Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Exinde uenimus in Sochot et exinde descendimus in Magdalum, etiam et ad locum ad LXXII palmas et XII fontes, ubi applicuimus duos dies delectati post tanto labore et uastitate heremi. In quo loco est castellum modicum, qui uocatur Surandala; nihil habet intus praeter ecclesiam cum presbytero suo et duo xenodochia propter transeuntes. In quo loco arborem piperis uidi et ex ipso collegi. Exinde uenimus ad locum, ubi filii Israhel transeuntes mare castra metati sunt. Et illic similiter castellum modicum, infra se xenodochium. Et inde uenimus ad locum ad ripam, ubi transierunt filii Israhel. Ubi exierunt de mare, est oratorium Heliae, et transcendentes in locum, ubi intrauerunt in mare, ibi est oratorium Moysi. Ibi est et ciuitas modica, quae appellatur Clisma, ubi etiam et de India naues ueniunt. Quo maris loco, ubi transierunt, culfus exit de pelago maiore et extendit intus in multis milibus, qui accessa recessa habet. Recedente mare omnis praefiguratio, arma Pharaonis uel uestigia rotarum curruum parent; sed et omnia arma in marmore conuersa. Illic accepimus nuces plenas uirides, quae de India ueniunt, quas de paradiso credunt homines esse. Cuius gratia talis est: quanticumque gustauerint, satiantur. [*]( 1 in Bochot-descenclimus om. G sochod B in agmacdalo G in amagdalum R 2 etiam in R Hie ordo turbatus esse uidetur; scribendum esse existimo: Exinde uenimus ad locum ad LXXII palmas etc. et initio cap. 43 inserendum: Exinde uenimus <in Magdolo et exinde descendimus in Sochot et exinde uenimus> per heremum ad speluncam etc. 3 applicabimus G applicuimus RBr diletati pos G tft tantos labores G tantum laborem Br uastite corr. 1. m. R 4 castellus modicus quae G 5 habet G habent R habens Gildemeister 6 duos exsenodocia G 7 peperis G 8 isri G transierunt G 9 se om. R exenodocius G 10 ad ripam in locum R 11 et exierunt G heliae-12 oratorium om. G 13 et om. G 14 qui maris GR 15 exiit R extenditur RBr 16 quia cessare cessa G habit G 17 praefiguracio G arme G armae uel potius in arena (uestigia currus Pharaonis in arena parent) Woelfflin, Archiv f. lat. Lex. V 592 colI. Petr, Diac. p. 115, 28 faraonis B 18 in om. R 19 accipimus R uicides, sed corr. 1. m. R 20 esse homines R gracia G )

188

Intus autem in pelago ipso ad milia XI est insula modica, petra uiua, in qua pendent digiti molles ut carnei in modum dactalorum, qui fundent unguentum, quod oleum petrinum appellant, qui pro grande benedictione tollitur. Yas, quo portatur, si impletus fuerit et uolueris reiterare ad tollendum, iam non eum recipit nec tenet. In quo loco quanticumque aegroti, maxime daemoniaci, pertingere potuerunt, omnes saluantur. Quem tollentes pro benedictione non eum permittunt integrum exire per Clisma, sed commiscitur cum oleo. Nam si non adulteraretur, credo, quia ipsam uirtutem semper operaretur, nam liquor ipsius unguenti tenet continuo per milia duo. Odor quidem sulphureus. Qualisuis enim tempestas sit maris, tamquam in stagnum infra liquore illo sic stat. Infra ciuitatem ipsam Clisma intus in basilica uidimus locellos ligneos sanctorum patrum heremitarum ultra decem et octo.

Exinde uenimus per heremum ad speluncam Pauli, hoc est syriace cuba, qui fons usque hactenus rigat. Exinde iterum per heremum uenimus ad catarractas Nili. Ubi ascendit aqua ad signum, munitio manu facta hominis, hoc est gradus XII. In proximo catarractarum ex utraque parte Nili sunt duae [*]( 1 miliaria XII R om. Br insola G 2 quinque iligiti R om. Br • moles R mollis qualia sicat carne G modum] loco R 3 unguntum corr. 1. m. B petrineura R 4 grandi R tollitur om. G qui G quod R in quo Br 5 et impletus G et impetus R si impletus Br reitarare G retentare R 6 recepit G tenit G in quem locum R quantique G 7 potuerint R 8 benediccione G eam G permittit GR 9 iterum exire R om. G integrum acripai de clisma G 10 et si R ipse R operabatur G 11 ligor G , tenit G 12 dua G Bulphoreus G 13 maris sit R litore corr. 1. m. in ligore G liquorem illum R 14 ipsa G intos corr. 1. m. G lucellos G 15 XIII B XlIII Br 16 hue transponendum existimo, quod supra, p. 187, 1, de Magdalo et Sochot commemoratur 17 syracumba codd., syriace cuba scripsi coIl. Hieron. uita Pauli et comm. in Hierem. c. 6 quae Ions G actenus GR deinde G 18 catractius corr. 1. m, in cataractiua G cataractas R 19 signo G monicio manum G grados G 20 proximum G cataractarum R)

189
ciuitates, quas dicunt filias Loth fabricassent, ex quibus una dicitur Babylonia. Venientes per campos Taneos uenimus in Memphi ciuitate et Antinou, in qua resedebat Farao, ex qua et filii Israhel exierunt. In ipsis locis sunt duodecim horrea Ioseph plena.

