Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Remigius (quem populanti provincias rettulimus comiti favisse Romano), postquam Leo in eius locum magister esse coepit officiorum, a muneribus rei publicae iam quiescens, negotiis se ruralibus dedit prope Mogontiacum in genitalibus locis.

Quem ibi morantem securius, praefectus praetorio Maximinus reversum ad otium spernens, ut solebat dirae luis ritu grassari per omnia, laedere modis quibus poterat affectabat: utque rimaretur plura quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit, vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat.

Quibus ille cognitis, cum esset (ut dictum est) in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.

v3.p.314