Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Nam modo et ipse fons buoa infra ciuitatem inclusa est, quia Eudoxia augusta, uxor Iustiniani imperatoris, addidit muros in ciuitate Hierusalem, et ipsa muniuit sepulchrum et basilicam sancti Stephani et ipsa suum habet sepulchrum iuxta sepulchrum sancti Stephani. Et infra sepulchra sunt gressus XXVI, et beatus Stephanus requiescit foris portam sagittae iactum. Unoque modo porta ex nomine ipsius martyris uocatur. Et est ad uia, quae respicit ad occidentem, quae descendit ad Iopen et Cesarea palestine uel Diaspoli ciuitatem, quae antiquitus dicebatur Azotus, in qua requiescit sanctus Georgius martyr. In ipsa uia non longe a ciuitate stat columna [*](1 Hic denuo incipit Br p. 61, sed alia scriptura et peiore pergamena 2 ipso uestigio B 4 aream Br 6 fontem Byloa B 7 per gradus—surgit Syloa l. 8 om. B 9 Et inter-mulieres 1.10 om. B 13 illis om. B oris B 14 inrigat B 15 iosaphad B iessemani B in om. B iordanem fluuium B 16 id est ad mare salinarum. Subtus est B 18 syloa B inclusus B 19 eodixia Br eodoxia B 21 et ipsa Buum habet-etephani in marg. inf. B 22 aepalcrum, sed corr. ead. m. B 24 unoque corr. ex unoquo Br unaqueque porta modo B 25 in uia B 26 iopem et cessaream B diospoli B )

208
marmorea, in qua Dominus prius ducebatur ad flagellandum, Quae fugiens leuata est ad nubes et deposita in ipso loco. Et ita in tantum cognoscitur uerum esse, quia non habet basidem, ubi debet esse fundata. Sed sic stat semper super terram et agitatur. In cuius summitate crux ferrea posita est et sursum per scala ascenditur et fiunt ibi luminaria et incensum et daemoniaci ibi mundantur. Nam et in ipsa prouincia beatus Georgius martyr.

Itaque exeuntes a Syloa fonte uenimus in agrum, qui comparatus est de precio sanguinis Domini, qui uocatur Acheldemach, hoc est ager sanguinis, in quo sepeliuntur omnes peregrini, et inter ipsa sepulchra cellulae seruorum dei, ubi fiunt multae uirtutes. Et per loca infra ipsa sepulchra sunt uineae et poma.

Reuertentibus nobis in ciuitatem uenimus ad piscinam natatoria, quae quinque porticus habet; et in uno earum est basilica sanctae Mariae, ubi multae fiunt uirtutes. Ipsa uero piscina modo iactata est in stercore. Et ibi lauantur omnia, quae necessaria sunt. Vidimus et in uno angulo tenebroso catena ferrea, cum qua se laqueauit infelix ludas. Item exeuntibus nobis a porta iorem uenimus ad locum, ubi requiescit sanctus Ysicius. Ibi etiam erogantur pauperibus panes, quos deputauit beata Helena.

Via, quae ducit Bethleem, miliario tertio ab Hierusalem iacet Rachel uxor Iacob, mater scilicet Ioseph. Et Beniamin iacet in finibus Rama. In ipso loco in media uia uidi aquam surgere, quasi sextarios septem. Unde complent omnes satietatem bibendi, et nec minuitur nec augetur. Et est suauis ad potandum. Et dicunt, quod fugiens beata Maria in Aegyptum [*]( 1 ad quam B decebatur Br 2 ita om. B 3 basitem Br basim B ubi-fundata om. B 5 ferea B rursum Br scalam B 6 et fiunt] effiunt B 9 a] de B 10 de om, B sanguinis O;! acheldemac B 13 sunt om. B 15 nobis om. B natatoriam v 17 multi B ipse Br 19 catenam ferream B 20 Iaqueauet iudas infelix B 21 ioram B 22 ysitius B 24 bethlehem B 26 iacet] requiescit B 27 ad satietatem B )

209
et sederit ibi cum puero et sitiens orauit et continuo ipsa aqua emanauit. Et in ipso loco modo ecclesia constructa est.

