtute scripsisse Zinkius suspicatur 19 aescolapius PI 21 dissertissimisque P 23 telluri. P 24 grauior] grauida ? _28 quamnam P corr )

256
intellegere confitemur nos non posse. nam deos benignissimos dicere lenesque habere naturas, et sanctum et religiosum et uerum est, malos autem et laeuos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam diuina illa uis ab nocendi procul est dimota et disiuncta natura. quicquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum uidendum est et ab dei nomine longissima debet differitate seponi. itaque ut uobis . commodemus adsensum, dextrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores, ulla nec sic ratio est, cur alios alliciatis ad prospera, alios uero ne noceant sacrificiis conmulceatis et praemiis: primum quod di boni male non queunt facere, etiam si nullo fuerint honore mactati; quicquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus uero conprimere suam ferociam nescit, quamuis gregibus mille et mille alliciatur altaribus. neque enim in dulcedinem uertere amaritudo se potest aut ariditas? in umorem, calor ignis in frigora aut quod rei cuicumque contrarium est id quod sibi contrarium est in suam sumere atque inmutare naturam. ut si manu uiperam mulceas, uenenato blandiaris aut scorpio, petat illa te morsu, hic contactus aculeum figat, nihilque illa prosit auso, cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitentur irarum sed quadam proprietate naturae: ita nihil prodest promereri uelle per hostias deos laeuos, cum siue illud feceris siue contra non feceris agant secundum suam naturam et ad ea quae facturi sunt ingenitis legibus et quadam necessitate ducantur. quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in uiribus et suis in qualitatibus permanere. nam si bonis ut prosint res diuina conficitur, malis autem ne noceant isdem rationibus supplicatur, sequitur ut intellegi debeat, nihil dexteros profuturos nulla si acceperint munera fierique ex hoc malos, malos autem si acceperint [*](1 nos add c, om Sab 3 leuos P 5 pote Sab 11 dii ex di corr P 16 humorem c 17 ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗calor P 20 contactus in contractus corr P contractus Sab contactus Oel 22 exagi- tantur Sab 25 secundum add Klwsmannus ad quae Heumannus facturi Klussmannus: facti P 28 malis] aliis Sab 29 hisdem P )
257
nocehdi posituros mentem fierique et hoc bonos: atque ita perducitur res eo ut neque hi dexteri neqUe illi sint laeui aut, quod fieri non potest, utrique ipsi sint dexteri et utrique iterum laeui.

estei, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis officio diuorum apud templa mactari et quod ex usu consuetudinis factum est rationis alicuius causam aliquam continere: sed si magmfioum uideter atque amplum iugulare diis tauros, si inlibata, si solida concremari animantium uiscera, quid sibi reliqua haec uolunt magorum cohaerentia disciplinis, quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia † restituere mysteria et rebus inseruere diuinis? quid, inquam, sibi haec uolunt: apexaones hirciae silicernia longaui? quae sunt nomina et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis alia inculcata pulmonibus. quid taedae, quid, neniae, quid Offae non uulgi set quibus est nomen appellatioque penitae? ex quibus quod primum est, in exiguas aruina est miculas catillaminum insecta de more, quod in secundo sitUm est, intestini est perrectio, per quam proluuies editur sucis perexsiccata uitalibus. offa autem penita est cum particula uisceris cauda pecoris amputata;. quid polimina, quid omenta, quid palasea sine ut quidam cognominant plasea P ex quibus est omentum pars quaedam, qua receptacula uentrium circumretita finiuntur, bonis cauda est plasea siligine et sanguine delibuta, polimina porro sunt ea quae nos proles [*]( 2 eo* P 9 coherentia P 10 instituere ? 11 inseruere Boo: inseruire P 12 apexabo Sab apezabones Hildebrandius hirciae] issicia Sab longaui Salm: longaeui P longauo Sab 13 omina P corr farciminum Sab: facmorum P alia sab: aliae P 14 taedae] tuceta Gel taliae Salmasius ad Solin. p. 90 codae Meursius 15 taeniae Sealiger, Urs uulgi sed Sab: uulgie et P 16 petiitae Sdb: pentiSae P 17 catillaminum Meursius: cat∗illaminuam P at illa minutim Вâb 18 intiBtini P corr c est pcrrefitio est P corr porrectio Sdb prolubies P 19 percocta et exsiccata ? pWmita P 20 anputata P 21 om«nta Scib: momenta P pahusiea P plasea Gm: plassea P 22 ex owi Urs omentiim scripsi: nomen omfenti P omenti Urs qua scripsi : quo P 28 bonis Gel: uobis P 24 delibuta Sab: dilibuta P ) [*](IV. ) [*]( .17 )

