Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et post haec praetermeantes moenia ipsa, naves

v2.p.410
nostras verecunda[*](verecunda, Haupt; cum verecundia, BG; nostra uasere cundia, V.) quiete spectabant immobiles. Quo transito cum ad munimentum aliud nomine venissemus, fluminis circumitione vallatum, arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus. Alia postridie castra ob muros invalidos derelicta, praetereuntur incensa.[*](incensa, EG; a nobis inoffensa, Novák censa, V.)

Postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis, ventum est ad locum Baraxmalcha. Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores. In quo principis Traiani tribunal ostendebatur.

Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum

v2.p.412
unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.

Et primo lucis exordio, cum essent hostes iam in contuitu, visi tune primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis,[*](rigidis, W2G; perrigidis Eyssen.; praer-, Pet.; aere rigidis, Her.; rerigidis, V.) milites in procinctum impetu veloci tendentes, eos involavere fortissime. Et quamvis arcus validis viribus flecterentur, et splendor ferri intermicans, Romanorum metum augeret, ira tamen acuente virtutem, clipeorum densitate contecti, ne possint emittere, coegerunt.

Animatus his vincendi primitiis, miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti, tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.

Hinc pars fluminis scinditur, largis aquarum agminibus ducens ad tractus [*](Babylonos, V, restored by Clark; Babilonios, EBG (-byl-, BG).) interiores, usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit. Hanc peditatus omnis pontibus caute digestis, transivit.

Equites vero cum iumentis armati, clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, pars flumine absumpta

v2.p.414
interierunt, alia[*]( parsalia, Her.; alia, without lac., V.) multitudine subita petiti telorum hostilium. Quos egressi auxiliares ad cursum[*](cursum, Clark; cursuram, BG; cursurum, V.) levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes. laniatu avium prostraverunt.

Quo negotio itidem gloriose perfecto, ad civitatem Pirisaboram ventum est, amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam. Cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat, quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio summoturus. Quibus per colloquia saepe temptatis, cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium, et armatorum triplici corona circumdatis muris, a[*](a, added by Gunther; V omits.) die primo ad usque noctis initium, missilibus certabatur.

Tum defensores animo praestantes et viribus, per[*](per, added by G; V omits.) propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis, validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae, fido operimento, totam hominis speciem contegebant.

Et aliquotiens Ormizdae ut[*](ut, C. F. W. M.; indigenae, G; omni zadae et indignae, V.) indigenae et regalis colloquia petentes obnixe, propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. Hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta, tenebrarum silentio primo, multiformes admotae sunt machinae, coeptaque altitudo

v2.p.416
complanari fossarum.

Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e[*](e, Clark; a, EG; aeseptem trioni, V.) septemtrione, id quod[*](quod, added in G; V omits.) rotunditati defuerat,[*](defuerat, Clark; deerat, G; idem erat, V.) in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.