Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Praemisso igitur Merobaude cum militari peditum manu, quam regebat, ad vastandos cremandosque barbaricos pagos, comite adiuncto Sebastiano, Valentinianus Acincum propere castra commovit, navigiisque ad repentinum casum coniunctis, et contabulato celeri studio ponte, per partem aliam transiit in Quados, speculantes quidem ex diruptis montibus eius adventum, quo plerique ancipites, incertique accidentium, cum suis caritatibus secesserunt: sed stupore defixos, cum in regionibus suis, contra quam opinabantur, augusta cernerent signa.

Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum

v3.p.344
palantem subitus occupavit excursus, et tectis combustis, redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus, autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus assuetos, commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Savariam[*](Sauariam, Her.; sabariam, V.) poterat, quamvis eo invalidam tempore, assiduisque malis afflictam.