Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam

v3.p.340
interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor, quaerente curatius principe, si hi qui misere ex animo bene sentiunt de praefecto, gementes, inquit, et inviti.

Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone quos noscitabat, ubinam ille esset (verbi gratia) honore suos antecellens[*](suos antecellens, Her.; inter suos antecellens, G.; ante suos cellens, Val., V (tr.).) et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis[*](ordinis, V; sui ordinis, Her. (cf. xxviii. 6, 4).) primus. Cumque disceret perisse aliquem laqueo, abisse alium trans mare, conscivisse sibi alium mortem aut plumbo vita erepta exstinctum, in immensum excanduit, urente irarum nutrimenta tunc officiorum magistro Leone (pro nefas!) ipso quoque praefecturam, ut e celsiore scopulo caderet, affectante: quam si adeptus rexisset, prae his quae erat ausurus, administratio Probi ferebatur in caelum.