Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Habent quidem miraculi speciem — quinimmo habere creduntur — cuncta ista quae dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum ueniant ad auditum, nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum quemadmodum dicitur fronte perstringere aures possit et ueritatis similitudine circumuenire. ceterum si penitus intueri res factas, personas et personarum uolueris uoluntates, nihil esse reperies diis dignum et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem dignitatemque referatur. quis est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur eculeis auocarique se [*]( 30-274, 11. 14 = 277, 14—25 = 277, 26-278, 13 ) [*]( 1 negabimus Sab: neganimus P, 2 quodam P corr lnea Sdb: luis P 8 triumfatum P 14 scaeuas Mewrsius: saeuas P 17 prius posse del Meursius 19 solis.. P 20 subrepto Sab 24 ueniant Sab, r: ueniat P 28 uoluntates Sdb: uoluptates P 29 numinis Meursius 31 auocarique Heraldus: euocarique P ) [*]( IV. ) [*]( 18 )

274
genere hoc ludicri iucundissimum duceret? immo illum fuisse quis est qui adsentiatur Iouem, quem deum principem dicitis et rerum quaecumque sunt conditorem, qui spectatum proficisceretur e caelo cantherios de uelocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate uoluisset, eos tamen gauderet transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios, cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in uoluptatibus habuisset quas homo quiuis lautus nec ad studium plenae grauitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret atque aspernaretur ut ludicra? quis est, inquam, qui credat, repetamus ut assidue hanc uocem, generis eum fuisse diuini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum poenas et supplicia redditurus, ira eiacerbatus ardesceret seseque ad uices adcingeret ultionis? si enim nocens seruus atque illa fuerat animaduersione puniendus: qui debuit Iuppiter indignatione aliqua commoueri, cum ageretur iniuste nihil, immo cum nocens caput poenis conuenientibus plecteretur? sin autem inmunis ab scelere neque ulli obnoxius crimini: uitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subuenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesiuit et pati quod inprobabat et ab aliis poenas suae permissionis exigere. et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiauit in praesule, quia crucis ad poenas per circi actus est medium uirgis dilaceratus et flagris?

et quid ex hoc facto labis potuit et foeditatis ecfluere, quod aut circum faceret minus purum aut Iouem contaminatum, cum per exigua. momenta, per puncta tot in orbe conspiceret milia mortis in generibus uariis et cruciatibus interire diuersis? ante, inquit, est actus, ludi quam [*]( 2 dicis Sab 3 profic*isceretur P 4 replycantes p. 6 uoluisse? sed eos Sab gauderet Meursius: gaudere P 7 alios debiles, cruribus Urs 9 mixtas Sab, r: mixta P habuisset Meursius - habuisse P 10 lautus GeZ: laetus P 11 duceret Sab: ducere P 12 assidue (e in ras c\') P 14 redditurus Sab: reddituros P eiacerbatus Gel: exaceruatus P 15 uices Huetius: uires P 22 inprouabat P corr c 23 illo Sab: illos P pronunljiauit Gel: praenuntiauit P 24 praesulae P 26 effluere Soo: et fluere P 27 eiigua Sab: eiigua P puncta Sab: cuncta P 29 crutiatibus P )

275
inciperent confici. si sacrilego pectore religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Ioui indignanti se spretum nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam, sin autem errore uel casu latens illud non est animaduersum et cognitum uitium, n\'onne fuerat rectum Iouique conueniens, ut humanis ignosceret lapsibus et inprudentiae caecitatem ueniali concessione donaret? sed uindicanda res fuit. et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri ciuitatis ultus est et persecutus interitu, grauitatis ac ponderis , aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro uoluptatis in gaudia curreretur, uenenatam in perniciem aeris haustus uertit et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit? si ludorum exhibitor magistratus minus curauit ediscere, quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ex hoc culpa, quid infelix commeruerat populus, ut aliena delicta capitis sui dissolueret poenis pestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e uita? immo quid feminarum genus, quas ab negotiis publicis condicio fragilitatis excepit, quid adultae uirgines, quid puerculi fecere pusiones, quid denique adhuc parui nutricum sub alimonia constituti, ut in eos inmitteretur par et una saeuitia priusque acerbitatem mortis quam dulcedinem aliquam perciperent luminis?