258
uerecundius dicimus, a uolgaribus autem adsolent cognomine testium nuncupari. quid fitilla, quid frumen, quid africia, quid gratilla catumeum † cumspolium cubula? ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina sed genere et qualitate diuersa, series uero quae sequitur liborum significantias continet; et ipsis enim non est una eademque formatio. non enim placet carnem strebulam nominare, quae taurorum ex coxendicibus demitur, pulpamenta non assa, non quae in ueribus exta sunt, animata prunis et torrefacta carbonibus, non salsamina denique, quae sunt una commixtio quadrinis copulata de frugibus; non similiter fendicas, quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio illas solet cum eloquitur nuncupare, non ratione eadem et rumas, quae sunt prima in gurgulionibus capita, qua deicere cibos et referre natura est ruminatoribus saeculis; non magmenta, non augmina, non mille species uel † amensanguinum uel fitillarum, quibus nomina indidistis obscura uulgoque ut essent augustiora fecistis.

si enim quaecumque ab hominibus fiunt maximeque in re sacra debent habere suas causas nec sine ratione est quicquam in negotiis omnibus atque in omni administratione faciendum: edissertate nobis et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam diis dentur sacrisque adoleantur altaribus. in hoc enim diutius loco huic causae uel maxime necessario inmoramur insistimus inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus deo sit, quid cum libis, quid diuersis cum fartibus, confectis iure ex multiplici atque inpensarum uarietate conditis. opiparis numina cenis adficiuntur aut prandiis, ut innumeras conueniat excogitare his dapes? [*](2 fritilla Sab in err 3 conspolium Sab spoliom ? 6 enim anie placet del Urs 7 e coxendicibus Sdb: et condicibus P 8 non ante quae add Meursius 9 prunis scripsi: prius P 10 quae add Oel 11 hirae P. Scriuerius: dirae P 12 illas Scaliger: illa P ilia P. Scriuerius hillas Stewechius et rumas Balueius: aerumnas P rumas Canterus, Urs 13 qua Gel: quae P 14 naturae struminatoribus Sab 15 uelamen sanguinum Sab uel farciminum Salm 16 fittilarum P fritillarum Sab m err 20 aedissertate P corr r 22 huic Sab: hac P 25 fartibus Urs: fratibus P confectis scripsi: confectionis P ex Oehlerus: et P del Gel 26 opipares P corr & 27 innumeras Sab : numeras P )

259
auersionibus stomachorum laborant et ad expellenda fastidia saporum uarietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta et modo semicruda? quod si omnes has partes quas prosicias dicitis accipere dii amart suntque illis gratae uel uoluptatis alicuius uel dulcedinis sensu, quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis? quae causa, quae ratio est, ut caro strebula separatim, ruma, cauda et plasea separatim, hirae solae omenque solum augmentorum adiciantur in causam? pulmentorum uarietatibus adficiuntur dii caelites, ut fieri mos est post cenarum ditium et locupletium saginlas, frustilla haec paruula pro suauibus mateolis sumunt, non quibus famem sedent sed ut palati admoneant otium seque ipsos pleni ad adpetitum uoracitatis instigent? o deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta naturis, siquidem ut prosint testiculis pecudum redimuntur et rumis neque prius iras atque animos ponunt nisi sibi adoleri paratas conspexerint nenias offasque reddier penitas.

sequitur, ut de thure deque mero aliquid sine ulla . nimietate dicamus. copulata enim et mixta sunt caerimoniarum et haec genera cultumque adhibentur in plurimum. ac primum illud a uobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure, unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum aut eorum acceptissimum uoluntati. nouella enim propemodum res est neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia profluxit in has partes et delubris meruit interesse diuinis. [*]( 1 Btomacomm P 3 semicoacta P corr modo et Gel 4 prosicias Turnebus, Urs: praeaicias P 5 gratiae Sab ducedinis P corr r 8 cauda Sab: cada P cauda postea coda r hirae Meursius: irae P omenque Meursius: nomenquae P nomenque Sab omentum Gel 9 magmentorum Urs adiiciatur Sab causin ? 11 haec] ac Urs 13 palati Salm: palatia P palatis SaJJ admoneant Sab otium P plenae fI, uulgo ad addidi adpetitu c\' appetitu uulgo 18 taenias Scaliger, Urs reddier penitas Zinkius: redemptaft P penitas Gel 20 fiunt Sab cultumque Sab: cultuque P 23 potueritis Urs: poteritis P . 26 smeruit P corr ) [*]( 17* )

