Itinerarium
Anonymous pilgrim of Piacenza
Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
Descendentes de monte Oliueti uenimus in uillam Gethsemani in loco, ubi traditus est Dominus. In quo sunt tria accubita, in quae ille accubuit et nos pro benedictione accubuimus, et in ipsa ualle est domus sanctae Mariae, de qua eam dicunt ad caelos fuisse sublatam. Et ipsa uallis Gethsemani ibidem uocatur Iosaphat. In dexteram partem porte est oliuetum et ficulnea, in qua se ludas laqueo se suspendit, hoc est ad portam Hierusalem. Cuius taleas stat munita petris; porta ciuitatis, quae coherit portae speciosae, quae fuit templi, cuius liminare et tribulatio stat.
Clinantes proni in terram ingressi sumus in sanctam ciuitatem, in qua adorantes Domini monumentum; quoniam ipsud monumentum, in quo corpus Domini positum fuit, in naturale excisus est petra. Lucerna hydria, quae illo tempore ad caput eius posita fuerat, ibidem ardet die noctuque. Ex qua benedictionem tulimus et recomposuimus ea. In quo monumento deforis mittitur terra, et ingredientes benedictionem tollunt. Lapis uero, unde clausum fuit monumentum, ipsud est ante illius monumento. Color uero petrae, quae excisa est de Golgotha. Nam ipsa petra ornata est ex auro et gemmis et in postmodum de ipsa petra factum est altare in loco, ubi crucifixus est Dominus. Petra uero monumenti uelut molaris et est infinitae ornata; uirgis ferreis pendentes brachialia, [*]( 2 copiosam multitudinem et cellulam B 4 corpora sanctorum B 6 gessemani B 7 in locum ubi dominus traditus est B 8 acubita B acnbuit B in quibus B 9 uillae B 10 geasemani B 11 uocatus est B in dextra parte B 13 tale adstat munitae B 14 coheret B 16 Inclinantes nos B 17 quG ipsum B 18 in naturali excisum est petra B 19 ydriae B 21 eam B 22 ingredientes deforis benedictionem portantB 23 ipsum est ante monumentum itlud B 24 de petra GolgothaB 26 in ante postmodum om. B 28 in fine ornata ex auro et gemmis B )
A monumento usque Golgotha sunt gressi LXXXta. Ab una parte ascenditur per gradus, unde Dominus ascendit ad crucifigendum. Nam et in loco, ubi fuit crucifixus, apparet cruor sanguinis, et in ipso latere petrae est altare patriarchae Abraham. In quo ibat offerre Isaac, quando temptauit eum deus. Ibi et Melchisedec hobtulit sacrificium Abrahae, quando reuertebatur cum uictoria a caede Amalech. Tunc ibidem dedit ei Abraa omnem decimationem in hostias. Iuxta ipsum altare est cripta, ubi ponis aurem et audis flumina aquarum, et iactas pomum aut quod natare potest, et uadis ad Solua fonte et ibi eum suscipiens. Inter Syna et Golgotha credo est miliarium. Nam Hierusolima aquam uiuam non habet praeter in Solua fonte.
De Golgotha usque ubi inuenta est crux sunt gressi L; in basilica Constantini coherentem circa monumentum uel Golgotha in atrio ipsius basilicae est cubiculum, ubi lignum crucis reconditum est, quem adorauimus et osculauimus. Nam et titulus, qui super caput Domini positus fuerat, in quo scriptum est: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum) tenui in manum et osculaui. Quod lignum crucis de nuce est. Procedente uero sancta cruce ad adorandum de cubiculo suo et ueniente in atrio, ubi adoratur, eadem ora apparet in caelo stella et uenit [*]( 1 murena B 2 belthei B 3 Ipsum omisso et B aedae] medie B 5 A monumento uero B 6 per ascenditur gradus B hubi B 7 ubi om. B 8 petri B 9 in quod B 10 obtulit B 11 amalec B 12 Abraa om. B post decimationem rasura complur, litt. B illud B 18 9 ponis, sed exp. I. a B 14 aut aliud quod B uades B siloam fontem B 15 suscipies B syna] siloam B 16 esse B 17 praeter siloam fontem B 18 usque ad locum B gressus B 19 basilicae B 20 otrio Br 21 osculabimus B 22 capud B positus] pot Br 28 in manu B 24 de nucis B 26 atrium B hora B stella in caelo B ueniet B )
Inde ascendimus in turre Dauid, ubi decantauit psalterium,: magna ualde in caenaculis singulis. Quae turris quadrangulis et opus scalptum non habens tectum. In qua et christiani pro deuotione ad mansionem ascendunt, et circa medio noctis spatio surgentes audiunt uoces murmurantium deorsum in ualle Iosaphat contra Iordanem ad loca, quae respiciunt contra Sodoma et Gomorra.