Inde usque Bethleem milia tria. Bethleem locus splendidis- simus, serui dei multi. Ibi est spelunca, ubi natus est Dominus, et presepium ex auro et argento ornatum, et iugiter ibi fiunt luminaria. Os uero ipsius speluncae angustus. Hieronimus presbiter in loquendo peritus, interpretatione clarus, inter omnes relator conspicuus, in ipso ore speluncae petra sculpiuit et ob deuotionem Saluatoris ibidem sibi monumentum fecit. Miliario semis de Bethleem in suburbi Dauid iacet Dauid et Salomon filius eius, et appellatur locus ille basilica sancti Dauid. Sed et infantes, quos occidit Herodes, ipso in loco habent sepulchra, et in uno omnes requiescunt domo, et aperiuntur eorum monumenta et uidentur illorum sancta ossa. Ante Bethleem est monasterium muro cinctus, in quo multitudo est monachorum.

De Bethleem usque ad ilicem Mambres milia XXHII. In quo loco requiescunt Abraham, Isaac, Iacob et Sarra, simul et Ioseph ossa. Est basilica in quadriporticus, atrium in medio discoopertum et per medio cancellum; ex uno latere intrant Christiani, ex alio uero Iudaei, incensa facientes multa. Nam depositio Iacob et Dauid in terra illa die primo post natale Domini deuotissime ab omnibus celebratur, ita ut ex omni terra Iudeorum conueniat innumerabilis multitudo, incensa ferentes uel luminaria et dantes munera ac seruientes ibidem.

Item reuertentes in Hierusalem descendimus in uia, quae uadit ad Gazam et Ascalon milia XX. De Hierusolima uenimus in monte Gelboe, ubi occidit Dauid Goliam gygantem. Et [*]( 1 sederet B et ante sitieus om. B 3 miliaria B spendidisBimas Br 4 Est ibi B 5 iugitur Br 7 pspiter B praeclaras B 8 petram scalpsit B 10 suburbano B iacent B 13 una B 14 monu- 0 menta] sepulcra B illorum] eorum Ji 15 cintus corr. ead. m. B 16 monachorum est B 17 hylicem Br mambreae B sunt miliaria B 18 sara B 19 baailica edificata in medio atrio quadriporticus discooperta B 20 per medium caitoe}lendum B 21 alia B multas Br 26 uiam B 27 ducit B 28 montem gelboae B gigantem B ) [*]( XXXVIUI ltln. Hleroaol. ) [*]( 14 )

210
ibi mortui sunt Saul et filius eius lonathas. Iacet ibi Goliat in media uia, ligneum ad caput aceruum. Et super eum congeries magna petrarum. Ita ut a XX milia non possis inuenire lapidem, quem mouere possis. Quia usus est talis: Quotienscumque quis ibi transit, ternas secum defert lapides et ibi eas proicit; sed et nos similiter fecimus. Nam in ipsos montes nec ros nec pluuia descendit, postquam Dauid eos , maledixit. Et nocturnis horis secreto ibi uidentur uolui inmundi spiritus tamquam uellora lanae uel undae maris.

Deinde deuiantes ad latus uenimus in ciuitatem, quae dicitur Heliuteropolis, in loco, ubi Samson ille fortissimus cum maxilla asini mille occidit uiros. Ex qua maxilla ipso orante aqua profluxit. Qui fons loca ipsa usque in hodiernum diem irrigat. Nam in loco, ubi surgit, fuimus. Dein uenimus inter templum et altare, ubi occisus est Zacharias, et ubi requiescit, est ibi ecclesia ornata; sunt in ea serui dei multi. Inde uenimus ad locum, ubi Isaias propheta de serra lignea secatus est, et ibidem iacet sub quercu Rogel iuxta aquarum decursu. Et ipsa serra pro testimonio posita est ad sanctum Zachariam. Exinde uenimus in loco, ubi Abacuc propheta prandium ferebat messoribus, quando eum angelus per uerticem tenens duxit super lacum, in quo Danihel inter leones orabat. Et ibi surgit fons, in quo Philippus baptizauit eunuchum. In ipsis locis sunt putei, quos foderunt Abraham scilicet et Iacob, quos appellarunt calumnia.