si sibi Iuppiter ludos scrupulosius fieri restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem nec malum quod fecerat prorogari ulterius et augeri, nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum ueniret, sacerdotum ad aliquem publicorum, pontificem maximum aut ad flaminem suum Dialem eique per somnium et praesulis uitium et funesti causam temporis indicaret? quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate [*]( 1 contemptu Sab: contemptus P 2 spraetum P 3 solliciorem P corr 4 errore Sab: errore P 7 concess*ione P 9 ultus Sdb, r: ullus P 11 uenenatam Sab: ueneatam P 12 pestilentiae Salm, r: pestilentia P pestilentiam Sab morbos Sab mortalitati P. Iunim 13 induxit Urs 19 adultae Gel: adulterae P 21 acerbitatem Sab: aceruitatem P 22 si add Meursvus sibi] si Gel 24 reddere Gel: redderet P redderes stc Sab 25 prorogaret Sab augeret Sab 26 ut] aut Urs ) [*]( 18* )

276
incognitum nominis, urbanarum inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, uoluntatis suae deligeret nuntium et eipetitae satisfactionis auctorem? quem si utique sciebat, diuinus modo si fuerat, tergiuersatorem in obsequio futurum, nonne fuerat pronius et deo conueniens, mentem hominis uertere et parendi subicere uoluntatem quam uias adgredi saeuiotes et latrocinii ritu sine ulla passim ratione saeuire? si enim rusticus senior inexpeditus in rebus obeundis cunctabatur in re iussa causis superioribus retardatus, quid infelices eius commeruerant liberi, ut in eos ira et indignatio uerteretur offensasque alterius luminis sui spoliatione pensarent? et quisquam est hominum qui fuisse illum deum credat tam iniustum, tam impium nec mortalium saltem constituta seruantem, apud quos netas haberetur magnum, alterum pro altero plecti et aliena delicta aliorum crucibus uindicare? sed et ipsum fecit pestilitatis saeuitia comprehendi. nonne ergo praestantius, quinimmo aequius fuerat, si hoc esse uidebatur faciendum, ut ab ipso patre terror cohercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus et in oboedientia cessatio, quam in eius dolorem uim liberis facere et innoxias urere atque abolere personas? quaenam illa saeuitia, crudelitas fuit quae tanta, ut extincta subole intestinis periculis post territaret patrem? quod iamdudum si facere id est loco priore uoluisset, nec germanitas conficeretur innoxia et uoluntas numinis cognosceretur offensa. at enim conpleto adnuntiationis officio statim morbus euanuit et sanitati homo est continuo restitutus. et quid habet admirationis res ista, si malum quod inspirauerat rettudit seseque inani ostentatione iactauit? quodsi penitus res pendas, magis illa crudelitas quam beneficium salutis fuit, siquidem hominem miserum et interire post filios cupientem [*]( 5 probius Meursius 6 subiicere Meursius: subigere P acaeaiores ? 15 crucibus scripsi: ceruicibus P uindicari Sab 16 saeuiaia P corr 18 cohercitiones P corr cI 19 in oboedientia Meursius: inoboeda P in obeundo Sab 20 facere Sdb: faceret P 21 crndelitas MetWsius: crudelitatis P 23 id est loco priore del Zinkius 25 conple.to P 27 quod P corr c\' 28 retudit Hildebrandius: rettulit P repulit Chtl inani Gel: in alia P paenitoa P )
277
non gaudia seruauit ad uitae sed ut suam solitudinem disceret et orbitatis cruciamenta sentiret.

consimili ratione per alias ire licebit historias et ostendere in his quoque longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum in expositionibus indicari, uelut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusue coniunctis, fastidium ne inmoderatione pariatur.

Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a uobis in oppositione prolata. nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem et esse posita scimus, sed quaestionis in hoc summa est, utrumne hi dii sint, quos saeuire adseueratis offensos reddique ludis et sacrificiis mites, an sint longe aliud et ab huius ui debeant et nominis et potentiae segregari. quis est enim primum qui eos deos existimet fuisse aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus uoluptatum soluuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieuerit fessus, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus? quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse reperientur aliena, uerum ab homine quouis lauto nec ad summos apices grauitatis ac ponderis instituto.

Quis est enim primum deos illos qui existimet fuisse aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeuiendique naturam ** easque abiciant rursus cyatho uno sanguinis et thuris suffitione molliti, qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas uoluptates, qui cantherios [*]( 3 hostendere P corr 5 uelud P 8 Non imus — 278, 13 erudito om Gel Canterus Salm, seclusit Vrs, post librum separatim collacare maluit Stewechius, quem reliqui secuti sunt: vide praefationem inmgr Haec desiderantur in hactenus impressis codicibus scilicet in Gelenii ėt Canteri editionibus 11 hii P 14 potentiae Sab: potentia P\' 15 fuisse addidi 16 scenicis P 18 celo P corr r 19 ludius Vrs: lydius P tybicen P 22 paenitus P 26 qui Sab: quis P 27 lacunam signcmi 28 a*biciantu (u eras) P cyato P thuris P 29 scenicis P 30 dicant Sab. )

278
frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur e caelo gaudeantque ex his alios transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios debiles et cruribus claudicare praefractis, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus, qui offendi se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, jnterquieuerit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicuius instabilitate * prolapsus? quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse reperiuntur aliena, uerum a quouis homine sentiente communia nec ad studium ueri rationum cognitionibus erudito.

Post aduectos, inquitis, transmarinis ex gentibus deos quosdam postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese recreatus conualuit populus et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt. qui, effamini, dii quaeso? Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus ualetudinibus praesidens et Tiberina in insula constitutus. si esset nobis animus scrupulosius ista tractare, uobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse diuum, qui conceptus et natus muliebri aluo esset, qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis in quo illum uis fulminis, uestris quemadmodum litteris continetur, et uita expulisset et lumine. sed quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut uultis ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti. ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni agminis coluber? fidem si annalium sequimur et exploratam eis adtribuimus ueritatem, nihil, ut conscriptum est, aliud. quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus. [*]( 2 transire om Sab 4 praefactis P corr 5 pronuncietur SabI 8 interquieberit P tybicen P matrimos Sab: matrib. P 9 la- cunam signaui: tabulati intercidisse uidetur 11 a add SabI .12 quoduis P corr sentient P corr c\' nec ad Sdb: negat P 16 recreatas P corr pestilentis P corr c\' 18 aescolapius P 28 angminis Meursius 30 dicimus Sdb aescolapius P )

279
praestans, sanctus deus, salutis dator, ualetudinum pessimarum propulsator, prohibitor et extinctor, serpentis est forma et circumscriptione finitus, per terram reptans, caeno natis ut uermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis uoluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui postremam conatibus prioris adducit.