260
nam neque temporibus , quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis quidnam esset thus scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio reperitur, neque genetrix et mater superstitionis Etruria opinionem eius nouit aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque quadringentis annis quibus Albana res uiguit in usum cuiquam uenit, sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in comminiscendis Numa. aut esse sciuit aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum sollemnium munia. unde igitur coepta est usurpatio eius adsumi, aut in antiquam et ueterem consuetudinem quaenam inruit nouitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit locum sumeret in caerimoniis primum? nam si sine thure religionis officium claudicat necessariaque uis eius est quae propitios faciat mitesque hominibus caelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis plena uita omnis illorum fuit, qui quod maxime conueniens deorum fuerat uoluptati per incuriam neclexere libare. sin autem temporibus priscis neque homines neque dii huius thuris expetiuere materiam, conprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas necessarium - credidit et sine ullis nouitas rationibus appetiuit.

denique ut illam semper regulam definitionemque teneamus, qua demonstratum et fixum est, quicquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque retinebimus parte, ut requiramus ex uobis quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum signa thura iniciantur altaribus et ex eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia. quid ex huiusmodi facto adquiritur his rei aut eorum ad animos quid aocedit, ut merito iudicemus recte ista dependi et non frustra atque inaniter concremari? ut enim uos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, [*]( 41 etroriae P corr 5 sacrorum ? 12 antisP corr 13 si sise Sdb: sine P 14 thurae P corr 19 eipetiaere Gel : expedi∗nere- P 29 accidit Sab 30 debetis Sab: debeatis P )

261
quinimmo cur ea tam † familiariter concupiscant honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos. sed nos non uestrum, sed numinum requirimus sensum, nec quid fiat a uobis, sed pendatur ab his quanti quod in praemium datur fauoris interrogamus. sed tamen, o pietas! quantus iste est honor aut qualis, qui ex ignis odore conficitur et resina ex arboris conparatur? nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: uiscum est ex corticibus * profluens ita ut ex amygdalo, ceraso resina lacrimabili destillatione coalescens. hocine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut offensa si aliquando contracta est, thuris uapore dissoluitur et temperata indignatione sopitur? quid ergo cessatis cuiuslibet arboris uiscum sine ulla passim differitate comburere? nam si honorantur hoc numina nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas, quid interest, unde fumus altaribus conficiatur in sanctis uel ex uisci quo genere nubes suffitionis exaestuent? an numquid aliquis dicet!

idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaues et narium commulceat sensum, reliqua uero sint aspera et ob causam • offensionis exclusa? habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras et remittunt, ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates. quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adiungimus legi et excludimus diuinitatis a finibus. quicquid enim spirat et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est esse mortale, quia caeli sustineatur e pastu. quicquid autem caeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris quibus alternatio redditur abstrahiturque uitalis, oblidi eius necesse est animam et rationem subrui atque interire uiuendi. ergo si et dii spirant odoremque ad se adtrahunt auris comitantibus inuolutum, non est ab re dicere, et alienis eos suffectionibus uiuere et interclusis posse spiraminibus interire. et unde nouissime scitis, an si odorum suauitate [*]( 1 familiariter] feruenter uel famelice Orellius fameliciter HQclebrandius 2 fortasei P corr c 6 ligais P corr ardore Urs 8 lacunam signaui: arboris thuriferae significationem mterci- , disee apparet resina addidi 14 sustinet Sab 19 exc.lusa P 20 pęnetrare r 23 halitos P corr c\' 27 obliti P corr 30 suffitionibus Sab. )

