Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Secuto post haec anno Gratiano asscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos, munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.

Quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso, negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinarat,[*](festinarat, Günther; festinabat, EG; destinarat, Harmon; festinaret, MV.) ausos temerare[*](The imperfect fragment of M ends with teme ; a complete fragment begins with rare .tem. ) limitem barbaros, primo fragore (ut mente conceperat), oppressurus armorum.

Quia igitur abeunte autumno multa impediebant et aspera, annitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque veris principium[*](ueris after principium, added by EAG (transposed by Harmon); MV omit.) oratum retinerent[*](retinerent, Momm.; pertinerent, GM; perciperent, V.) et exoratum: primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur, nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes: dein vicinorum Galliis regum immanitatem, maximeque omnium Macriani, ut formidati, praetendentes, quem constabat

v3.p.316
impacatum relictum etiam ipsa urbium moenia temptaturum.