Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario, ut (licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum) inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. Armillis uti monilibusque aureis, et gemmis, praecipue margaritis, quibus abundant, assuefacti post Lydiam victam et Croesum.
Restat ut super ortu lapidis huius, pauca succinctius explicentur. Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. Cupientes enim velut coitum quendam, humores ex lunari aspergine capiunt, densius oscitando. Exindeque gravidulae, edunt minutas binas aut ternas, vel uniones, ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt, sed maiores.
Idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus et vesci, quod guttae matutini roris eisdem infusae, claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. Minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur, casibus variatis.
Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.
Quod genus gemmae etiam in Britannici secessibus maris gigni legique (licet dignitate dispari)[*](dispari, EBG; nec simili nec suppari, Her.; suppari, V, dispari, V3 ) non ignoramus.
Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore impetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem imponendum maturius credens, restricta[*](restricta, Clark; contracta, Novák; extracta, V.) quiete nocturna, itinerarium sonare lituos iubet et praestructis[*](et praestructis, Clark (cf. e before difficultates (see note 3)); praestructisque, G; praestrictis, V.) omnibus quae difficultates[*](e difficultates, V; e del V2 ) arduae belli poscebant, candente iam luce, Assyrios
Utque ductor usu et docilitate firmatus, metuens ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est. Excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere, itidemque a fronte, nequis repentinus irrueret, prospectabant. Ipse vero medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra legiones aliquas cum Nevitta, supercilia fluminis praestringere iussit Euphratis. Cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit et , ducendum confertius, per plana camporum et mollia. Agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor, ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.
Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam
Sarcinas vero et calones et apparationem imbellem, impedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur (ut saepe contigit) improtecta. Classis autem licet per flumen ferebatur assiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.
Emenso itaque itinere bidui, prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis impositam. In quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus inlisi[*](inlisi, Her.; elisi, G; insae, V.) remorum, ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu assueta veloci, alveo penetrate, incohibili cursu evasit ad solitudines notas.
Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente, cum expeditis mille impositis navibus, Lucillianus comes imperatu[*](imperatu, Novák, Her.; imperio, Val.; imperiti a = principis, V.) principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod (ut pleraque alia) circumluitur fluentis Euphratis. Et navibus (ut praeceptum est) per opportuna dispersis, insula obsidebatur[*](insula obsidebatur, transposui; obs. ins., Clark, with lac. after obs. c.c.) nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.