Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ingravescente post haec altius cura, imperator eligere consilia quam invenire sufficiens, id conducere rebus existimans, Victorem magistrum equitum et Urbicium, Mesopotamiae ducem, ire propere iussit in Persas, responsum absolutum et unius modi perferentes: quod rex iustus et suo contentus, ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius permissis: et[*](eius ex pacto permissis: et, G; permissis set, V; permissis sed, W2, vulgo.)

v3.p.310
ni Sauromaci praesidia militum impertita principio sequentis anni (ut dispositum est) impraepedita reverterint, invitus ea complebit, quae sponte sua facere supersedit.

Quae legatio recta quidem et libera,[*](libera, EAG; libera erat, Her.; libora, V.) ni deviasset in eo, quod absque mandatis, oblatas sibi regiones in eadem Armenia suscepit exiguas.

Qua regressa[*](A fragment of M begins here, of which only about the first 30 letters of each line are preserved. For numerous variant readings see Clark's ed., pp. 529 ff. Cf. Robinson (see Preface, Vol. II).) advenit Surena potestatis secundae post regem, has easdem imperatori offerens partes, quas audacter nostri sumpsere legati.

Quo suscepto liberaliter et magnifice, sed parum impetrato, quod poscebat, remisso, parabantur magna instrumenta bellorum, ut mollita hieme imperatore trinis[*](imperatore trinis, W2TN2G (restored by Novák); imperatore tribus, H, Gardt.; imperator ei, MV.) agminibus perrupturo Persidem, ideoque Scytharum auxilia festina celeritate mercante.