In Memphi fuit templum, quod est modo ecclesia, cuius una regia se clausit ante Dominum nostrum, quando cum beata Maria illic fuit, et usque hactenus non potest aperiri. Ibi enim uidimus pallium lineum, in quo est effigies Saluatoris, quem dicunt tempore illo tersisset faciem suam in eo et remansisset imago ipsius ibi, quae singulis temporibus adoratur. Quem adorauimus et nos, sed propter splendorem non potueramus intendere, quia, quantum intendebas, inmutabatur in oculis tuis.

Descendentes per Aegyptum uenimus in ciuitatem Athlefi et perambulauimus usque ad sanctum Mennatem, qui multas uirtutes ibi operatur. Inde ascendentes in nauicula per stagnum uenimus Alexandriam. In ipso stagno uidimus multitudinem corcodrillorum. Alexandria ciuitas splendida, populus leuissimus, sed amatores peregrinorum; haereses multae. Ibi enim requiescit sanctus Athanasius, sanctus Faustus, sanctus Epimachius, sanctus Antoninus, sanctus Marcus uel alia multa corpora sanctorum. [*]( 1 filiarum loht R fabricassent—8 memphi om. R unum G 2 babillooa G campus G taneos littera h 2. m, superscripta G 3 nemphis ciuitate G antinuo G antino B ex quibus G 4 israhel om. R XV G orrea R 6 nemphi G nimphi B nymphi Br que G basilica R 7 unam regiam reclnsit G 8 actenus GR aperire G 9 palleum G officius G 10 tersisse R 11 remansisse imiginem n (sic) R quem G qui R sigulis corr. 1. m. R 12 quem om. G et nos om. R sed nos adorauimus Br putueramus GR 15 descendentibus R ciuitate G athlefi nenimns ad sanctum mennatem R 16 mennate G 18 alexandria G in ipsum tu stagnum G multidinem corr. 1. m. G 19 corquhodrillorum G ciuitaB est G populam leuissimum GR 20 heresis G 21 epimidina G epimaclius R 22 marens R )

190

Iterum uenientes in Hierusolima, ubi etiam aegrotus remansi per multum tempus. Euidenter oculata fide uidi beatam Euphemiam per uisionem et beatum Antonium; quomodo uenerunt. sanauerunt me. Egressus de Hierusolima descendi in Ioppe. Ibi iacet sancta Tabitha quae et Dorcas dicitur. Deinde ueni Caesarea Philippi, quae turris Stratonis, quae et Caesarea Palaestinis uocatur. In qua requiescit sanctus Pamphilus, sanctus Procopius, sanctus Cornelius, ex cuius lectu benedictionem tulimus. Inde per Galilaeam ascendimus et uenimus Damascum. Ibi est monasterium ad miliario secundo, ubi sanctus Paulus est conuersus, uicus qui uocatur rectus, in quo multae fiunt uirtutes. Deinde uenimus Heliopoli, et exinde uenimus Emiza, ubi est caput sancti Iohannis baptistae, qui est missus in doleo uitreo, quem etiam infra doleum oculis nostris uidimus et adorauimus. Exinde transeuntes per ciuitates, hoc est Larissa Aristosa et Epifania, uenimus in ciuitatem splendidissimam Apamiam, in qua est omnis nobilitas Syrorum.

Exeuntes de Apamia uenimus Antiochia maiore, in qua requiescit sanctus Babyllas et tres paruuli, sancta Iustina et sanctus Iulianus et fratres Machabei, hoc est nouem sepulchra, et super uniuscuiusque sepulchrum pendent tormenta ipsorum. [*]( 1 hierosolimam omisao in R hierusolima Br permansi G 2 tempore G culatn fidci G oculata fide B beata eufemia G 3 per aisione G beato antonino corr. in antonio G uenerant R 4 et sanaaernnt M hierosolima B ioppen R 5 ubi G thabita G R quae dorcaa omiaso dicitur R torcas G 6 caesaream R cesarea philipi G torris G 7 palestinae R 8 lectum G 9 extulimus B et per galilea G item per galileam B inde Br 10 dasmasco G monasterius G et monasterium R miliarium secundum B 11 uicusqae R in quo loco G 12 elyopoli G aeliopoli R 13 emaza R capud G sancti om. G 14 quem-doleum om. G 15 hoc est om. G arissa R 16 epythamie G epifama B uenimus-apamiam om. G ciuitatem splendidissimam apamiam R 17 omnis om G 18 Deinde uenimus in antiochia G anthiam maiorem B 19 babillas GR byllas Br paruoli G et ante sanctus om. G 20 et fratres et machabei B est om. G 21 menta G eorum R illorum Br )

191
Exinde descendimus in Mesopotamiam in ciuitatem Chalcida. Deinde uenimus in Carran, ubi natus est Abraham, et descendentes nos inde uenimus in ciuitate Barbarisso, ubi requiescit sanctus Bacchus, frater sancti Sergii. Deinde uenimus in ciuitate Suras, per qua ciuitate media descendit fluuius Eufrata, qui in ipso loco per ponte transitur. In ipsa passi sunt sanctus Sergius et sanctus Bacchus, et ad duodecim milia intus in heremo inter Saracenos requiescit sanctus Sergius in ciuitate Tetrapyrgio. [*]( 1 discendimua G mesopomia G calcedona G chalceds B 2 exinde R inde Br carram G habrabam G discendentes G 8 nos inde om. B ciuitatem B ibi B 4 baccus B exinde B inde Br 5 Suras] foras B quam ciuitatem mediam B discendit G enfraten R 6 pontem R sunt passi R 7 baccos B et decem et octo B 8 in heremum G in heremo post saracenoa collocauit B saracinos G 9 titra pergirum GB Explicit G Explicit deo adiuuante amen R )
192
193