262
capiuntur, eadem sint eis iucunda quae uobis et parili sensu ut uestras deorum mulceant adficiantque naturas? nonne fieri potis est, ut quae uobis adferunt uoluptatem contra illis aspera uideantur et tristia ? cum enim sint essentiae dispares substantiaeque non unae, quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diuersum est unum sentiat accipiatque contactum? an non cottidie cernimus et inter animantia terris orta esse aliis eadem uel amara uel dulcia, mortifera his esse quae illis nata in perniciem non sunt, ut quae illos mulceant odoribus laetis eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent? sed hoc ut fiat et accidat non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae, simul salutares, simul dulces nequeunt simulque amarae consistere, sed ut quisque est factus, ad extrinsecus rei uenientis attactum ita afficitur, qualitatem non accipit ex rerum inpulsionibus natam sed ex sui sensus contagiique natura. uerum omnis haec ratio longe est ab diis sita nec exigui limitis interiectione discreta. nam si uerum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse nec oliditatis alicuius eminentia subleuari, inanis apud hos odor est nec sensibiliter commouere aura eos potis est nidoris alicuius, non si mille tu pondera masculi thuris incendas caelumque hoc totum redundantium uaporum nebulositate cludatur. quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari ab substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: ab deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret robore corporis atque omni sensu et contagione priuatus est.

merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus cur eius superfundatur incensioni. nisi [*]( 2 ut addidi deoram] uide iufra, 3 pote Sab 4 deorum sint P deorum del Urs: transposui post nestras (2) essentiae scripsi: sententiae P 6 ut P 9 ut quae Sab: utque P alios Urs 18 amarae Sab: in una re P 14 ab sic Sab afficitur Gel: efficit P 16 compagiique Urs 17 sita Sab: ita P 18 oliditatis Gel: u.liditatis P Boiiditatis Urs 21 coli Pcorr c 24 a Sab 25 a Sab 26 robore scripsi: re P contagione scripsi: cogitatione P 27 pri*uatus P 28 eius .Meursius: ei P nisi SoHm: si P )

263
enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam, non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut dicatur expressius insaniae dementiae caecitati. ut enim iam. saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui habere perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam: si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est uinum superfundatur altaribus. numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam et eorum necesse est siccitates umore aliquo temperari? numquid nobis ut mortalibus moris est cenis intermiscere potiones, pari etiam more post solidos uictus liborum et pultium hostiarumque caesarum, quo putrefiat facilius et percoquatur cibus, frequentissimo inrigant accipiuntque se uino? date quaeso immortalibus \'diis ut bibant . scyphos, brias, pateras simpuuiaque depromite, et quoniam lautis pinguibusque se dapibus atque opimis inferciunt escis, ne quod in stomachi tramite male transuoratum substiterit uiscus, succurrite, properate; Ioui optimo maximo merum ne praefocetur date, cupit eructare nec potis est, ac ni illa labatur et dissoluatur obstructio, periculum maximum est ne oblisus interrumpatur spiritus et uiduatum remaneat sine suis administratoribus caelum.

sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire aut bibere aut suauitatis eius adfectione laetari. honoris eis ergo datur; quo fiat illorum elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus et uenerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis. et quae grauior infligi contumelia dis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes habitum his magnum, si modo uini exigui rores super uiuidam [*]( 1 non ostendetur 800 6 sq. id est uinum superfundatur del Zinkius 9 humore c nobis (bis in ras c\') P mos c\', uulgQ 10 solitos Sab 12 et Sab: ut P perquoquatur P 13 ut add Heumannus 14 scyfos P simpuuiaque Meursius: simpubiaque P sympiniaque Sab 15 lautis scripsi: tauris P 18 ac ni Sab: agni P 21 administratibus Stewechius 25 subli+mitas P 26 muscos Salm: miscus P cnissas Gel 27 diis ex dis corr P 29 rores Balm: roris P rore sic 800 )

264
ieceris atque instillaueris prunam? non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis wtellegentia.e ueritas, inest et uobis sapientia, inest sensus, uerumque nos dicere apud uos ipsi interiore iudicio scitis. sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas secumque ipsos loqui? facitis enim quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: plurimum quia apud uos ualet nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta natura ueritatis examinatione ponderata. quid est enim deo cum uino, aut in eius materia uis qualis aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur auctoritas ? quid, inquam, deo cum uino est, Veneriis re proxima, neruos omnium debilitante uirtutum, uerecundiae, pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores mentes saepius praecipitauit excitas ipsosque illos deos maledictis conpulit exauctorare dementibus ? itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honori dis hoc dare, quod si tu id auidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi conuicium infamiamque merearis?

