Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec per Armeniam notabiliter gesta sunt. Sapor vero post suorum pristinam cladem, comperto

v3.p.308
interitu Papae, quem sociare sibi impendio conabatur, maerore gravi perculsus, augenteque nostri exercitus alacritate formidinem, maiora sibi praeseminans,

[*](Arrace, V; Arsace, G.) legato ad principem misso, perpetuam aerumnarum causam deseri[*](deseri, Wagner; deleri, V.) penitus suadebat Armeniam: si id displicuisset, aliud poscens, ut Hiberiae divisione cessante, remotisque inde partis Romanae praesidiis, Aspacures solus regnare permitteretur, quem ipse praefecerat genti.

Ad quae Valens in hanc respondit sententiam, nihil derogare se posse placitis ex consensu firmatis, sed ea studio curatiore defendere.[*](lac. after defendere, Her.; no lac. in V.) Glorioso proposito contrariae regis litterae hieme iam extrema perlatae sunt, vana causantis et tumida. [*](adseuerarat, Clark; adseruerat, Pet.; at seuerat, V.) enim non posse semina radicitus amputari discordiarum, nisi intervenissent conscii pacis foederatae cum Ioviano, quorum aliquos vita didicerat abscessisse.