Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Et inde uenimus in ciuitate Elusa in caput heremi, qui uadit ad Sina, in qua etiam ex relatione episcopi quaedam nobilis puella nomine Maria. Quae dum nupta fuisset, in ipsa nocte nuptus sui mortuus est sponsus eius. Quae patienter portauit et intra septimanam illius manumisit omnem familiam ... erogauit pauperibus uel monasteriis. Intrinsecus celebrato die septimo ipsa nocte sublatum uestimentum sponsi non est inuenta. De qua dicitur in heremo esse trans Iordanen inter calamita uel palmita ambulante in finis Segor circa mare salinarum. In quibus locis inuenimus monasterium puellarum ultra XVI uel XVII in loco heremi, quas christiani pabulabant, quae habentes unum asellum, qui illis macinabat, et nutriebant leonem a pitulo mansuetum, ingentem, terribilem ad uidendum, qui, dum appropinquassemus cellulae, ante rugitum illius omnes animales, quos habuimus, minxerunt, ex quibus aliqui in terram ruerunt. Nam et sic dicebant, quia ipsum asellum ipse leo in pascua gubernaret. Quibus per me centum solidos offerebat ille christianissimus, cum quo fui, sed noluerunt accipere. Sed mittens in Hierusolima adduxit [*]( 1 ciuitatemR elaa GR eluahal Br Eluaa Tuch capud GR elremi G quae R 2 etam G reuelationem G reuelatione Br S quae dum] quedam G nupcias G nuptias fecisset Gildemeister et in GR et deleui 4 nuptusui G qua G 5 septima G manum misit GR 6 lacunam indicaui: omnia aua pauperibus distribuit Br celebratum G 110 caelebrato R 7 octa litt. uo in fine lineas 1. m. superscr. addit post nocte G 8 inuenta om. G ac qua G 9 calomitta G calamita B palmeta R ambulante G ambulantes R fini G fines R sechor R 10 monasteri in fine lineae 2. m. U add. R moRs G 11 XV uel X et VII G XV uel XVII R quindecim uel XVIII Br christianis ualabant G 12 papulabant R populabant Br quam habentes G unam asellam qui G macenabat R 13 nutrierat G pittulo G pitulum R a pitulo scripsi mansuetum om. G ingentem, terribilem ad uidendum seclusit Gildemeister 14 que dum G adpropinquassemua cellole R ante, syllaba te in fine lineae 2. m. addita, G 15 illius om. R 17 ipso asello G ipse asellum R gubernarit G gubenaret corr. 2. m. R 18 cum quem G 19 in om. G hierosolimam R hierusalem Br adducens G )

182
illis tunicas tricenas et ad cellarium legumina uel oleum ad luminaria, et ipsae nobis dixerunt de uirtutis Mariae, quae ambulabat in heremo. Duos dies ille, cum quo eram, ambulauit quaerendo, sed aut inuenerit aut non inuenerit, noluit nobis dicere; tamen tunicas et dactalos et cicer frixum sportellas, quas secum detulit, uel lupinum: nihil horum secum reportauit. Cuius adflictionem et ploratum nulla ratione potuimus consolare, tantum dicebat: Vae mihi misero, cuius me causa christianum dico?\'-

Proficiscentes de ciuitate Elusa, ingressi heremum. Ad XX milia est castrum, in quo est xenodochius sancti Georgi, in quo habent quasi refugium transeuntes uel heremitae stipendia. Exinde intrantes interiorem heremum uenimus ad loca, de qua dicitur: Terra in salsugine a malitia inhabitantium in ea. Ubi uidimus raros homines cum camelos, fugientes nos, (nam et in Hierusolima uidimus), homines a parte Aethiopiae,. nares fissos, aures fissos, galliculas calciatos et per digitos in pedes anulos missos. Requisiti, quare sic, dixerunt: \'Traianus imperator Romanus signum hoc nobis dimisit.\' [*]( 14 Psalm. 106, 34 ) [*]( 1 illi G tonicas GBr 2 ipse corr. 1. m in ipsi G ipsi R ipsae Jir uirtute R uirtutibus Br 3 ambubant G 4 querendum G sed om. G aut non inuenerit om. G 5 tonicas G dactilos B 6 quam G uellipinum G 7 deportauit G adfliccionem G nulla potuimus ratione, sed signis transpositionis 2. m. additis R racione G 8 quis me causa christianus decore G qua causa christianus dicor B cuius causa ds me christiana dico Br 10 proficentes corr. 1. m. R medullatha G e eulutia R heulatia Br heremo G a XX G 11 miliario XX Br casa G senodocios superscr. I. u G senodochium R 12 habit G V 13 deinde uenimus in interiorem heremem (corr. 1. m.). Venimus G ad locum qua G ad locum de quo B ad locum de qua Br ad loca de qua scripsi 14 a salsugine G amalicium R inabundantia corr. 1. fJI, in inabundantium G 15 homines om. G camilloe G camelos Br camelis R 16 hierosolima R uidemus G aperte aethiopes R ex aethiopia Br a parte etiopia G 17 naraes R fessas G fissas R aures fessos G om. R habentes fissas nares et aures Br calliculas GBr calli colis B digitas G 18 anolos G tragianus G 19romanosGom.J2Sr nobis hoc G )

