Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Proinde parum adeptus[*](adeptus, W2HTNEAG; ademntus eaque, MV (ea quae, W2 HNAG).) ea quae spe vana conceperat, Sapor, ultraque solitum asperatus, quod ad expeditionem accingi rectorem compererat nostrum: iram eius conculcans Surenae dedit negotium, ut ea, quae Victor comes susceperat et Urbicius, armis repeteret, si quisquam repugnaret, et milites Sauromacis praesidio destinati malis affligerentur extremis.

Haecque (ut statuerat) maturata confestim, nec emendari potuerunt nec vindicari, quia rem Romanam alius circumsteterat metus,[*](metus, MV.) totius Gothiae Thracias licentius perrumpentis: quae

v3.p.312
funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea quoque venerimus.

Haec per eoos agitata[*](agitata, U2W2HTEAG; ta, M; eo osagitta, V.) sunt tractus. Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes, inultos etiam tum et errantes, sempiternus vindicavit Iustitiae vigor, aliquotiens serus, sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.