Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustorum iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem (ut saepe moderatores fecere tranquilli) sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.

Unde graves oboedientium

v3.p.338
casus, et[*](et, add. Her.; V omits.) exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post alia validioribus,[*](aliis post alia ualidioribus, Her.; aliis post allis, G; aliis post u. aliis, V.) usu laedendi reperiente longaevo. Denique per[*](per, add. Her.; V omits.) tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos, mutare compulit[*](conpulit, V, rest. by Val.; compulerunt, G.) sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.