183

Ambulantibus nobis per heremum dies V uel VI cameli nobis aquam portantes, sextarium mane et sextarium sero per hominem accipiebamus. Amarescente aqua illa in utres in felle mittebamus in ea harenam et indulcabatur. Familia autem Saracenorum uel uxores eorum uenientes de heremo, ad uiam sedentes in lamentatione, et sareca missa ante se petiebant panem a transeuntibus et ueniebant uiri ipsarum, adducebant utres cum aqua frigida de interiore parte heremi et dabant, et accipiebant sibi panes et adducebant resticulas cum radices, quorum odor suauitatis super omnia aromata, nihil licentes; quia anathema habebant et dies festos suos celebrabant. Populus autem, qui per ipsum maiorem heremum ingrediebatur, numerus duodecim milia sexcenti.

Qui perambulantes per heremum octaua decima die uenimus ad locum, ubi Moyses de petra eduxit aquas. Exinde alia die uenimus ad montem dei Choreb, et inde mouentes, ut ascenderemus Sina, et ecce multitudo monachorum et heremitarum innumerabilis cum crucis psallentes obuiauerunt nobis, qui prostrati in terra adorauerunt nos, simili modo et nos facientes flentes. Et introduxerunt nos in uallem inter Choreb et Sina, ad cuius pede montis est fons ille, ubi Moyses uidit signum rubi ardentis, in quo et oues adaquabat. Qui fons [*]( 1 ambulanimuB nobis G dies 2. m. moltos superscr. G dies uel sez GR dies V uel VI scripsi gamelli G 2 aqua G aquas R aquam Br sextario mane et sextario aero G 3 homines G amariscente GR utres GBr utris R 4 arena G harenam R haerena Br 5 saracino. rum G 6 lamentationem G 8 et dabant om. BBr 9 acciebant R panem G aducebant R radicibus R redices Br 10 et nihil G laetantes B 11 festus GR suos om. G celebrantur G 13 XII milia DC G 14 perambulantibus G octaba G 15 de petra moyses R et exinde G alia die om., sed 1. m. superscr. G 16 uenimus alia die R choreph G orep B choreb Br 17 monachorum heremitarum omisso et RBr 18 cruce B cruces Br 20 flentes om. R lacrimauimus Br ualle G inter om. B coreph G orep R choreb Br 21 pedis G pedem R pede Br illa G moises G 22 ardentes corr. 1, m. G adaquauit G quae fons inclausa G )

184
inclusus est intra monasterium, quod monasterium circumdatum muris munitis, in quo sunt tres abbates, scientes linguas, hoc est, latinas et graecas, syriacas et aegyptiacas et bessas, uel multi interpretes singularum linguarum. In quo sunt condita monachorum. Et ascendimus in monte continuo milia tria, et uenimus ad locum ad speluncam, ubi absconditus fuit Helias, quando fugit ante Iezabel. Ante ipsa spelunca surgit fons, qui inrigat montem. Inde ascendimus milia continuo tria in summum cacumen montis, in quo est oratorium modicum, plus minus pedes sex in latitudine et in longitudine. In quo nullus praesumit manere, sed orto iam die ascendent monachi et faciunt opus dei. In quo loco omnes pro deuotione barbas et capillos suos tondent et iactant, ubi etiam et ego tetigi barbas.

Mons Sina petrosus, raro terram habet. In quo per circuitum cellulae multae seruorum dei et in Choreb similiter et dicunt esse Choreb terram mundam. Et in ipso monte in parte montis habent idolum suum positum Saraceni marmoreum, candidum tam quam nix. In quo etiam permanet sacerdos ipsorum indutus dalmatica et pallium lineum. Quando etiam uenit tempus festiuitatis ipsorum recurrente luna, antequam [*]( 1 qui monasterius circumdatus G om. Br 2 moros corr. 1. fJI. G 3 syphus G siriacas R syram Br egiptias G aegyptiacam Br et ante bessas om. GR 4 bersua G interpretum B singulorum G 5 ascendi R montem R 6 uenientes R ad locum speluncae G ad speluncam Br abl I/sconditus rasura duarum litterarum interporita G R 7 fcelyas R zezabel GR ante in rasura pro in G ipsam speluncam R 8 quae G irrigat GBr 9 trea G accumen R 10 oraturius modicus G in ante latitudine om. GR latitudinem et longitudinem G 12 in om. R 13 deuotionem G 14 et ego etiam R in margine cod. R 2. m. ascriptum est: alias totondi 15 syna R circui in fine lineae G 16 cellolas G cellae R cellulae Br multorum G 16 et 17 coreph G orep R et audiunt se orep terra munda R 17 terra munda G et in ipso monte bis R 18 saracini G sarraceni Br 20 eorum G tamdiu etiam R 21 praecurrente luna GBr praecnrrentem lunam R recurrente Tvch antequam egrediatur luna om. R )

185
egrediatur luna, ad diem festum ipsorum incipit colorem mutare marmor illa; mox luna introierit, quando coeperint adorare, fit nigra marmor illa tamquam pice. Completo tempore festiuitatis reuertitur in pristinum colorem, unde omnino mirati sumus.