operae pretium est etiam uerba ipsa depromere, quibus cum uinum datur uti ac supplicare consuetudo est \'mactus hoc uino inferio esto\'. inferio), inquit Trebatius, uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, ne uinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. addito ergo hoc uerbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione obligabitur ceterum. qualis ergo hic honor est, in quo imponitur quasi lex deo, ne plus quaerat quam datum est? aut cuius ipse est auiditatis deus, qui nisi uerbi fuerit praescriptione summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et [*]( 4 diceret P corr 5 paenitus P 7 plurimum scrigsi: primum P nimirum Gel apud Sab, r: pud P plus ualet Sab 9 naturat P corr 12 Veneri lJrs 17 honori dis scripsi: honorw P honori Sab honoris ergo Hildebrandius . 18 id del Gel . 19 hxoriosi P 20 opere P praetiup P praecjum c\' 29 quae erat Sab )

265
apothecis suis supplicem priuet? \'mactus hoc uino inferio esto\': iniuria est ista, non honor. quid enim, si diuus amplius hoc uolet neque erit contentus inlato? nonne insigniter dicendus est laedi qui honorem accipere cum condicione cogetur? nam si exceptione non addita sacrum necesse et fieri omne omnino quod in cellis est uinum, manifestum est et deo contumeliam flexi, cui modus constituatur inuito, et uos ipsos in re sacra caerimoniarum officia uiolare, qui non tantum tribuitis uini quantum deum uidetis sibi uelle praestari. \'maetus hoc uino inferio esto\' quid est aliud quam dicere: tantum esto mactus quantum uolo, tantum amplificatus quantum iubeo, tantum honoris adsumito quantum te habere decerno et uerborum circumscriptione definio? o deorum sublimitas praepotena., quam uenerari, quam colere officiis officiis caerimonialibus debeas, cui legem uenerator inponit, quam cum pactionibus adorat et formulis, quae per unius formidinem uerbi ab inmodicis uini cupiditatibus arceatur.

sed sit ut uultis honor in uino, sit in thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur. etiamne di sertis, coronis adficiuntur et floribus ? etiamne aeris tinnitibus et quassationibus cymbalorum? etiamne tympanis? etiamne symphoniis? quid? efficiunt crepitus scabillorum, ut cum. eos audierint numina, honorifice secum existiment actum et feruentes animos irarum obliuione deponant? an numquid ut paruuli pusiones ab ineptis uagitibus crepitaculis exterrentur auditis, eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore mulcentur et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt? quid sibi uoluat excitationes illae quas canitis matutini conlatis ad tibiam uocibus? obdormiscunt enim superi,- remeare ut ad uigilias debeant. quid dormitiones illae quibus bene ut ualeant auspicabili salutatione mandatis? somni enim quiete soluuntur [*]( 1 suis $ab: pi 1? 3 dicen4m» Sab 4 est Sdb: esse P cogatur ad 17 arcetur Sab 18 vw P 19 etiam Sab dfa r Bar«tis P 20 cywda/orum P 21 tysipbanis P covr r. sypphonis P corr quid efficiuut wtlgo 24 depoaant Bab: defwnnnt P 30 domuitiones Gel )

266
occuparique ut hoc possint, lenes audiendae sunt neniae. lauatio, inquit, deum matris est hodie. sordescunt enim diui et ad sordes eluendas lauentibus aquis opus atque adiuncta aliqua cineris frictione. louis epulum eras est. Iuppiter enim cenat magnisque implendus est dapibus, iamdudum inedia gestiens et anniuersaria interiectione ieiunus. † Aesculapii geritur celebraturque uindemia. colunt enim dii uineas et ad suas usiones contractis exprimunt uindemiatoribus uinum. lectisternium Cereris erit Idibus proximis. habent enim dii lectos atque ut stratis possint mollioribus incubare, puluinorum tollitur atque excitatur inpressio. Telluris natalis est. dii enim ex uteris prodeunt et habent dies laetos quibus eis adscriptum est auram usurpare uitalem.

