Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec ita illecebrosius atque inhumanius agi loquebatur quidem pertinax rumor; Valentinianus vero tamquam auribus cera illitis ignorabat, indifferenter quidem[*](quidem, V, deleted by Her., Nov., Pet.; uel, G.) lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda compendia[*](conpendia, V; dispendia, Her., Nov.) comperisset, quae nimium sero tali didicit casu.

Ad provincialium residuorum exemplum, etiam Epirotae acturos sibi gratias a praefecto mittere compulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegere (non sponte propria) pergere ad id munus implendum.