Inter Sina et Choreb est uallis, in qua certis temporibus descendit ros de caelo, quem manna appellant et coagulatur et fit tamquam granum masticis et collegitur et doleos exinde plenos habent in monasterio, ipsorum et benedictionem dant ampullas modicas. Nam et nobis inde dederunt sextaria quinque. Ex quo etiam pro condito bibent et nobis dederunt et bibimus. Nam et in ipsis montibus leo et pardus et onagri et durgones, qui et capreae, et burdones, qui in montibus molent, et insimul pascuntur nullusque eorum a leone laeditur propter uastitatem heremi. Et quia iam se complebant dies festi Saracenorum, praeco exiuit: ut, quia non subsisteret per heremo reuerti, per quo ingressi sumus, alii per Aegyptum, alii per Arabiam reuerterentur in sanctam ciuitatem.

De monte Sina in Arabia in ciuitatem, quae uocatur Abila, sunt mansiones octo. In Abila autem descendit nauis de India cum diuersis aromatibus. Nobis autem uisum est per Aegyptum reuerti et uenientes in Fara ciuitatem, ubi pugnauit Moyses [*]( ni 1 color R 2 mannoris B 3 fiet nigra R formegra corr. 1, m. G picem G pice R pix Br conpleto R 4 festiuitatis om. G uertitur G reuertetur R pristinam G pristino Br omnino oiil G 6 syna R coreph G orep R 7 discendit G coagolatur G coacu- ▼ lator B 8 mastici R doleas exinde plenas G 12 bibemus GR, eorr. 2. m. R bardus G 13 durgonia G bardonis G in om. R montes G 14 molent] in margine ał\' manen R et om. R simul RBr inter pas et cuntur rasura quattuor litterarum R et nullus R 15 se om. G conplebant R 16 saracinorum G ut qui non GR ut nullus Br nt, quia non tcripsi subsistere GR subsisteret Br qui non subsisteret <absiateret> per eremum Gildemeister 17 heremum R 18 arabia G 19 in arabiam R in om. R ciuitate G ahila Gildemeister 20 diseendit G 21 aroma (in fine lineae expunctum) aromatibus R egypto G 22 ciuitatem fara R )

186
cum Amalec, ubi est oratorium, cuius altare positum est super petras illas, quas subposuerunt Moysi oranti. In ipso loco ciuitas munita muris de lateribus, locus sterilis ualde praeter aquas et palmas; in qua ciuitate est episcopus. Et occurrentes mulieres cum infantibus, palmas in manibus portantes et ampullas cum rafanino oleo, prostratae pedibus nostris unguebant plantas nostras et capita nostra, lingua Aegyptiaca psallentes antifonam: \'Benedicti uos a Domino et benedictus aduentus uester, osanna in excelsis.) Ipsa est terra Madian et ipsi inhabitantes in ea ciuitate dicitur, quia ex familia Iethro, soceri Moysi, descendunt. Octingentas condomas militantes in publico cum uxoribus suis, annonas et uestes de publico accipientes de Aegypto, nullum laborem habentes, quia nec habent ubi, eo quod totum harena sit, et praeter singulis diebus habentes singulas equas Saracenas, qui capitum paleas et hordeum, de publico accipient, discurrentes cum ipsis per heremum pro custodia monasteriorum et heremitarum propter insidias Saracenorum, ante quorum timorem non exagitantur Saraceni. Nam exeuntes de ipsa ciuitate a foris illi serant et claues tollent secum. Et illi, qui sunt ab intus, similiter faciunt propter insidias Saracenorum, quia nec habent, ubi exeant foris, praeter caelum et harenam. [*]( 1 Amalec] alaci G alici R, in margine 2. m. aliis oraturius G orato- 8 rium R altaris G supra R 2 petra corr. 2. m. B snppoBttenmt G orant G orante RBr 3 munitas G e lateribus G sterelis G 4 palmas-5 infantibus om. G 6 rafanoleo G rafano oleo RBr rafanino oleo scripst prostratis GR nnguebant pedes nostros ungnebant plantas nostras R 7 et lingua G 8 antefona G 9 madiant R 10 in ipsam ciuitatem G in ea ciuitatem Br quae dicitur R iothor GR 11 discendunt G octoginta G in puplico G in opilium R 12 de puplico G 13 nullum laborem usque ad finem cap. om. Br qui R 14 ubi om. R harenas et G singulos dies R 15 quiqui R capitu GR 16 puplico G accipientes G accipiunt R accipient scripsi ipsum G 17 insidia G 18 saracini seniper G antiquorum GR at quorum Gildemeister ante quorum scripsi timore G 19 foris omisso a R illi serrant G illis erant R 22 harena R )
187