Deinde uenimus in basilica santa Syon, ubi sunt mirabilia multa. Inter quibus, quod legitur de lapide angulare, qui reprobatus est ab aedificantibus. Domino ingrediente in ipsa ecclesia, quae fuit domus sancti Iacobi, inuenit lapidem deformem in medio iacentem, tenuit eum et posuit in angulo. Quem tenes et leuas in manibus et ponis aurem in ipso angulo, et sonat in auribus tuis quasi multorum hominum murmuratio. In ipsa ecclesia est colomna, ubi [*]( 1 crux post adoratur om. B 4 foras oleum B Et nisi-foras haec uerba supra omissa in margine inferiore ead. m. ascripsit B 5 in locum sunmB 6 reclusam B lestom.B 13 uenimus B turrem B 14 singulis om. B quadrangula B 15 sculptum B in quam B et om. B 16 medium noctis spatium B 18 iosaphath B contra sodomam et gomorram B 20 basilicam sancti sion B 21 inter quos legitur B de illo B lapite Br 23 in ipsam ecclesiam B domus sancti iacobi fuit B n iacobi. Innenit Br 25 angulum B tenęs corr. 2. m. Br leues B manus B pones B 26 in ipsum angulum B 27 columna B ubicolumna p. 206, 1 om. Br )
De Sion uero usque in basilica sancte Marie, ubi est congregatio magna monachorum et mulierum, mensas i.nnumerabiles, lecta languentium, sunt tria miliaria et orauimus in pretorio, ubi auditus est Dominus, et modo est basilica sancte Sophie. Ante ruinas templi Salomonis sub platea aqua decurrit a fonte Syloa secus porticum Salomonis. In ipsa ecclesia est sedes, in qua sedit Pilatus, quando audiuit Dominum. In qua petra quadrangula, in quam reus leuabatur, ut ab omnibus audiretur et uideretur, <in eam leuatus est Dominus, quando auditus est a Pilato. Ibique remansit illius imago, pedem pulcrum, modicum, subtilem, statura communis, pulcra facies, capillo subanelato, manum formosam, digiti longi, quantum imago designat, quae illo uiuente et pedibus ambulante depicta est et posita in ipso [*]( 1 signum est B 2 ea Br 3 ea] ipsa B per om. B mensura tollatur B 4 habeant et sanatur B et om. B 5 ungebantur B 6 regnum B et post est om. B 7 fuit dominus coronatus B 8 de quibus lapidatus est B 9 posita est B ubi] in qua B 10 percussus est B 11 celebrarum Br celebrabant B 12 reloco Br et monasterium B 13 ornatam B 14 capud om. B 16 basilicam B hic magnam lacunam exhibet Br a uocabulo Marie usque ad in ipso pretorio no p. 207, 1 17 menses inmerabiles B 19 et modo ę.\\lQ.itųş B 20 sup B )
Inde uenimus ad arcum, ubi fuit antiquitus porta ciuitatis.
In ipso loco sunt aquae putridae, in quas missus est Hieremias propheta. Ab arcu illo descendentibus nobis ad fontes Siloa per gradus multos. Est ibi basilica uolubilis, desub qua surgit Syloa, quae habet solia duo ex marmore manu hominis facta. Et inter solios clausura cancellorum. In quibus pro benedictione in unum lauantur uiri, in alium uero mulieres; in quibus aquis multa ostenduntur, immo et leprosi mundantur. Et ante atrium est piscina grandis manu hominis munita, in qua lauatur populus assiduae. Nam illis solis certis horis fons ipse irrigat aquas multas, quae descendunt per uallem Iosaphat, quae et Gethsemani uocatur, et ingrediuntur in Iordane fluuio. Ubi Iordanis deficit in mare salinarum subtus Sodoma et Gomorra.