ludi uero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensiis nomen est ceterique omnes alii quos esse sacros uoluistis et religionum inter officia deputari quam rationem habent, quam causam, ut institui condique debuerint et ex numinum appellatione signari? honorantur, inquit, his dii et si quas ab hominibus continent offensionum memorias inlatarum, abiciunt, excludunt redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores. et quae. causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur et mites, ineptae si res fiant et ab hominibus otiosis multitudine spectante ludatur? ponit animos Iuppiter, si Amphitryon fuerit actus pronuntiatusque Plautinus, aut si Europa, si Leda, Ganymedes fuerit saltatus aut Danae, motum conpescit irarum? tranquillior, lenior Mater Magna efficitur, si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? obliterabit offensam Venus, si Adonis in habitu gestum agere uiderit saltatoriis in motibus pantomimum? indignatio relanguescit Alcidae, si tragoedia Sophoclis cui Trachiniae nomen [*]( 1 occuparique Sab: occupatique P 3 aliqua Urs: antiqua P 4 aepulum P 5 media Sab 6 esculapii P 7 ad] ab Sdb suas usiones Salm: suasionibus P 8 contracti Sab 9 caereris P 14 megalensis P corr megalensibus Sdb 15 inter Sab, r: iter P 18 illatarum Urs: inlatas P 19 familiaritates P corr 21 in#eptae P 22 ludantur Zvrikius 23 anphytrion P Amphytrio Sab 27 obliterabit Sab: obliterauit P 28 pantomimum Sab: pantomimus P relanguescet Sab 29 sofoclis P traciniae P trachine Sab )

267
est, Euripidis aut Hercules actitatur? existimatue tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi et migratum ab lupanaribus in theatra? itane istud non est deorum inminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas res eis, quas censor animus respuat et quarum actores inhonestos esse ius uestrum et inter capita conputari iudicauit infamia? mimis nimirum dii gaudent, et illa uis praestans neque ullis hominum comprehensa naturis libentissime commodat audiendis his auris, quorum symplegmatibus plurimis intermixtos se esse derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus, fascinorum ingentium rubore. iam uero si uiderint in femineas mollitudines eneruantes se uiros, uociferari hos frustra, sine causa alios cursitare, amicitiarum fide salua contundere se alios et crudis mutilare de caestibus, certare hos spiritu, buccas uento distendere uocibusque inmanibus concrepare: manus ad caelum tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt. haec si diis immortalibus obliuionem adferunt simultatum, si ex comoediis, Atellanis, mimis ducunt . laetissimas uoluptates, quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere lasciuire saltare, obscenas conpingere cantiones et clunibus fluctuare crispatis? quid enim differt aut interest, faciantne haec ipsi an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant?

unde isritur fluxit uel ex quibus enata est causis opinionum haec prauitas ? ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines quidnam sit deus scire, quidnam sit uis eius, natura substantia qualitas, utrumne habeat formam - an [*]( 1 Euripidis Sab: enripides P actitetur Oel existimatae Meursius: existimatur P eiistimabit Heraldus 4 consecare P corr 6 iadicanit Sab, r: iudauit P 9 auras c symplegmatibus Sab: implegmatibus P simplegmatibaa r in mg R 11 salpictanum Sdb salpictarum Gel salpittarum r 12 robore P corr & 14 hos Sdb: hoc P causa] culpa Sab 15 fide Sab, r: fides P de] se 800 in err 16 cestibus P aocibasqae Zinkim: notisque P caaatisqae Salm 17 maoibus BaJJ manibus Sahn concrepare Bob: concremare P 20 attellanis r 23 differt .Sdb: defert P difert c\' 26 seilicet P corr 28 qualis P corr qualis Sahn )

268
nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid an non agat, uigiletne perpetuo an aliquando soluatur in somnos, currat sedeat ambulet an ab huiusmodi motibus et cessatione sit liber haec omnia ut dixi nequeuntes scire neque natione aliqua peruidere in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent et qualis sibi natura est et illis talem darent actionum, sensuum uoluntatumque naturam. quodsi animal cernerent nullius esse se pretii nec inter formiculam plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quicquam ae habere commune cum superis et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent. nunc uero quia cernunt ora oeulos capita buccas auriculas nasos ceterasque se alias membrorum genere ac uiscerum portiones, et deos existimant eadem ratione formatos habitumque illos suum compagine in corporea continere: et quia gaudere laeta re maestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere et ex minus laetis animorum contractione conduci : adfici se ludis, patent et caelitum mentes ludorum delectatione mulceri: et quia illis se uolup est lauacrorum rafouere. nere caldoribus, et superis ducunt laustionum esse munditias gratas: uindemiamus nos homines, et deos rentur et credunt suas ducere atque agitare uindemias: dies nobis natalicii sunt, et potentias caelites dies autumant habere natales. quodsi possent adacribere ualetudines, aegritudines et corporales diis morbos, non dubitarent eos lienosos, lippulos atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi sunt saepe et ingentium herniarum magnitudine ponderosi.