et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus uita in corporibus inmoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transuoret oris hiatibus adpetitos, habet receptaculum uentris et ubi mansa et uorata decoquat uiscera, sanguis detur at corpori et uiribus redintegratio subrogetur, habet et extremos tramites, per quos inmunda faex eat auersabili corpora foeditate deonerans. si quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus obscure per caeli euolat sidera punctoque in temporis ubi causa postulauerit sistitur, sed uelut animal brutum uehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi uitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus nauem ascendit et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus credit. non arbitramur euincere atque obtinere uos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem, nisi hunc colorem uolueritis inducere, ut in anguem dicatis conuertisse se deum, quominus curiose possent quisnam esset aut qualis homines intueri. quod si fuerit a uobis dictum, quam infirmiter inualideque dicatur, ipsa rerum inaequalitas indicabit. si enim se deus uideri ab hominibus euitabat, nec in forma serpentis uelle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus. sin autem intenderat cernendum se dare-non enim debuit oculorum negare se conspectui – cur non [*](3 reptans Sab: cteptans (c eras) P 6 contractibus Ungerus curuatibus ? 9 et Sab: ut P dequoquat P 11 tramites Sab, r: tramuites P 14 obscure] ocius ? 15 sistitur Sab: tititor P sititur r 18 fragilis P corr compagibus Sab, r: compagius P 20 escolapium P 22 quominns cnriose teripri: quo mentiri se P possent Urs: posse P posset Sab qualis Urs: quales P quo mentiri se posset nec quisnam ant qualis possent homines intueri Urs quo mentiri se posset et quisnam esset ant qualis hoc minus intueri Meursius 24 dicantur Sab 25 deus. P 26 qualibet Sab, r: qualib) et P 28 non...conspectui del OreUius et non Zinkius enim addidi se addidi )

280
talem uideri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque se nouerat sui numinis in potentia contineri ? erat enim hoc potius multoque praestantius augustaeque conueniens dignitati quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem uerti et dare ambiguis contradictionibus locum, essetne uerus deus an nescio quid aliud longeque ab supera sublimitate seiunctum.

sed si deus, inquit, non erat, cur e naui postquam extulit sese et Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et uiderier ut ante desiit? possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis? uos pronuntiate, uos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum. uestra cum res ista sit deque uestro numine uestraque et religione tractetur, uestrum est potius edocere uestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras uelle quam exaudire sententias nostraque exspectare decreta. nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et uisum est, quod historiae prodidere omnes et oculorum sensibus est conprehensum ? hanc tamen scilicet colubram ualidissimi corporis et prolixitatis inmensae aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus, aut si quod aliud nobis usus uocamen obtulerit aut ampliatio sermonis ecfinxerit. si enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones sed uentre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum corium suffectionibus uarium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus quam generis eum dicere [*]( 280, 7-11 = 281, 8—12 ) [*]( 6 superum ? 8 et ante Tiberinam add Zinkius : sed ipse Tiberinam... repsit delere mauult 9 sqq. possumus... aliquis del Zinhius 13 certarum. uestra cum Meursius: certaxum uestra. cum utUgo ista Meursius: ita P 14 et del Meursius 19 tamen] uocameu Zin- Jcius .20 si licet Meursius, Zinkius «colubram P 21 dicamus Urs 22 nominitemus Urs 23 ampliatio Sab: ampliato P ecfinxerit r: et finxerit P effinxerit Sab 25 nixus Sab 27 obsita Urs: oblita P coiium addidi 28 uaria Sab uarium nentrem Ungerus tendibus P corr c. )

281
fuisse terreni, quamuis fuerit inmanis et nimius, quamuis illum ab Regulo exercitus ui caesum longitudine corporis et robore anteierit? sed aliud nos remur et labefactamus et destruimus ueritatem. ergo uestrum est explicare, quidnam ille fuerit uel cuius generis, nominis et qualitatis cuius. nam deus esse qui potuit, cum haberet ea quae diximus, quae dii habere non debent, si cogitant dii esse et uocaminis huius eminentiam possidere? Tiberinam postquam ad insulam repsit, nusquam continuo apparuit: qua ex re numen fuisse monstratur. possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicuius obstaculum, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis aut ex molibus inaequaliter aggeratis successus quidam et fornices, in quos intulit se raptim circumscripto tuentium uisu ? quid enim, si flumen transiliuit ? quid, si transnatauit ? quid, si siluarum densitatibus se dedit? argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab oculis sese properata agminis festinatione subtraxit, cum deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari.

sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius aduentum pestilentiae uis fracta est et populo salus est reddita Romano? referimus et nos contra: si ex libris fatalibus uatumque responsis inuitari ad urbem deus Aesculapius iussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumemque praestaret, et uenit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in formam conuersus: cur totiens Romana ciuitas mali huius afflicta est cladibus, totiens aliis aliisque temporibus dilacerata, uexata est et innumeris stragibus ciuium minor facta est millibus? cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur, [*]( 2 robore Meursius; roboris P 3 anteierit scripsi: anteiret P labefactamus Hildebrandius: labefaciamos P labefacimus Scib, r 4 quisnam Urs 10 isti P corr c 12 inequaliter P ,14 trassiliuit P si* P 14 sqq. transnatauit argumentatio flaccida est ea re suspicari quid si (si add c) siluarum densitatibus ae dedit deum illum P: rvctwm uerborum ordmem restituit Gel 17 agminis scripsi: omni P festinatio P corr c 20 est ante reddita om Sab 21 bAtumque P corr .22 aescolapius P 25 Romana Urg: roma P 26 sqq. cladibus... facta est om Sab 28 milibus P )

282
ut omnino omnes causas quibus pestilentia conflabatur auerteret, sequebatur ut ciuitas intacta esse deberet flatuque a noxio inmunis semper innocuaque praestari. atquin uidemus, ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam uitae habuisse funestos nec dispendiis leuibus esse populi fractas debilitatasque uirtutes. ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis uenerabilibus ? cur templa post condita sibique exaedificata delubra diutius aditus habere perpessus est bene meritae ciuitatis luem, cum in id esset adcitus, ut et malis mederetur instantibus nec sineret in futurum tale aliquid quod

metueretur mreperer nisi torte aiiquis dicet, minoriDus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus et inprobabilibus uiueretur, opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum contagione dimoti. quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici, si aut in temporibus priscis omnes essent usque ad unum boni aut sequentia tempora malos omnes generarent et nulla diuersitate discretos. cum uero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in ciuitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis uoluntatibus moribus tamque potuerint in prioribus saeculis quam in nouellis aetatibus boni simul malique existere, stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales. si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum nouellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant mereri beniuolentiam numinum: sin propter bonos priscos mali etiam conseruati sunt prisci, et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamuis esset inprobabilis, protegi. aut ergo iam fracta atque inminuta ui morbi anguis ille perlatus famam. conseruatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis [*](1 omnes P pestilentia P 3 adquin P corr 8 aditas addidi haberi Salm est Sab: et P 9 meritas ciuitates Sdb 12 id.circo P 16 forsitan e forsitam corr P ant in Salm: autem P aut Sab, r 18 generarent Sab in err: generent P 19 cioitatis Sab 24 saequentium P 26 merere Sab 27 sin P 29 essent inprobabiles ? 30 morbi Sab: urbi P )

283
attulisset, aut fatalia dicenda sunt carmina multum ueris aberrauisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis sed auxilio fuisse uni tantum reperiatur aetati.

sed et Magna, inquit, Mater accita ex Phrygio Pessinunte iussis consimiliter uatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit. nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et gloriosis inlustribusque uictoriis decus urbi restitutum est pristinum et imperii fines longe lateque porrecti et innumeris gentibus ciuitatibus populis libertatis ius raptum est et iugum seruitutis inpositum, multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen maiestatemque fundarunt. si uerum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quidem aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furui atque atri, angellis prominentibus inaequalis, et quem omnes hodie ipso illo uidemus in signo oris loco positum, indolatum et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem. quid ergo dicemus?

