Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus, visis subito hostibus, ululabili clamore sublato, excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit. Et

v2.p.404
mox a[*](a, added by C. F. W. M.; ex, by Her.; V omits.) specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium, amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.

Iamque muris propinquans, cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandum, sermone cum leni tum aspero et minaci, hortabatur ad deditionem defensores, qui ad colloquium petito Ormizda, promissis eius et iuramentis illecti, multa sibi de lenitudine Romana spondebant.

Denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso, Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus affectus est. Reliqui vero cum caritatibus suis et supellectili,[*](supellectili, Clark; supellectile, BG; supellectio, V.) humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi sunt.

Inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines, in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu complures cum numerosa subole tunc senex incurvus, exultans, proditionisque auctor, ducebatur ad nostra, testibus affirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus, sepelietur in solo Romano. Post quae Saraceni procursatores partis cuiusdam[*](partis cuiusdam, Kellerbauer, Eyssen.; parties quidam, V.)

v2.p.406
hostium obtulere laetissimo principi, et munerati ad agenda similia sunt remissi.

Acciderat aliud postridie dirum. Ventorum enim turbo exortus, pluresque vertigines concitans, ita confuderat omnia, ut[*](ut tabernacula, Her.; tecta ut t., W2G; tecta t., B; tecta uernacula (= ber-, V3, V.) tabernacula multa conscinderentur, et supini plerique milites sternerentur vel proni, venti spiritu[*](venti spiritu, Novák; dispiritu, V.) stabilitatem vestigii subvertente. Nec minus eodem die aliud periculosum evenit. Amne enim repente extra margines evagato, mersae sunt quaedam frumentariae naves, cataractis avulsis, ad defundendas reprimendasque aquas rigare suetas opere saxeo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum, sciri non potuit.

Post perruptam incensamque urbem omnium primam, et captivos transmissos, certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam, elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde dei caelestis[*](dei caelestis, Her.; deinde caelestes, V.) existimans curam.

Et cui[*](cui, Clark; quia, G; quae, b; qui, V.) per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus gentis et ludificandi varietas timebatur. Ideoque imperator nunc antesignanus nunc agminibus cogendis insistens, cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus affabilitate nativa prohibendo vel

v2.p.408
minis.

Hostiles tamen agros omni frugum genere divites, cum segetibus et tuguriis inflammari permisit, ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.

Bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitae[*](quod vitae quoque, G (quoque deleted by Pet. as dittogr.); quod vitae quod, V.) subsidiis affluentes, alimenta servabant, quae navigiis vehebantur.

Hic vino gravis quidam temerarius miles ad ulteriorem ripam nullo urgente transgressus, in conspectu nostro ab hostilibus[*](hostilibus, Clark; hostibu, EAG; hominibus, V.) captus, occisus est.

Quibus tali casu patratis, ad castra pervenimus nomine Thilutha, in medio fluminis sita, locum immenso quodam vertice tumescentem, et potestate naturae, velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius (ut decebat), quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam defectionem esse firmabant. Sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequellas, victoribus accessuros.