age nunc summatim, quo- Diam sermo prolatus est et perductus in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne uos melius rebus de superis sentiatis an potius nos multo et honoratius [*]( 3 an. P cessione fkib 4 liber. haeo mdgo 7 sensuum scrijm: rerum P 8 praetii P 13 gerere Sab: genere P 15 laeta re Mewreim: laetari P mestotque P 18 affici M Sab: adficisse P adfedsse c\' 19 nelap. (uelupe scriptum fuisge appar rflt) P uoluptae cl, vulgo labacoram P (b in u corr 4t) 21 uindeamiamus P 23 autmant P corr o 25 enterocelioos Gel: interocaelicos P enterocaelicos Sab 27 herniarum Sab: gruenearum P capita 35. 36. 37 Orellvus in ifnem libri reiecit 28 e* P siagularum OrelZius: singulorum P 29 parium Heraldm )

269
opinemur et rectius quodque rei diuinae suam praestet atque attribuat dignitatem. ac primum uos deos, quos in rerum natura uel arbitramini esse uel creditis quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos et ex masculorum feminarumque seminibus conuentionum progenitos lege. at uero nos contra, si modo dii certi sunt habentque huius nominis auctoritatem potentiam dignitatem, aut in., genitos esse censemus - hoc enim religiosum est credere – aut si habent natiuitatis exordium, dei summi est scire, quibus eos rationibus fecerit aut saecula quanta sint, ex quo eis adtribuit perpetuitatem sui numinis inchoare. uos habere sexus deos aliosque ex his mares, feminini generis alios esse censetis: nos potentias caelites discretas esse sexibus abnegamus, quoniam discrimen huiusmodi terrenis animantibus datum est quas coire, quas generare auctor uoluit rerum substituendis per libidinem prolibus.. nos hominum similitudinem gerere et mortalium uultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis, et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili adseneratione iuramus. a uobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus, cum audimus nos ista, quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium conparatas.

discordias alios ex hii) uos, alios dicitis qui pestilentias inrogent., alios qui amores, qui furias, alios uero qui praesint bellis. et sanguinis effusione laetentur: at uero nos contra. ab ingeniis numinum iudicamus esse ** disiunctas, aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant subiciantque mortalibus, ab deorum contendimus procul esse natura nec sub huius nominis praedicatione ponendos. irasci et perturbari uos numina ceterisque animorum adfectibus mancipata esse atque obnoxia iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus [*]( 2\'natitHl Sab: naturam P 15 quoire P 20 frfmamus uel iudicaBMis UrtJ 23 et easj eas Gel quod eas uel quas Urs. 24 - discordias Ura: dfseondiaTum P 25 alios uero Sab; alius tiero F 26 ueae] haec UfS 21 lacunatn signaui: uerbomm quae interciderunt primuth uHfefwr fuisse discordias disiuncta Canterus, Urs 30 uus P corr c )

270
ab his esse; sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones. uos pecorum sanguine, uos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras. uos . mero, uos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo aut ex roribus exiguis uini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum. uos aeris tinnitibus et tibiarum sonis, uos equorum curriculis et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici irasque aliquando conceptas eorum ista satisfactione molliri: nos inconueniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus mille genus omne uirtutum perfectionis transierint summitate in uoluptatibus habere atque in deliciis res eas quas homo sapiens rideat et quae non aliis uideantur continere aliquid gratiae quam infantibus paruulis et triuialiter et populariter institutis.

