Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Agens itaque apud Carnuntum imperator per continuos tres menses aestivos arma parabat et alimenta, siqua fors secundasset, pervasurus opportune Quados, tumultus atrocis auctores; in quo oppido Faustinus, filius sororis Viventii praefecti

v3.p.342
praetorio, notarius militans, Probo spectante negotium, carnificis manu peremptus est post tormenta, vocatus in crimen, quod asinum occidisse dicebatur ad usum artium secretarum, ut asserebant quidam urgentes; ut autem aiebat ille ad imbecillitatem firmandam fluentium[*](autem fluentium, added in G; V omits.) capillorum.

Alio quoque in eum perniciose composito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens: Fac me imperatorem, si id volueris impetrare. Hocque ludibrio inique interpretato, et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.