Hannibalem illum Poenum, hostem potentem ac ualidum, sub quo anceps et dubia res Romana contremuit et magnitudo trepidauit, lapis ex Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum suique esse dissimilem fecit? et quod rursus urbs exsiliuit ad imperii columen et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum uiribus, nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quicquam est scientia militari aut rerum experientia conlatum? lapis aliis uires, aliis roboris infirmitatem dedit, hos secundis praecipitauit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas P et quis hominum credet terra sumptum lapidem, sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri,. corporis, deum fuisse matrem? [*](3 fuisse nni tantum add c 7 urbis P, Sab corr c\' 13 frygia P 14 quidem sab: quid P 16 angulis sab 19 expraessam P praeuentem P corr c 22 lacumam signaui: imperii intercidtese uidetur 23 urbs addidi 27 alliis P corr 31 lacunam signaui: parui intercidisse suspicatur HHdebrandius corporis del JJrs )

284
aut qui rursus accipiat - hoc enim solum restat — numinis alicuius habitasse uim silicis fragmentis ignis more subiectam uenisque in eius abstrusam? et unde parta uictoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen ? sedulitate possumus dicere ac uirtute pugnantium, usu tempore consilio ratione, fato etiam possumus et reciproca uarietate fortunae. sed si auxilio lapidis res facta est melior et felix reciperata uictoria est, ubinam Mater Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantisque exercitibus caesis inclinata est res summa et ad ultimae labis periculum uenit? cur non minaci hosti se obtulit? cur impetus tantos belli non prius fregit ac reppulit quam immanes ac * inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis et exhaustis rueret uita ipsa paene uitalibus? aduecta enim nondum nec fauorem fuerat ut commodaret rogata. esto: sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit spontanea semper opitulatione subueniens. hostem pellere ac fugare non potuit multo adhuc mari terrisque ab Italia discreta. sed deo, si deus est, longum nihil omnino est, cui punctum terra est et sub nutu omnia constituta.

sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: et mortalium quisquam est, quamuis ille sit credulus et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam iudicet fuisse aut tempore illo deam aut hodie dici appellarique debere, quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque cultores, prouinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis ditioribusque se iungat? uerum bellicas res amet interque esse desideret pugnis caedibus mortalitatibus et cruori. si deorum est proprium, si modo sunt ueri et quos deceat nuncupari ui uocis istius et [*]( 1 quis Gel 2 uim Orellius: in P ignis addidi: cf. Verg. georg. 1, 135 Cut silicis uenis abstrusum excuderet ignem\' more] molem Gel molem uel maiestatem Urs humorem uel materiam Stewechius mire Orettms 7 nictotoria sic P 8 frygia P 10 hosti scripsi: forti P fortiter Sab fortis OeMerus portis Zinkius 11 immanes ac] immanes hae r immanes Sab lacunam signaui 14 fauorem Gel: pauorem P esto Oehkrus: e P om Sab 17 ab Italia Oehlerus: habitabilia P habitabilibus Sab 21 facillimas* P fictionibus Sab: finctionibus P 26 uerum] nedum OehUrus bellicas Sab: bellica P amat Sab desiderat Sab . )

285
potentia nominis, nihil facere malitiose, nihil iniuste hominibusque se cunctis una et parili gratia sine ulla inclinatione praebere, credet generis eam fuisse diuini quisquamne hominum aut habuisse aequitatem diis dignam, quae humanis sese discordiis inserens aliorum opes fregit, aliis se praebuit exhibuitque fautricem, libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis euexit, quae ut una ciuitas emineret in humani generis perniciem nata, orbem subiugauit innoxium?. I [*]( 1 nominis CoteZerius: nominis P facere Sab: facerent P hominibusque Sab: hominibusqui P 3 praebere, credet Oehlerus: praeberent P praebere Sab ea Sab corr in err hominum credat -Gel 5 »fregit P 6 columem P 7 euexit P. Iunius: erexit P 8 \'uidentur deesse nonnulla\' Urs ARNOUII LIBER. rn. EXPLI. 1 INCIPIT LIBER. urn. FELiciTEE. P: sequi Minucii Felicis Octauium primi intelleicerunt Franciscus Balduinus et Gulidmus Sirletus )

286
287