haec cum ita se habeant cumque sit opinio num tanta nostrarum uestrarumque diuersitas, ubi aut nos impii aut nos pii, cum ex pectorum sensibus pietatis debeat atque inpietatis ratio ponderari? non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit quod pro deo ueneretur aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus thus, is habendus est rebus deditus esse diuinis. opinio religionem facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae sublimitatis appetere. cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris uideamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est peruenire nisi opiniones diis dignas et eorum [*](1 mortalitati Gel obeuntium Urs: obeuntib. P subeuntium Gel obeuntis Meursius 6 caedae P 9 credat Urs 11 sanctae P corr nitibus P corr c\' 12 aequorum P theatralibus Sab, r: thetralibus P 13 et ante delectari om Gel 14 ista addidi mollire Urs 17 res Gel: esse res P iia esse res HUdebrcmdius 19 triuialiter Sab: tibialiter P 22 pectorum scripsi: partium P 25 thus addidi 27 propriae Guyetus: promptae P praesumptae Gel 30 diis P )

271
conuenientissimas nomini ? haec sunt dona certissima, sacrificia haec uera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum.

Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi uolunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse ciuitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse feruores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse? quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen et curiosa obseruatione repetitis superorum conquieuisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque reuocatos? quotiens, uatum iussis haruspicumque responsis postquam diuina res facta est et ex gentibus transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium auersi sunt periculorum metus et grauissimi hostes pulsi et amplificata res publica est et uictoriarum frequentibus gaudiis et prouinciarum possessione conplurium? quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt uertunturque in prospera ea quae uidebantur adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri uoluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi.

uentum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, uentum rei ad cardinem, uentum ueram atque ad iustissimam quaestionem, in quam conuenit ut [*]( 16-22 = 273, 5-9. 18. ) [*]( 4 si om Sab 7 legimus Sab: legibus P motos Sab: motus P 8 alique P corr c 14 superorum Sab: superiorum P 17 transmariuis Sab, r: transmarini P 19 simulaca P corr 23 sacrificilk P 24 si. P 27 uoluptate Meursius 30 ad ueram Gel 31 ad iustissimam Urs: adiunctissimam P ad iunctissimam Comterus ad inuictissimam Meursius questionem P )

272
debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint quos saeuire adseueratis offensos reddique sacrificiis mites an sint longe aliud et ab huius m debeant et nominis et potentiae segregari. non enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a uobis in oppositions prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Ioui maximo fierent, patremfamilias quendam, antequam inciperent res agi, seruum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum uirgis et ex more multasse post patibuli poena. ludis dein terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis spatium ciuitatem occepisse pestilentia uastari, cumque dies adderet malum malo grauius, cateruatim et populus interiret, rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iouem per insomnium dixisse, uti ad consules uaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri ciuitati, si ludis sua religio redderetur et ex integro rursus curiosa obseruatione procederent. quod cum ille facere minime curasset, uel quod esse uanum suspicaretur insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem uel quod ingenitae humilitatis memor potestatis tantae fugeret et formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iouem filiorum obitus inrogauisse pro poena. mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum insomnique exposita uisione flammas euolauisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta et spectaculis adhibitam grauem curam et priorem populo redditam sanitatem. [*]( 2-4 = 277, 11-14 4-7 = 277, 8-11. ) [*]( 2 hii P seuire P 3 ludis et sacrificiis Urs mitaes P cort 4 debant P corr imuB tnfitias P 7 legimus haec eadem et Urs ∗∗∗∗et∗ esse P posita Urs 11 mulcaase r poenam Sdb dein terminatis Klussmanum: deinde iiitenninalis P deinde iam terminatis Sab 13 «pestilentla P 16 aaderet Lipsius, Urs: suaderet P 17 ciuitati Sdb: ciuitatis P 23 et (eras) cum et P 24 praesules P corr c\' 25 territum P corr crt insomniique Sab )

273

Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam ciuitatis et reipublicae duris, uel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens, uel quae hostes ualidi et ad periculum libertatis auferendae proeliorum prosperitate iam proximi, iussis et monitis uatum transmarinis: ex gentibus quosdam deos accitos magnificisque honoratos templis et luis sedasse flagrantiam et uiribus hostium fractis frequentissime triumphatum et auctos imperii fines innumerasque prouincias sub leges uestri cecidisse dominatus. sed neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iouis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus prouolutum. responsum deinde ab haruspicibus editum, res scaeuas tristissimasque portendi ab incendiis, caedibus, ab legum interitu et ab iuris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia coniuratorum manu. sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Iuppiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conuersus ad cardinem radiisque oppositus solis. adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine conuersoque ad solem signo patuisse res abditas et reserata in maleficia uindicatum.